Sara Bernhardt
Obitus: 26 Martii 1923; Circumdarium XVII Lutetiae
Patria: Francia
Nomen nativum: Sara Marie Henriette Bernhardt, Sarah Marie Henriette Bernard
Familia
Coniunx: Jacques Damala
Proles: Maurice Bernhardt
Memoria
Sara Bernhardt (Lutetiae mense Octobri ut videtur 1844 nata; ibidem mortua die 26 Martii 1923) fuit actricum Francicarum saeculi XIX exeuntis celeberrima.
Origo et iuventus controvertuntur. Mater Iudittam Iuliam (Judith-Julie) Bernardt appellatam esse dicitur, operariam vestimentariam pecuniis egentem, filiam mercatoris perspicillorum Iudaei vagantis. Nomen patris nescitur. Archivis status civilis Parisiensibus anno 1871 combustis, dies nativitatis haud certe scitur. Biographi nonnulli aut diem 22 aut 23 Octobris 1844 dant, aliis menses Iulium vel Septembrem proponentes, quibusdam autem annum 1843 sive 1841. Illa ipsa anno 1859 se apud Conservatorium Artis Scaenicae(fr) praenomine Rosine (dite Sarah) inscripsit, unde interdum nomen nativum Rosine Bernardt producitur. Ipsa autem anno 1914, ad legionem honoris Francicam convocata, chartam nativitatis protulit diem 25 Septembris 1844, matrem Judith van Hard, patrem Édouard Bernardt asseverantem, locumque partús arrotundimenti XV; sed inscriptio memorialis nativitatis hodie videtur ad domum no. 5 vici Scholae Medicinae arrotundimenti VI. Etsi a matre puellula apud nutricem Britonem Quimperlaci relicta esset, ubi lingua Britonica educata erat, nonne gratiá protectoris Caroli de Morny(fr), qui amator materterae fuisse praetenditur, ad scholam conventualem Versaliis anno fere 1853 promota erit? ubi puella confessionis Iudaicae in cantricem actricemque Christianam converti incepit.
In Conservatorium Artis Scaenicae(fr) Parisiensis anno 1859 accepta est, Ioannis Baptistae Provost(fr) discipula, inde post tres annos abiit, praemio comoediae secundo laureata. Apud Comoediam Francicam(fr) a principio agebat, sed anno 1866 demissa est, quippe quae sociae huius theatri alapam duxisset. Statim apud Odeon incepit, ubi anno 1870 aulas histrionum in nosocomium converti curavit, ut milites in obsidione Lutetiae bellorum Germano-Francicorum vulnerati sanarentur; ipsa eo tempore Ferdinando Foch, marescalco?[1] futuro, medebatur. Apud Odeon anno 1869 partes egit pueri Zanetto in ludo scaenico Le Passant (incunabulo scriptoris Francisci Coppée(fr)) annoque 1872 partes Mariae Annae(es) reginae Hispanicae in ludo Ruy Blas auctoris celebris Victoris Hugo, qui eam Voix d'or ("vox aurea") nuncupavit.
Inde ad Comoediam Francicam revocatus partes Phaedrae anno 1874 in tragoedia eiusdem nominis Ioannis Racine, partes Doña Sol ("domina sol") anno 1877 in Hernani Victoris Hugo egit: cuius ludi protagonista masculinus fuit Mounet-Sully(fr), qui, ab Odeo reiectus, apud Comoediam Francicam eodem anno atque eá inceperat. Iam celeberrima novis agnominibus nuncupabatur, la Divine ("illa divina")[2] sive et l'impératrice du théâtre ("imperatrix theatri")[3] Sed eisdem annis aediles eam se prostituere censerunt.[4]
Opera scripta
[recensere | fontem recensere]- 1878 : Dans les nuages: Impressions d'une chaise. Lutetiae: Charpentier
- 1888 : L'Aveu (ludus brevis)
- 1907 : Adrienne Lecouvreur (ludus)
- 1907 : Ma double vie: mémoires de Sarah Bernhardt. Lutetiae: Fasquelle textus apud Gallica
- 1911 : Un cœur d'homme (ludus)
- 1920 : Petite Idole (mythistoria). Lutetiae
- 1920 : Jolie Sosie (mythistoria). Lutetiae: Nilsson
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ http://en.m.wiktionary.org/wiki/marescalco
- ↑ Gidel 2006 pp. 277, 283; cf. titulum operis Peyramaure 2006
- ↑ Salomé Broussky, La Comédie Française (Lutetiae: Le Cavalier Bleu, 2001) p. 119
- ↑ Scheda "Sarah Bernhardt" in registro hetaerarum (Registre des courtisanes: Paris SAM série BB registre no. 1 citatum apud Gabrielle Houbre, Le Livre des courtisanes: archives secrètes de la police des mœurs, 1861-1876 (Lutetiae: Taillandier, 2006): cf. recensionem Florence Rochefort in Clio no. 26 (2007); etiam Gabrielle Houbre, "Courtisanes sous surveillance" in Bruno Fuligni, ed., Dans les archives secrètes de la police: quatre siècles d'histoire, de crimes et de faits divers (Lutetiae: L'iconoclaste, 2009): cf. recensionem Jean-Marc Leclerc in Le Figaro (3 Decembris 2008)
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Sarah Bernhardt, Ma Double Vie: mémoires de Sarah Bernhardt. Lutetiae: Phébus, 2002. ISBN 978-2859408671
- Anne Delbée, Le Sourire de Sarah Bernhardt. Lutetiae: Le Livre de poche, 2002. ISBN 978-2253152934
- Louis Garans, Sarah Bernhardt: Itinéraire d'une divine. Lutetiae: Éditions Palatines, 2005. ISBN 978-2911434433
- Henry Gidel, Sarah Bernhardt: biographie. Lutetiae: Flammarion, 2006. ISBN 978-2080685315
- Arthur Gold, Robert Fitzdale, Sarah Bernhardt. Lutetiae: Gallimard, 1994. ISBN 2070731901
- Robert Gottlieb, Sarah: the Life of Sarah Bernhardt. Novo Portu: Yale University Press, 2010. ISBN 978-0300192599
- Noëlle Guibert, ed., Portrait(s) de Sarah Bernhardt [catalogus expositionis Sarah Bernhardt ou le divin mensonge. Lutetiae: Bibliothèque nationale de France, 2000. ISBN 2-7177-2113-4
- Claudette Joannis, Sarah Bernhardt: Reine de l'attitude et princesse des gestes. Lutetiae: J'ai lu, 2003. ISBN 978-2290329054
- Jacques Lorcey, Sarah Bernhardt, l'art et la vie. Lutetiae: Séguier, 2005. ISBN 2-84049-417-5
- David W. Menefee, Sarah Bernhardt in the Theater of Films and Sound Recordings. Jefferson Carolinae Septentrionalis: McFarland, 2003. ISBN 978-0786438822
- Carol Ockman, Sarah Bernhardt: the Art of High Drama. Novo Portu: Yale University Press, 2005. ISBN 978-0300109191 (Anglice)
- Michel Peyramaure, La Divine: le roman de Sarah Bernhardt. Lutetiae: Robert Laffont, 2006
- Sophie-Aude Picon, Sarah Bernhardt. Lutetiae: Gallimard Folio, 2010. ISBN 978-2070345441
- Françoise Sagan, Sarah Bernhardt, le rire incassable. Lutetiae: Robert Laffont, 1987
- Elizabeth Silverthorne, Sarah Bernhardt. Chelsea House Publishers, 2004. ISBN 978-0791074589 (Anglice)
- Harmen Snel, The Ancestry of Sarah Bernhardt: A Myth Unravelled. Amstelodami: Joods Historisch Museum, 2007. ISBN 978-90-802029-3-1 (Anglice)
- Hélène Tierchant, Sarah Bernhardt: Madame « Quand même ». Lutetiae: SW-Télémaque, 2009. ISBN 978-2753300927
- Pascale Védère d'Auria, Il était une fois Sarah Bernhardt. Saint-Herblain: Gulf Stream, 2009. ISBN 978-2354880569
- Louis Verneuil, La Vie merveilleuse de Sarah Bernhardt. Novi Eboraci: Brentano's, 1942
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Saram Bernhardt spectant. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • |