Vladimirus Vavilov
Vladimirus Theodori filius Vavilov (Russice: Владимир Фёдорович Вавилов, tr. Vladimir Fëdorovič Vavilov; Leninopoli natus die 5 Maii 1925; ibidem mortuus cancris pancreatici causa die 11 Martii 1973) fuit citharae atque testudinis psaltes et compositor Sovieticus. Tempore vitae suae solum ut psaltes notus erat. Anno 1970 phonodiscum musicae pro testudine ("Лютневая музыка XVI—XVII веков") publicavit. Quum compositores varii Europae Occidentalis saeculorum sedecimi septindecimique ut creatores operum musicalium phonodisci illius declarabatur, dein autem Vladimirus Vavilov ipse ut auctor fere omnium operum illorum (quorum clarissimum est "Город золотой", i.e. 'Urbs aurea', compositore ac testudinis psalte saeculi sedecimi Francisco Canova Mediolanensi auctore declarato) enucleatus est.[1]
Nota
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Lexica biographica: • |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |