Jump to content

Contra mendacium

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Contra mendacium
ad Consentium
ca 420

editio: Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (CSEL), Vol. 41, ed. Joseph Zycha, Vienna, F. Tempsky, 1900
fons: incognitus


1. Multa mihi legenda misisti, Consenti frater carissime, multa mihi legenda misisti. Quibus rescripta dum praeparo et aliis atque aliis magis urgentibus occupationibus distrahor, emensus est annus atque in eas me detrusit angustias, ut quomodocumque rescriberem, ne arridente iam tempore nauigandi perlatorem remeare cupientem diutius detinerem. Itaque omnibus, quae mihi Leonas dei famulus abs te adtulit, et mox ut ea sumpsi et postea cum haec dictare iam uellem euolutis atque perlectis et quanta potui consideratione perpensis ualde sum tuo delectatus eloquio et sanctarum memoria scripturarum ingeniique sollertia et dolore, quo neglegentes catholicos mordes, et zelo, quo aduersas etiam latentes haereticos frendes. Sed non mihi persuadetur eos de latebris suis nostris esse mendaciis eruendos. Vt quid enim eos tanta cura uestigare atque indagare conamur, nisi ut captos in apertumque productos aut etiam ipsos ueritatem doceamus aut certe ueritate conuictos nocere aliis non sinamus? ad hoc ergo, ut eorum mendacium deleatur siue caueatur, dei autem ueritas augeatur. Quomodo igitur mendacio mendacia recte potero persequi? an et latrocinio latrocinia et sacrilegio sacrilegia et adulterio sunt adulteria persequenda? si autem ueritas dei in meo mendacio abundabit, numquidnam et nos docturi sumus: faciamus mala, ut ueniant bona? quod uides quemadmodum detestetur apostolus. Quid est enim aliud "Mentiamur, ut haereticos mendaces ad ueritatem adducamus", nisi: faciamus mala, ut ueniant bona? an aliquando bonum est mendacium uel aliquando mendacium non est malum? Cur ergo scriptum est: odisti, domine, omnes, qui operantur iniquitatem; perdes omnes qui loquuntur mendacium? Non enim aliquos excepit, aut indefinite dixit "perdes loquentes mendacium", ut quosdam, non omnes intellegi sineret, sed uniuersalem sententiam protulit dicens: perdes omnes qui loquuntur mendacium. An quia non dictum est: perdes omnes qui loquuntur omne mendacium uel qui loquuntur quodcumque mendacium, ideo putandum est locum alicui relaxatum esse mendacio? ut scilicet sit aliquod mendacium, quod qui loquuntur non eos deus perdat, sed eos omnes perdat, qui loquuntur iniustum mendacium, non quodcumque mendacium, quia inuenitur et iustum, quod utique laudis debet esse, non criminis?

2. Nonne cernis, quantum adiuuet haec disputatio eos ipsos, quos pro magna uenatione mendaciis nostris capere molimur? Priscillianistarum est enim, sicut ipse monstrasti, ista sententia: cui comprobandae adhibent testimonia de scripturis, exhortantes suos ad mentiendum tamquam exemplis patriarcharum, prophetarum, apostolorum, angelorum, non dubitantes addere etiam ipsum dominum Christum nec se aliter arbitrantes ueracem suam ostendere falsitatem, nisi ueritatem dicant esse mendacem. Redarguenda sunt ista, non imitanda; nec in eo malo debemus Priscillianistarum esse participes, in quo ceteris haereticis conuincuntur esse peiores. Ipsi enim soli uel certe maxime ipsi reperiuntur ad occultandam suam quam putant ueritatem dogmatizare mendacium atque hoc tam magnum malum ideo iustum existimare, quia dicunt in corde retinendum esse, quod uerum est, ore autem ad alienos proferre falsum nullum esse peccatum et hoc esse scriptum: qui loquitur ueritatem in corde suo; tamquam hoc satis sit ad iustitiam, etiamsi loquatur quisque in ore mendacium, quando non proximus, sed alienus hoc audit. Propterea etiam putant apostolum Paulum, cum dixisset: deponentes mendacium loquimini ueritatem, statim addidisse: unusquisque cum proximo suo, quia sumus inuicem membra, ut uidelicet cum eis, qui nobis in societate ueritatis proximi non sunt neque, ut ita dicam, commembres nostri sunt, loqui liceat oporteatque mendacium.

3. Quae sententia sanctos martyres exhonorat, immo uero aufert sancta omnino martyria. Iustius enim sapientiusque facerent secundum istos, si persecutoribus suis non se confiterentur esse christianos nec eos sua confessione facerent homicidas, sed potius mentiendo et negando quod erant, et ipsi saluum haberent carnis commodum cordisque propositum et illos conceptum animo scelus inplere non sinerent. Non enim proximi eorum erant in fide christiana, ut cum eis deberent loqui ueritatem in ore suo, quam loquebantur in corde suo, sed ipsius ueritatis insuper inimici. Si enim Iehu, quem sibi inter ceteros ad exemplum mentiendi prudenter uidentur intueri, seruum Bahalis se esse mentitus est, ut seruos eius occideret, quanto iustius secundum istorum peruersitatem tempore persecutionis seruos daemonum se mentirentur serui Christi, ne serui daemonum seruos occiderent Christi, et sacrificarent idolis, ne interficerentur homines, si sacrificauit ille Bahali, ut interficeret homines? quid enim eis obesset secundum egregiam doctrinam mendaciloquorum, si diaboli cultum mentirentur in corpore, quando dei cultus seruabatur in corde? sed non sic intellexerunt apostolum martyres ueri, martyres sancti. Viderunt quippe tenueruntque quod scriptum est: corde creditur ad iustitiam, ore confessio fit ad salutem, et: in ore eorum non est inuentum mendacium, ac sic inreprehensibiles abierunt, ubi temptari a mendacibus ulterius non cauebunt, quia mendaces amplius in suis caelestibus coetibus uel alienos uel proximos non habebunt. Illum uero Iehu mendacio inpio et sacrificio sacrilego occidendos inpios et sacrilegos inquirentem non imitarentur, nec si de illo qualis fuisset eadem scriptura tacuisset. Cum uero scriptum sit eum rectum cor non habuisse cum deo, quid ei profuit, quod pro nonnulla oboedientia, quam de domo Achab omnino delenda pro cupiditate suae dominationis exhibuit, aliquantam mercedem transitoriam regni temporalis accepit? ad sententiam potius ueridicam martyrum defendendam te, frater, exhortor, ut sis aduersus mendaces non mendacii doctor, sed ueritatis assertor. Nam diligentius, obsecro, adtende, quod dico, ut inuenias quam sit cauendum, quod zelo quidem laudabili aduersus inpios, ut possint conprehendi et corrigi uel uitari, sed tamen incautius docendum putatur.

4. Mendaciorum genera multa sunt, quae quidem omnia uniuersaliter odisse debemus. Nullum est enim mendacium, quod non sit contrarium ueritati. Nam sicut lux et tenebrae, pietas et inpietas, iustitia et iniquitas, peccatum et recte factum, sanitas et inbecilitas, uita et mors, ita inter se sunt ueritas mendaciumque contraria. Vnde quanto amamus istam, tanto illud odisse debemus. Verumtamen sunt quaedam mendacia, quae credere nihil obsit, quamuis etiam tali mentiendi genere fallere uoluisse mentienti sit noxium, non credenti. Tamquam si frater ille seruus dei Fronto in his, quae tibi indicauit — quod absit — aliqua mentiretur, sibi nocuisset profecto, non tibi, quamuis tu omnia credidisses sine tua iniquitate narranti, quoniam siue illa ita gesta sint siue non ita, non habent tamen aliquid, quod si quis crediderit ita esse gestum, etiamsi non ita sit gestum, regula ueritatis et doctrina salutis aeternae iudicetur esse culpandus. Si autem hoc quisque mentiatur, quod si quis crediderit aduersus doctrinam Christi haereticus erit, tanto est nocentior mentiens, quanto miserior credens. Vide ergo, quale sit, si aduersus doctrinam Christi mentiti fuerimus, quod quisquis crediderit interibit, ut inimicos eiusdem doctrinae capiamus, quos ad ueritatem, dum nos ab ea recedimus, adducamus, immo uero cum mendaces mentiendo capimus, mendacia peiora doceamus. Aliud est enim quod dicunt, quando mentiuntur, aliud quando falluntur. Nam cum haeresim suam docent, ea dicunt, in quibus falluntur; quando autem se dicunt sentire, quod non sentiunt, uel non sentire quod sentiunt, ea dicunt, in quibus mentiuntur. Quod eis quisquis credit, etsi eos non inuenit, ipse non perit. A regula quippe catholica non recedit, qui haereticum catholica dogmata mendaciter profitentem catholicum credit. Ac per hoc non est ei perniciosum, quia in hominis mente, de qua latente non potest iudicare, non in dei fallitur fide, quam debet insitam custodire. Porro autem, quando haeresim suam docent, quisquis eis crediderit putando ueritatem, erit particeps ut erroris ita et damnationis illorum. Sic fit, ut, cum illi sua nefaria dogmata fabulantur, in quibus mortifero errore falluntur, tunc quisquis crediderit, pereat, nos autem quando catholica dogmata praedicamus, in quibus rectam fidem tenemus, tunc si crediderit, inueniatur quicumque perierat; quando uero, cum sint Priscillianistae, ut sua uenena non prodant, nostros se esse mentiuntur; quisquis nostrum eis credit etiam illis latentibus ipse catholicus perseuerat; nos contra ut ad eorum perueniamus indaginem, si Priscillianistas nos esse mentimur, quia eorum tamquam nostra sumus dogmata laudaturi, quisquis ea crediderit, aut confirmabitur apud eos aut transferetur ad eos interim statim. Quid autem hora superuentura pariat, utrum inde postea liberentur uera dicentibus nobis, qui decepti sunt fallentibus nobis, et utrum audire uelint docentem, quem sic experti sunt mentientem, quis nouerit certum? quis hoc esse ignoret incertum? ex quo colligitur perniciosius aut, ut mitius loquar, periculosius mentiri catholicos, ut haereticos capiant, quam mentiuntur haeretici, ut catholicos lateant, quoniam quisquis credit catholicis mentiendo temptantibus, aut efficitur aut confirmatur haereticus, quisquis autem credit haereticis mentiendo sese occultantibus, non desinit esse catholicus. Quod ut fiat planius, aliqua exempli gratia proponamus et ex eis potissimum scriptis, quae mihi legenda misisti.

5. Ecce constituamus ante oculos callidum exploratorem accedere ad eum, quem Priscillianistam esse praesenserit, et Dictinii episcopi uel cogniti uitam uel incogniti famam laudare mendaciter; est hoc tolerabilius adhuc, quia ille putatur fuisse catholicus atque ex illo errore correctus. Deinde Priscillianum — hoc enim sequitur in arte mentiendi — uenerabiliter commemoraturus est, hominem inpium et detestabilem et pro suis nefariis sceleribus criminibusque damnatum. In qua eius uenerabili commemoratione si forte ille, cui retia tenduntur huius modi, firmus Priscillianista non fuerat, hac eius praedicatione firmabitur. Cum autem ad cetera explorantis sermo processerit et dicentis misereri se eorum, quos tantis errorum tenebris tenebrarum auctor inuoluerit, ut honorem animae suae et claritatem diuinae prosapiae non agnoscant, tum deinde Dictinii librum, cuius nomen est Libra, eo quod pertractatis duodecim quaestionibus uelut unciis explicatur, tantis extulerit laudibus, ut talem Libram, qua horrendae blasphemiae continentur, multis librarum auri millibus pretiosiorem esse testetur, nempe haec astutia mentientis animam credentis interficit aut iam interfectam in eadem morte demergit ac deprimit. Sed, inquies, postea liberabitur. Quid? si non fiat, siue aliquo interueniente inpedimento, ne coepta conpleantur, siue obstinatione mentis haereticae rursus eadem negantis, etiamsi aliqua iam coeperat confiteri? Praesertim quia, si cognouerit se ab alieno fuisse temptatum, eo ipso audacius illa, quae sentit, studebit occultare mendacio, quando id inculpate fieri multo certius didicerit etiam ipsius sui temptatoris exemplo. Hoc quippe in homine, qui ueritatem tegendam putat esse mentiendo, qua tandem fronte culpabimus et damnare audebimus, quod docemus?

6. Remanet igitur, ut, quod sentiunt Priscillianistae secundum haeresis suae nefariam falsitatem de deo, de anima, de corpore, de ceteris rebus, non dubitemus ueraci pietate damnare; quod autem sentiunt, ut ueritas occultetur, esse mentiendum, sit nobis et illis — quod absit — dogma commune. Hoc tam magnum malum est, ut etiamsi conatus hic noster, quo eos per mendacium capere cupimus et mutare, ita prosperetur, ut eos capiamus atque mutemus, nullis lucris conpensentur haec damna, quibus et nos cum ipsis pro eorum correctione deprauamur. Per hoc namque mendacium et nos erimus ex ea parte peruersi et ipsi semicorrecti, quandoquidem istud, quod putant esse pro ueritate mentiendum, non in eis corrigimus, quia idem nos didicimus et docemus et fieri oportere praecipimus, ut ad eos emendandos peruenire possimus. Quos tamen non emendamus, quibus mendum, quo uerum tegendum existimant, non auferimus, sed nos potius inmendamur, cum per tale mendum eos quaerimus nec inuenimus, quemadmodum eis conuersis credere ualeamus, quibus peruersis mentiti sumus, ne forte, quod ut caperentur sunt passi, faciant capti, non solum quia facere consuerunt, sed quia et in nobis, ad quos ueniunt, hoc inueniunt.

7. Et quod est miserabilius, etiam ipsi iam quasi nostri effecti, quemadmodum nobis credant, reperire non possunt. Si enim suspicentur etiam ipsa catholica dogmata nos mendaciter loqui, ut nescio quid aliud occultemus, quod uerum putamus, certe talia suspicanti dicturus es: hoc tunc ideo feci, ut caperem te. Sed quid respondebis dicenti: unde igitur scio, utrum etiam nunc id facias, ne capiaris a me? An uero cuiquam persuaderi potest hominem non mentiri, ne capiatur qui mentitur, ut capiat? uidesne, quo tendat hoc malum? Vt scilicet non solum nos illis ipsique nobis, sed omnis frater omni fratri non inmerito uideatur esse suspectus. Atque ita, dum per mendacium tenditur, ut doceatur fides, id agitur potius, ut nulli habenda sit fides. Si enim et contra deum loquimur, cum mentimur, quid tantum mali poterit in ullo mendacio reperiri, quod tamquam scelestissimum omni modo deuitare debeamus?

8. Sed nunc aduerte, quam tolerabilius Priscillianistae in nostra comparatione mentiantur, quando se fallaciter loqui sciunt, quos nostro mendacio liberandos putamus ab eis falsis, in quibus errando falluntur. Priscillianista dicit, quod anima sit pars dei et eiusdem cuius est ille naturae atque substantiae. Magna haec est et detestanda blasphemia. Sequitur enim, ut dei natura captiuetur, decipiatur, fallatur, conturbetur atque turpetur, damnetur atque crucietur. At si hoc et ille dicit, qui de tanto malo liberare cupit hominem per mendacium, uideamus, quid intersit inter utrumque blasphemum. Plurimum inquis; nam hoc Priscillianista dicit ita etiam credens, catholicus autem non ita credens, quamuis ita loquens. Ille ergo blasphemat nesciens, iste autem sciens; ille contra scientiam, iste contra conscientiam; ille habet caecitatem falsa sentiendi, sed in eis habet saltem uoluntatem uera dicendi; iste latens uidet uera et uolens loquitur falsa. Sed ille, inquies, hoc docet, ut erroris sui faciat furorisque participes; iste autem hoc dicit, ut ab illo errore ac furore liberet homines. Iam quidem supra ostendi, quantum et hoc noceat, quod creditur profuturum; uerum interim si appendamus in his duobus mala praesentia — quoniam futura bona, quae catholicus de corrigendo haeretico inquirit, incerta sunt — quis peccat grauius: utrum qui hominem decipit nesciens, an qui deum blasphemat sciens? Profecto quid sit peius intellegit, qui homini deum sollicita pietate praeponit. Huc accedit, quia, si blasphemandus est deus, ut ad eum laudandum homines adducamus, procul dubio non solum ad laudandum, uerum etiam ad blasphemandum deum exemplo et doctrina nostra homines inuitamus, quoniam quos ad dei laudes per dei blasphemias molimur adducere, utique si adduxerimus, non solum laudare discent, uerum etiam blasphemare. Haec illis beneficia conferimus, quos non ignoranter, sed scienter blasphemando ab haereticis liberamus. Et cum apostolus homines tradiderit etiam ipsi satanae, ut discerent non blasphemare, nos conamur homines eruere satanae, ut discant non per ignorantiam, sed per scientiam blasphemare, nobisque ipsis, magistris eorum, hoc tam magnum inportamus exitium, ut propter haereticos capiendos prius efficiamur, quod certum est, dei blasphematores, quo possimus propter eos, quod incertum est, liberandos ueritatis eius esse doctores.

9. Cum igitur blasphemare deum doceamus nostros, ut eos Priscillianistae credant suos, uideamus, quid mali dicant ipsi, quando propterea mentiuntur, ut eos nostros esse credamus. Anathematizant Priscillianum et ad nostrum arbitrium detestantur; dicunt animam creaturam dei esse, non partem; exsecrantur Priscillianistarum falsa martyria; catholicos episcopos, a quibus illa haeresis nudata, oppugnata, prostrata est, magnis efferunt laudibus et cetera huius modi. Ecce ipsi uera dicunt, quando mentiuntur, non quo simul possit hoc ipsum uerum esse, quod mendacium est, sed in alio quando mentiuntur, in alio uera dicunt; quando enim nostros se esse mentiuntur, de fide catholica uera dicunt. Ac per hoc ipsi, ne Priscillianistae inueniantur, loquuntur mendaciter uera; nos autem, ut eos inueniamus, non solum mendaciter loquimur, ut ad illos pertinere credamur, sed etiam falsa loquimur, quae ad illorum errorem pertinere cognouimus. Itaque illi quando nostri putari uolunt, et falsum est ex parte et uerum est ex parte, quod dicunt — falsum est enim eos nostros esse, uerum est autem animam partem dei non esse — nos uero quando ad eos pertinere putari uolumus, falsum est utrumque, quod dicimus, et Priscillianistas nos esse et animam partem dei esse. Itaque illi deum laudant, non blasphemant, quando se occultant; et quando se non occultant, sed sua proferunt, blasphemare se nesciunt. Ideo si ad fidem catholicam conuertantur, consolantur semet ipsos, quia possunt dicere, quod apostolus, qui cum inter cetera dixisset: prius fui blasphemus, misericordiam, inquit, consecutus sum, quia ignorans feci. Nos contra, ut se nobis aperiant, si hoc quasi iustum mendacium fallendis eis capiendisque proferimus, profecto et ad blasphematores Priscillianistas pertinere nos dicimus et, ut nobis credant, sine excusatione ignorantiae blasphemamus. Neque enim catholicus, qui blasphemando uult haereticus credi, potest dicere: ignorans feci.

10. Semper, frater, in talibus causis cum timore recolendum est: quicumque me negauerit coram hominibus, negabo eum coram patre meo, qui in caelis est. An uero Christum coram hominibus non negat, qui eum coram Priscillianistis negat, ut eos latentes blasphemo mendacio nudet et capiat? quis autem dubitat, obsecro te, negari Christum, cum, sicuti est uerus, ita non esse dicitur et, sicut eum Priscillianista credit, ita esse dicitur?

11. Sed occultos lupos, inquies, indutos pellibus ouium et dominicum gregem latenter grauiterque uastantes aliter inuenire non possumus. Vnde ergo innotuerunt Priscillianistae, priusquam huius mendacii fuisset excogitata uenatio? unde ad ipsius auctoris illorum profecto astutioris et ideo tectioris cubile peruentum est? Vnde tot tantique manifestati atque damnati et ceteri innumerabiles partim correcti, partim uelut correcti et ecclesia miserantem collecti sunt? multas enim uias dat dominus, quando miseretur, quibus ad eorum perueniatur indaginem: quarum duae sunt aliis feliciores, ut uel ab eis, quos seducere uoluerunt, aut ab eis, quos iam seduxerant, resipiscentibus conuersisque monstrentur. Quod facilius fit, si nefarius eorum error non mendacibus captationibus, sed ueracibus disputationibus euertatur. Quibus conscribendis operam te oportet inpendere, quoniam dominus donauit, ut possis. Quae scripta salubria, quibus eorum peruersitas insana destruitur, cum magis magisque innotuerint et a catholicis uel antistitibus qui loquuntur in populis, uel a quibusque studiosis zelo dei plenis fuerint usquequaque diffusa, haec erunt sancta retia, quibus capiantur ueraciter, non mendaciter inquirantur. Sic enim capti aut ultro quid fuerint fatebuntur et alios, quos in sua mala societate nouerunt, uel concorditer corrigent uel misericorditer prodent; aut, si eos pudebit fateri, quod diuturna simulatione texerunt, occulta dei manu medicante sanabuntur.

12. Sed multo facilius, inquies, eorum latibula penetramus, si quod sunt nos esse mentiamur. Hoc si liceret aut expediret, potuit Christus praecipere ouibus suis, ut lupinis amictae pellibus ad lupos uenirent et eos huius artis fallaciis inuenirent: quod eis non dixit nec quando eas in medium luporum se missurum esse praedixit. Sed dices: non erant tunc inquirendi, cum essent apertissimi lupi, sed eorum morsus et saeuitia perferenda. Quid? cum tempora posteriora praenuntians in uestitu ouium dixit rapaces lupos esse uenturos, nonne ibi erat locus, ut haec moneret et diceret: et uos, ut eos inueniatis, adsumite uestitum luporum, intrinsecus autem oues manete? Non hoc ait. Sed cum dixisset: multi ad uos uenient in uestitu ouium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces, non addidit: ex mendaciis uestris, sed: ex fructibus eorum cognoscetis eos. Veritate sunt cauenda, ueritate capienda, ueritate occidenda mendacia. Absit, ut blasphemias ignorantium scienter blasphemando uincamus, absit, ut mala fallacium imitando caueamus. Quomodo enim cauebimus, si, ut caueamus, habebimus? si enim, ut capiatur qui blasphemat nesciens, blasphemabo sciens, peius est quod facio quam quod capio; si, ut inueniatur qui Christum negat nesciens, ego Christum negabo sciens, ad perditionem me secuturus est, quem sic inuenero: si quidem, ut illum inueniam, prior pereo.

13. An forte qui eo modo Priscillianistas inuenire molitur, ideo non negat Christum, quia ore depromit, quod corde non credit? quasi uero — quod et paulo ante iam dixi — cum dictum esset: corde creditur ad iustitiam, incassum est additum: ore confessio fit ad salutem. Nonne pene omnes, qui Christum coram persecutoribus negauerunt, quod de illo credebant, corde tenuerunt et tamen ore ad salutem non confitendo perierunt, nisi qui per paenitentiam reuixerunt? Quis ita uanescat, ut existimet apostolum Petrum hoc habuisse in corde quod in ore, quando Christum negauit? nempe in illa negatione intus ueritatem tenebat et foras mendacium proferebat. Cur ergo lacrimis diluit, quod ore negauerat, si saluti sufficiebat, quod corde credebat? Cur loquens in corde suo ueritatem tam amaro fletu puniuit mendacium, quod ore depromsit, nisi quia magnam uidit esse perniciem, quod corde quidem credidit ad iustitiam, sed ore non confessus est ad salutem?

14. Quapropter illud, quod scriptum est: qui loquitur ueritatem in corde suo, non sic accipiendum est, quasi retenta in corde ueritate loquendum sit in ore mendacium. Sed ideo dictum est, quia fieri potest, ut loquatur quisque ore ueritatem, quae nihil ei prosit, si eam in corde non teneat, id est, si quod loquitur ipse non credat. Sicut haeretici, maximeque idem Priscillianistae faciunt, cum catholicam ueritatem non quidem credunt, sed tamen loquuntur, ut nostri esse credantur. Loquuntur ergo ueritatem in ore suo, non in corde suo. Propterea distinguendi erant ab illo, de quo dictum est: qui loquitur ueritatem in corde suo. Hanc autem ueritatem catholicus sicut in corde loquitur, quia ita credit, ita et in ore debet, ut ita praedicet; contra istam uero nec in corde nec in ore habeat falsitatem, ut et corde credat ad iustitiam et ore confessionem faciat ad salutem. Nam et in illo psalmo, cum dictum esset: qui loquitur ueritatem in corde suo, mox etiam hoc additum est: qui non egit dolum in lingua sua.

15. Et illud, quod ait apostolus: deponentes mendacium loquimini ueritatem unusquisque cum proximo suo, quia sumus inuicem membra, absit, ut sic intellegamus, tamquam loqui mendacium permiserit cum eis, qui nondum sunt nobiscum membra corporis Christi. Sed ideo dictum est, quia unusquisque nostrum hoc debet quemque deputare, quod eum uult fieri, etiam si nondum factus est. Sicut dominus alienigenam Samaritanum proximum eius ostendit, cum quo misericordiam fecit. Proximus ergo habendus est, non alienus, cum quo id agendum est, ne remaneat alienus; et si propter id, quod nondum est, fidei nostrae sacramentique particeps factus, aliqua illi occultanda sunt uera, non tamen ideo dicenda sunt falsa.

16. Fuerunt enim etiam temporibus apostolorum, qui ueritatem non ueritate, id est non ueraci animo praedicarent: quos dicit apostolus Christum annuntiasse non caste, sed per inuidiam et contentionem. Ac per hoc etiam tunc nonnulli tolerati sunt annuntiantes non casto animo ueritatem; non tamen ulli laudati sunt tamquam adnuntiantes casto animo falsitatem. Denique de illis dicit: siue occasione siue ueritate Christus adnuntietur; nullo modo autem diceret, ut postea Christus adnuntietur, prius negetur.

17. Quocirca multis quidem modis possunt latentes haeretici uestigari nec catholica fide uituperata nec haeretica inpietate laudata.

Sed si aliter omnino non posset educi de cauernis suis haeretica inpietas, nisi a tramite ueritatis lingua catholica deuiaret, tolerabilius illa occultaretur, quam ista praecipitaretur; tolerabilius in suis foueis delitescerent uulpes, quam propter illas capiendas in blasphemiae foueam caderent uenatores; tolerabilius perfidia Priscillianistarum ueritatis uelamine tegeretur, quam fides catholicorum, ne a Priscillianistis mentientibus laudaretur, a catholicis credentibus negaretur. Nam si propterea iusta sunt non qualiacumque, sed blasphema mendacia, quia hoc animo fiunt, ut occulti haeretici detegantur poterunt isto modo, si eodem animo fiant, casta esse adulteria. Quid? si enim ex numero Priscillianistarum inpudicarum aliqua femina iniciat oculum in catholicum Ioseph eique promittat prodituram se latebras eorum, si ab illo impetrauerit stuprum, certumque sit eam, si ei consensum fuerit, quod pollicita est inpleturam, faciendumne censebimus? an intellegemus nequaquam tali pretio merces eius modi conparandas? cur ergo non emimus capiendos haereticos carne in adulterium defluente et emendos putamus ore in blasphemia fornicante? aut enim licebit utrumque pari ratione defendere, ut ideo haec non esse dicantur iniusta quia ea facta sunt intentione, qua comprehenderentur iniusti, aut, si sana doctrina nec propter inueniendos haereticos uult nos cum feminis inpudicis saltem corpore, non mente misceri, profecto nec propter inueniendos haereticos uult a nobis saltem uoce, non mente aut immundam haeresim praedicari aut castam catholicam blasphemari, quia et ipsum mentis imperium, cui debet omnis inferior motus hominis oboedire, digno non carebit obprobrio, quando fit, quod fieri non oportet seu membro seu uerbo. Quamquam etiam cum uerbo fit, membro fit, quoniam lingua membrum est, qua fit uerbum; nec ullum factum nostrum membro ullo paritur, nisi quod prius corde concipitur, uel potius intus cogitando et consentiendo iam partum foras editur faciendo per membrum. Non itaque animus a facto excusatur, quando dicitur aliquid non ex animo fieri, quod tamen non fieret, nisi animus faciendum esse decerneret.

18. Interest quidem plurimum, qua causa, quo fine, qua intentione quid fiat; sed ea, quae constat esse peccata, nullo bonae causae obtentu, nullo quasi bono fine, nulla uelut bona intentione facienda sunt. Ea quippe opera hominum, sicut causas habuerint bonas, seu malas, nunc sunt bona, nunc mala, quae non sunt per se ipsa peccata: sicut uictum praebere pauperibus bonum opus est, si fit causa misericordiae cum recta fide; sicut concubitus coniugalis, quoniam fit causa generandi, si ea fide fiat, ut gignantur regenerandi. Haec atque huius modi secundum suas causas opera sunt bona uel mala, quia eadem ipsa, si habent causas malas, in peccata uertuntur: uelut si iactantiae causa pauper pascitur; aut lasciuiae causa cum uxore concumbitur; aut filii generantur, non ut deo, sed ut diabolo nutriantur. Cum uero iam opera ipsa peccata sunt, sicut furta, stupra, blasphemiae, uel cetera talia, quis est, qui dicat causis bonis esse facienda, ut uel peccata non sint uel, quod est absurdius, iusta peccata sint? Quis est, qui dicat: ut habeamus, quod demus pauperibus, faciamus furta diuitibus aut testimonia falsa uendamus, maxime si non inde innocentes laeduntur, sed nocentes potius damnaturis iudicibus eruuntur? Duo enim bona fiunt huius uenditione mendacii, ut et pecunia sumatur, unde inops alatur, et iudex fallatur, ne homo puniatur. Testamenta etiam si possumus, cur non uera supprimimus et falsa subponimus, ut hereditates uel legata non habeant indigni, qui nihil ex eis operantur boni, sed hi potius, a quibus esurientes pascuntur, nudi uestiuntur, peregrini suscipiuntur, captiui redimuntur, ecclesiae construuntur? Cur enim non fiant illa mala propter haec bona, si propter haec bona nec illa sunt mala? Iam uero si aliquae immundae et diuites feminae uideantur amatores et stupratores suos insuper ditaturae, cur non et has partes atque artes suscipiat uir misericors, quibus pro tam bona causa utatur, ut habeat, unde indigentibus largiatur, nec audiat apostolum dicentem: qui furabatur, iam non furetur; magis autem laboret operans manibus suis bonum, ut habeat unde tribuere cui opus est? si quidem non solum ipsum furtum, uerum etiam falsum testimonium et adulterium et omne opus malum non erit malum, sed bonum, si ea causa perpetretur, ut sit, unde fiat bonum. Quis ista dicat, nisi qui res humanas omnesque conatur mores legesque subuertere? Quod enim sceleratissimum facinus, quod turpissimum flagitium, quod inpiissimum sacrilegium non dicatur posse fieri recte atque iuste nec inpune tantum, uerum etiam gloriose, ut in eo perpetrando non solum supplicia nulla timeantur, sed sperentur et praemia, si semel concesserimus in omnibus malis operibus hominum ideo non quid fiat, sed quare fiat esse quaerendum, ut, quaecumque propter bonas causas facta inueniuntur, nec ipsa mala esse iudicentur? At si iustitia merito punit furem, etiam qui dixerit et ostenderit ideo se subtraxisse superflua diuiti, ut praeberet necessaria pauperi, si merito punit falsarium, etiam qui se ideo testamentum alienum corrupisse docuerit, ut ille heres esset, qui facturus inde fuerat elemosynas largas, non ille, qui nullas; si merito punit adulterum, etiam qui demonstrauerit misericordia se fecisse adulterium, ut per illam, cum qua fecit, de morte hominem liberaret; postremo, ut ad rem, de qua quaestio est, propius accedamus, si merito punit eum, qui feminae alicui Priscillianistarum turpitudinis consciae propterea se adulterino concubitu miscuit, ut ad eorum latebras perueniret: obsecro te, cum dicat apostolus: nec exhibeatis membra uestra arma iniquitatis peccato et ideo nec manus nec corporis genitalia nec alia membra flagitiis exhibere debeamus, ut Priscillianistas inuenire possimus, quid nos lingua, quid totum os nostrum, quid organum uocis offendit, ut haec exhibeamus arma peccato tantoque peccato, ubi deum nostrum, ut Priscillianistas adprehensos ab ignorantiae blasphemiis eruamus, sine excusatione ignorantiae blasphememus?

VIII

[recensere]

19. Dicet aliquis: ergo aequandus est fur quilibet ei furi qui misericordiae uoluntate furatur? quis hoc dixerit? sed horum duorum non ideo est quisquam bonus, quia peior est unus. Peior est enim, qui concupiscendo quam qui miserando furatur; sed si furtum omne peccatum est, ab omni furto est abstinendum. Quis enim dicat esse peccandum, etiamsi aliud sit damnabile, aliud ueniale peccatum? Nunc autem quaerimus, si hoc aut illud quisque fecerit, quis non peccabit siue peccabit, non quis grauius leuiusue peccabit, nam et ipsa furta leuius utique puniuntur lege quam stupra; sunt autem utraque peccata, quamuis alia leuiora, alia grauiora, ita ut leuius habeatur furtum, quod concupiscendo, quam stuprum, quod subueniendo committitur. In suo quippe genere aliis eiusdem generis peccatis leuiora fiunt, quae bono animo uidentur admitti, cum tamen et ipsa alterius generis peccatis ipso suo genere leuioribus inueniantur esse grauiora. Grauius est enim auaritia quam misericordia furtum facere, itemque stuprum grauius est luxuria quam misericordia perpetrare, et tamen grauius est adulterare misericordia quam furari auaritia. Neque nunc agitur, quid sit leuius siue grauius, sed quae sint peccata uel non sint. Nemo enim dixerit debuisse peccari, ubi constat esse peccatum; sed debere dicimus, si ita uel ita peccatum est, ignosci uel non ignosci.

20. Verum, quod fatendum est, ita humanos animos quaedam conpensatiua peccata perturbant, ut etiam putentur debere laudari, ac potius recte facta dicantur. Quis enim dubitet esse grande peccatum, si pater filias suas prostituat fornicationibus inpiorum? Et tamen extitit causa, qua hoc uir iustus debere se facere existimaret, quando Sodomitae nefario libidinis inpetu hospitibus eius inruebant. Ait enim: sunt mihi duae filiae, quae non cognouerunt uirum; producam illas ad uos, et utimini eis quomodo placuerit uobis; tantum in uiros istos ne faciatis iniquum, propterea quia intrauerunt sub tectum tignorum meorum. Quid hic dicemus? nonne ita illud scelus, quod Sodomitae hospitibus illius uiri iusti facere conabantur, horremus, ut quidquid fieret ne hoc fieret, arbitremur fuisse faciendum? Mouet etiam maxime persona facientis, quae merito iustitiae liberabatur a Sodomis, ut, quoniam minus malum est feminas quam uiros perpeti stuprum, etiam hoc ad iustitiam iusti illius pertinuisse dicatur, quod in filiabus hoc maluit fieri quam in hospitibus suis, non tantum id uolens animo, uerum et offerens uerbo et, si illi assensi fuissent, inpleturus et facto. Sed si hanc peccatis aperuerimus uiam, ut committamus minora, ne alii maiora committant, lato limite, immo nullo limite, sed conuulsis et remotis omnibus terminis infinito spatio cuncta intrabunt atque regnabunt. Quando enim fuerit definitum peccandum esse homini minus, ne alius peccet amplius, profecto et furtis nostris stupra cauebuntur aliena et incesta stupris et si qua inpietas uisa fuerit etiam peior incestis, incesta quoque facienda dicentur a nobis, si eo modo agi potuerit, ut illa inpietas non committatur ab aliis: et in singulis quibusque generibus peccatorum et furta pro furtis et stupra pro stupris et incesta pro incestis et sacrilegia pro sacrilegiis facienda putabuntur, nostra pro alienis, non solum minora pro maioribus, uerum etiam si ad ipsa summa et pessima ueniatur, pauciora pro pluribus, si se ita rerum uerset incursus, ut aliter alii non se abstineant a peccatis, nisi minus aliquanto, sed tamen peccantibus nobis, ita ut omnino ubi dixerit inimicus, qui habuerit huius modi potestatem: nisi tu sceleratus fueris, ego sceleratior ero, aut: nisi tu hoc scelus feceris, ego talia plura faciam, scelus nobis uideamur admittere, si uelimus ab scelere temperare. Hoc sapere quid est nisi desipere uel potius insanire? A mea quippe iniquitate, non ab aliena siue in me siue in alios perpetrata mihi est cauenda damnatio; anima enim, quae peccauerit, ipsa morietur.

21. Si ergo peccare, ne grauius uel in nos uel in quoslibet alii peccent, procul dubio non debemus, considerandum est in eo, quod fecit Loth, utrum exemplum sit, quod imitari, an potius quod uitare debeamus. Magis enim uidetur intuendum et notandum, cum tam horrendum malum ex inpietate flagitiosissima Sodomitarum suis inpenderet hospitibus, quod cuperet depellere nec ualeret, sic etiam iusti animum potuisse turbari, ut uellet facere, quod non humani timoris nebulosa tempestas, sed diuini iuris tranquilla serenitas, si consulatur a nobis, faciendum non esse clamabit et iubebit potius, ut sic nostra peccata caueamus ne ullorum prorsus alienorum peccatorum timore peccemus. Aliena quippe ille uir iustus timendo peccata, quae nisi consentientes inquinare, non possunt, perturbatus non adtendit suum, quo uoluit subdere filias libidinibus inpiorum. Haec quando in scripturis sanctis legimus, non ideo, quia facta credimus, etiam facienda credamus, ne uiolemus praecepta, dum passim sectamur exempla. An uero, quia iurauit Dauid se occisurum esse Nabal et clementia consideratiore non fecit, propterea illum imitandum esse dicemus, ut temere iuremus nos esse facturos, quod non esse faciendum postea uideamus? Sed sicut illum timor, ut prostituere filias uellet, sic istum, ut temere iuraret, ira turbauit. Denique si de ambobus interrogando, ut dicerent cur haec fecerint, fas nobis esset inquirere, posset ille respondere: timor et tremor uenerunt super me et contexerunt me tenebrae, posset etiam iste: turbatus est prae ira oculus meus, ut non miraremur uel illum in timoris tenebris uel istum oculo turbato non uidisse, quod uidendum fuit, ne facerent quod faciendum non fuit.

22. Et sancto quidem Dauid iustius dici potuit, quod nec irasci debuerit, quamuis ingrato et reddenti mala pro bonis, sed etsi ut homini ira subrepsit, non utique tantum debuit praeualere, ut se facturum iuraret, quod aut saeuiendo faceret aut peierando non faceret; illi autem inter Sodomitarum libidinosas insanias constituto quis auderet dicere: etiamsi tui hospites in tua domo, quo eos intrare humanitate uiolentissima conpulisti, ab inpudicis apprehensi et oppressi muliebria patiantur, nihil timeas, nihil cures, non expauescas, non horrescas, non contremiscas? Quis haec uel illorum sceleratorum socius hospiti pio dicere auderet? Sed plane rectissime diceretur: age quidquid potes, ne fiat, quod merito times, sed non te timor iste conpellat, ut facias, quod in se filiae tuae fieri si uoluerint, facient cum Sodomitis te auctore nequitiam; si autem noluerint, patientur a Sodomitis te auctore uiolentiam. Noli facere magnum scelus tuum, dum maius horrescis alienum; quantumlibet enim distet inter tuum et alienum, hoc erit tuum, illud alienum. Nisi forte pro defensione huius uiri in eas se quispiam coartet angustias, ut dicat: quoniam accipere quam facere praestat iniuriam, hospites autem illi non erant utique facturi iniuriam, sed passuri, maluit uir iustus filias suas iniuriam pati quam hospites suos eo iure, quo filiarum dominus erat et nouerat non eas peccare, si id fieret, quia peccantes potius, quibus non consentirent, sine peccato proprio sustinerent. Denique non se ipsae stuprandas quamuis pro masculis feminas pro illis hospitibus obtulerunt, ne reas faceret non perpessio libidinis alienae, sed suae consensio uoluntatis. Nec pater earum hoc in se fieri permittebat, cum hoc facere conarentur, quibus hospites non prodebat, quamuis minus mali esset, quod in uno, quam si fieret in duobus, sed quantum poterat resistebat, ne ipsum quoque ullus proprius macularet assensus, quem libidinosus furor etiamsi praeualuisset corporis uiribus, tamen non consentientem non maculasset alienus. In filiabus autem non peccantibus nec ipse peccabat, quia non eas peccare si opprimerentur inuitae, sed peccantes ferre faciebat: tamquam si ab inprobis ut sui serui caederentur offerret, ne hospites eius paterentur caedis iniuriam. De qua re non disputabo, quia longum est, utrum uel dominus iure suae potestatis recte sic utatur in seruo, ut seruum suum caedi faciat innocentem, ne amicus eius etiam ipse innocens in domo eius a uiolentis inprobis uapulet. Sed certe Dauid nullo modo recte dicitur iurare debuisse se esse facturum, quod postea cerneret se facere non debere. Vnde constat, quod non omnia, quae a sanctis uel iustis uiris legimus facta, transferre debemus in mores, sed etiam hinc discere, quam late pateat et ad quos usque perueniat, quod apostolus ait: fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, uos qui spiritales estis, instruite huius modi in spiritu lenitatis, intendens te ipsum, ne et tu tenteris. Praeoccupationes enim sunt istae, in quibus delinquitur, dum, quid faciendum sit, aut ad horam non uidetur aut et qui uiderit uincitur, ut scilicet fiat peccatum, cum uel latet ueritas uel conpellit infirmitas.

23. In omnibus autem actibus nostris maxime etiam bonos turbant conpensatiua peccata, ita ut nec peccata existimentur, si habeant tales causas, propter quas fiant, et in quibus uideatur peccari potius, si non fiant. Et praecipue de mendaciis hoc in hominum opinione praeualuit, ut peccata non putentur illa mendacia, quin immo et recte facta esse credantur, quando quisque pro eius cui falli expedit utilitate mentitur, aut ne aliis noceat, qui nociturus uidetur, nisi mendaciis euitetur. Ad haec mendaciorum genera defendenda plurima de scripturis sanctis suffragari putantur exempla. Non autem hoc est occultare ueritatem, quod est proferre mendacium. Quamuis enim omnis qui mentitur uelit celare quod uerum est, non tamen omnis, qui uult quod uerum est celare mentitur. Plerumque enim uera non mentiendo occulimus, sed tacendo. Neque enim mentibus est dominus, ubi ait: multa habeo uobis dicere, sed non potestis illa portare modo. Vera tacuit, non falsa locutus est, quibus ueris audiendis eos minus idoneos iudicauit. Quod si eis hoc ipsum non indicasset, id est non eos posse portare, quae dicere noluit, occultaret quidem nihilominus aliquid ueritatis, sed posse hoc recte fieri forsitan nesciremus aut non tanto firmaremur exemplo. Vnde qui asserunt esse aliquando mentiendum, non conuenienter commemorant Abraham hoc fecisse de Sara, quam sororem suam dixit. Non enim dixit: non est uxor mea, sed dixit: soror mea est, quod erat reuera tam propinqua genere, ut soror non mendaciter diceretur. Quod et postea iam sibi ab illo qui abduxerat ea reddita confirmauit, respondens illi et dicens: et uere soror mea est de patre, non de matre, hoc est de paterno genere, non de materno aliquid ergo ueri tacuit, non falsi aliquid dixit, quando tacuit uxorem, dixit sororem. Hoc et filius eius fecit Isaac; nam et ipsum nouimus propinquam suam coniugem fuisse sortitum. Non est ergo mendacium, cum silendo absconditur uerum, sed cum loquendo promitur falsum.

24. Iacob autem quod matre fecit auctore, ut patrem fallere uideretur, si diligenter et fideliter attendatur, non est mendacium, sed mysterium. Quae si mendacia dixerimus, omnes etiam parabolae ac figurae significandarum quarumcumque rerum, quae non ad proprietatem accipiendae sunt, sed in eis aliud ex alio est intellegendum, dicentur esse mendacia: quod absit omnino. Nam qui hoc putat, tropicis etiam tam multis locutionibus omnibus potest hanc inportare calumniam, ita ut et ipsa quae appellatur metaphora, hoc est de re propria ad rem non propriam uerbi alicuius usurpata translatio, possit ista ratione mendacium nuncupari. Cum enim dicimus „fluctuare segetes, gemmare uites, floridam iuuentutem, niueam canitiem“, procul dubio fluctus, gemmas, florem, niuem quia in his rebus non inuenimus, in quas haec uerba aliunde transtulimus, ab istis mendacia putabuntur. Et petra Christus et cor lapideum iudaeorum, item leo Christus et leo diabolus et innumerabilia talia dicentur esse mendacia. Quid? quod haec tropica locutio usque ad eam peruenit, quae appellatur antiphrasis, ut dicatur abundare quod non est, dicatur dulce quod acidum est, lucus, quod non luceat, parcae, quod non parcant. Vnde illud est in scripturis sanctis: si non in faciem benedixerit tibi, quod diabolus ait domino de sancto Iob et intellegitur maledixerit. Quo uerbo et Nabuthei fictum crimen a calumniantibus nominatum est. Dictum est enim, quod benedixerit regi, hoc est maledixerit. Hi omnes modi locutionum mendacia putabuntur, si locutio uel actio figurata in mendacio deputabitur. Si autem non est mendacium, quando ad intellegentiam ueritatis aliud ex alio significantia referuntur, profecto non solum id quod fecit aut dixit Iacob patri, ut benediceretur, sed neque illud quod Ioseph uelut illudendis locutus est fratribus neque quod Dauid simulauit insaniam nec cetera huius modi mendacia iudicanda sunt, sed locutiones actionesque propheticae ad ea, quae uera sunt intellegenda, referendae. Quae propterea figuratis uelut amictibus obteguntur, ut sensum pie quaerentis exerceant et ne nuda ac prompta uilescant. Quamuis quae aliis locis aperte ac manifeste dicta didicimus, cum ea ipsa de abditis eruuntur, quodam modo in nostra cognitione renouantur et renouata dulcescunt. Nec inuidentur discentibus, quod his modis obscurantur, sed commendantur magis, ut quasi subtracta desiderentur ardentius et inueniantur desiderata iucundius. Tamen uera, non falsa dicuntur, quoniam uera, non falsa significantur seu uerbo seu facto. Quae significantur enim, utique ipsa dicuntur. Putantur autem mendacia, quoniam non ea quae uera significantur, dicta intelleguntur, sed ea,quae falsa sunt, dicta esse creduntur. Hoc ut exemplis fiat planius, id ipsum, quod Iacob fecit, attende. Haedinis certe pellibus membra contexit. Si causam proximam requiramus, mentitum putabimus; hoc enim fecit, ut putaretur esse qui non erat; si autem hoc factum ad illud propter quod significandum reuera factum est referatur, per haedinas pelles peccata, per eum uero, qui eis se operuit, ille significatus est, qui non sua, sed aliena peccata portauit. Verax ergo significatio nullo modo mendacium recte dici potest. Vt autem in facto, ita et in uerbo. Nam cum ei pater dixisset: quis es tu, fili? ille respondit: ego Esau primogenitus tuus. Hoc si referatur ad duos illos geminos, mendacium uidebitur; si autem ad illud, propter quod significandum ista gesta, dicta, conscripta sunt, ille est hic intellegendus in corpore suo, quod est eius ecclesia, qui de hac re loquens ait: cum uideritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno dei, uos autem expelli foras. Et uenient ab oriente et occidente et aquilone et austro, et accumbent in regno dei. Et ecce sunt nouissimi qui erant primi, et sunt primi qui erant nouissimi. Sic enim quodam modo minor maioris primatum frater abstulit atque in se transtulit fratris. Cum igitur tam uera tamque significentur ueraciter, quid hic debet putari factum dictumue mendaciter. Cum enim quae significantur, non utique non sunt in ueritate, sed sunt seu praeterita seu praesentia seu futura, procul dubio uera significatio est nullumque mendacium. Sed nimis longum est in hac significatione prophetica enucleate cuncta rimari, in quibus palmam ueritas habet, quia ut significando praenuntiata sunt, ita consequendo claruerunt.

25. Neque id isto sermone suscepi, quod ad te magis pertinet, qui Priscillianistarum latebras aperuisti, quantum ad eorum adtinet dogmata falsa atque peruersa, ne ita inuestigata uideantur, quasi docenda fuerint et non redarguenda. Magis ergo fac, ut expugnata iaceant, quae fecisti ut prodita pateant, ne, dum uolumus ad indaginem hominum fallacium peruenire, ipsas falsitates sinamus tamquam insuperabiles permanere, cum potius debeamus et in latentium cordibus destruere falsitates quam parcendo falsitatibus inuenire fallaces. Porro inter illa dogmata eorum, quae subuertenda sunt, etiam hoc est utique quod dogmatizant, ad occultandam religionem religiosos debere mentiri, in tantum ut non solum de aliis rebus ad doctrinam religionis non pertinentibus, sed de ipsa quoque religione mentiendum sit, ne patescat alienis, ut uidelicet negandus sit Christus, quo possit inter inimicos suos latere christianus. Etiam hoc, obsecro te, dogma inpium nefariumque subuerte, propter quod astruendum argumentantes de scripturis colligunt testimonia, quibus uideantur non solum ignoscenda uel toleranda, uerum et honoranda mendacia. Ad te igitur pertinet, sectam detestabilem cum refellis, sic accipienda monstrare ista testimonia scripturarum, ut uel doceas non esse quae putantur esse mendacia, si eo modo intellegantur, quo intellegenda sunt, uel imitanda non esse etiam quae manifestum est esse mendacia, uel certe ad extremum de his saltem rebus, quae ad doctrinam religionis pertinent, nullo modo esse mentiendum. Sic enim uere funditus euertuntur, dum euertitur, ubi delitescunt: ut eo ipso minime sectandi et maxime cauendi iudicentur, quo se ad occultandam haeresim suam profitentur esse mendaces. Hoc in eis est primitus expugnandum, hoc eorum uelut idoneum munimentum ueritatis ictibus feriendum atque deiciendum. Nec eis quam non habebant, alia latebra, quo confugiant, est praebenda, ut, si forte ab his produntur, quos conati fuerint seducere nec potuerint, dicant: temptare illos uoluimus, quoniam nos prudentes catholici docuerunt ad inueniendos haereticos id esse faciendum. Sed aliquanto commendatius oportet ut dicam, cur ista mihi uideatur tripertita ratio disputandi aduersus eos, qui patronas mendaciis suis scripturas uolunt adhibere diuinas: Vt prius ostendamus nonnulla, quae ibi putantur esse mendacia, non esse quod putantur, si recte intellegantur; deinde, si qua ibi mendacia manifesta sunt, imitanda non esse; tertio, contra omnes omnium opiniones, quibus uidetur ad uiri boni officium pertinere aliquando mentiri, omni modo tenendum in doctrina religionis nullo modo esse mentiendum. Haec enim tria tibi exsequenda paulo ante commendaui et quodam modo iniunxi.

26. Ad ostendenda ergo quaedam, quae putantur in scripturis esse mendacia, non ea esse quod putantur, si recte intellegantur, non tibi parum aduersus istos ualere uideatur, quod non de apostolicis, sed de propheticis litteris inueniunt uelut exempla mentiendi. Illa quippe omnia, quae nominatim commemorant, ubi sit quisque mentitus, in eis libris leguntur, in quibus non solum dicta, uerum etiam facta multa figurata conscripta sunt, quia et figurate gesta sunt. In figuris autem quod uelut mendacium dicitur, bene intellectum uerum inuenitur. Apostoli uero in epistulis suis aliter locuti sunt aliterque conscripti actus apostolorum iam uidelicet reuelato testamento nouo, quod illis figuris propheticis uelabatur. Denique in tot epistulis apostolicis atque in ipso tam grandi libro, in quo actus eorum canonica ueritate narrantur, non inuenitur talis aliquis mentiens, ut de illo ab istis ad mentiendi licentiam proponatur exemplum, quandoquidem illa Petri et Barnabae simulatio, qua gentes iudaizare cogebant, merito reprehensa atque correcta est, et ne tunc noceret et ne posteris ad imitandum ualeret. Cum enim uidisset apostolus Paulus, quia non recte ingrediuntur ad ueritatem euangelii, dixit Petro coram omnibus: si tu, cum sis iudaeus, gentiliter et non iudaice uiuis, quomodo gentes cogis iudaizare? Id autem quod ipse fecit, ut quasdam obseruationes legitimas iudaica consuetudine retinendo et agendo non se inimicum legi prophetisque monstraret, absit, ut mendaciter eum fecisse credamus. De hac quippe re satis est eius nota sententia, qua fuerat constitutum nec iudaeos, qui tunc in Christum credebant, prohibendos esse a paternis traditionibus nec ad eas gentiles, cum christiani fierent, esse cogendos, ut illa sacramenta, quae diuinitus praecepta esse constaret, non tamquam sacrilegia fugerentur nec tamen putarentur sic necessaria iam nouo testamento reuelato, tamquam sine his quicumque conuerterentur ad deum salui esse non possent. Erant enim qui hoc putabant atque praedicabant, quamuis iam recepto Christi euangelio, et eis simulate consenserant Petrus et Barnabas ideoque cogebant gentes iudaizare. Id erat enim cogere, sic ea necessaria praedicare, tamquam et recepto euangelio nulla sine illis salus esset in Christo. Hoc error quorumdam putabat, hoc timor Petri simulabat, hoc libertas Pauli redarguebat. Quod ergo ait: omnibus omnia factus sum, ut omnes lucri facerem, conpatiendo id fecit, non mentiendo. Fit enim quisque tamquam ille, cui uult subuenire, quando tanta misericordia subuenit, quanta sibi subueniri uellet, si esset ipse in eadem miseria constitutus. Itaque fit tamquam ille, non quia fallit illum, sed quia se cogitat sicut illum. Vnde illud est eius apostoli, quod iam supra commemoraui: fratres, si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, uos qui spiritales estis, instruite huius modi in spiritu mansuetudinis, intendens te ipsum, ne et tu tenteris. Nam si propterea quia dixit: factus sum iudaeis tamquam iudaeus et his qui sub lege erant tamquam sub lege, ideo putandus est mendaciter suscepisse legis ueteris sacramenta, debuit et gentium idololatriam eodem modo mentiendo suscipere, quia dixit etiam his, qui sine lege erant, tamquam sine lege se factum, ut eos lucri faceret: quod utique non fecit. Non enim alicubi sacrificauit idolis aut adorauit illa figmenta, ac non potius libere tamquam martyr Christi detestanda et uitanda monstrauit. De nullis igitur apostolicis actibus siue sermonibus isti proferunt imitanda exempla mentiendi. De propheticis ergo factis seu dictis ideo sibi uidentur habere, quod proferant, quia figuras praenuntiatiuas putant esse mendacia, eo quod mendaciis sint aliquando similia. Sed cum referuntur ad eas res, propter quas significandas ita facta uel dicta sunt, reperiuntur significationes esse ueraces, ac per hoc nullo modo esse mendacia. Mendacium est quippe falsa significatio cum uoluntate fallendi. Non est autem falsa significatio, ubi, etsi aliud ex alio significatur, uerum est tamen quod significatur, si recte intellegatur.

XIII

[recensere]

27. Sunt quaedam eius modi etiam saluatoris in euangelio, quia et ipse dominus prophetarum propheta esse dignatus est. Talia sunt illa, ubi de muliere, quae fluxum sanguinis patiebatur, ait: quis me tetigit? et de Lazaro: ubi posuistis eum? Sic quippe interrogauit quasi nesciens quod utique sciebat. Ac per hoc nescire se finxit, ut aliquid aliud illa uelut ignorantia sua significaret. Quae significatio quoniam uerax erat, mendacium profecto non erat. Eos namque significabant siue illa fluxum sanguinis patiens siue ille mortuus quatriduanus, quos etiam qui cuncta sciebat quodam modo nesciebat. Nam et illa typum gerebat plebis gentium, unde praemissa fuerat prophetia: populus, quem non cognoui, seruiuit mihi, et Lazarus remotus a uiuentibus tamquam ibi iacebat per significatiuam similitudinem, ubi ille, cuius uox est: proiectus sum a facie oculorum tuorum. Et ideo, tamquam nesciretur a Christo et illa, quae fuerit, et iste, ubi positus fuerit, uerbis interrogantis est figuratum et omne uitatum ueraci significatione mendacium.

28. Hinc est etiam illud, quod commemorasti eos dicere: "dominum Iesum, posteaquam resurrexit, ambulasse in itinere cum duobus discipulis, et propinquantibus eis castello, quo ibant, illum longius se ire finxisse", ubi euangelista dicens: ipse autem se finxit longius ire, etiam ipsum uerbum posuit, quo mendaces nimium delectantur, ut inpune mentiantur: quasi mendacium sit omne quod fingitur, cum ueraciter aliud ex alio significandi causa tam multa fingantur. Si ergo nihil aliud significasset Iesus in eo, quod longius ire se finxit, merito iudicaretur esse mendacium. Porro autem si bene intellegatur et ad id, quod uoluit significare, referatur, inuenitur esse mysterium. Alioquin erunt cuncta mendacia, quae propter quamdam rerum significandarum similitudinem, cum gesta non sint, tamquam gesta narrantur. Vnde, est illa de duobus unius hominis filiis, maiore, qui mansit apud patrem suum, et minore, qui longe peregrinatus est, tam prolixa narratio. In quo genere fingendi humana etiam dicta uel facta inrationalibus animantibus et rebus sensu carentibus homines addiderunt, ut eius modi fictis narrationibus, sed ueracibus significationibus quod uellent commendatius intimarent. Nec apud auctores tantum saecularium litterarum, ut apud Horatium, mus loquitur muri et mustela uulpeculae, ut per narrationem fictam ad id, quod agitur, uera significatio referatur. Vnde et Aesopi tales fabulas ad eum finem relatas nullus tam ineruditus fuit, qui putaret appellanda mendacia. Sed in litteris quoque sacris, sicut in libro Iudicum ligna sibi regem requirunt et loquuntur ad oleam et ad ficum et ad uitem et ad rubum. Quod totum utique fingitur, ut ad rem, quae intenditur, ficta quidem narratione, non mendaci tamen, sed ueraci significatione ueniatur. Haec dixi propter id, quod scriptum est de Iesu: et ipse se finxit longius ire, ne quisquam ex hoc uerbo, sicut Priscillianistae, licitum uolens habere mendacium insuper etiam Christum contendat fuisse mentitum. Quisquis autem uult intellegere illud fingendo quid praefigurauerit, adtendat, quid agendo perfecerit. Longius namque postea profectus super omnes caelos non tamen deseruit discipulos suos. Propter hoc significandum futurum diuinitus factum ad praesens illud est humanitus fictum. Et ideo significatio uerax in illa est fictione praemissa, quia in hac profectione illius est significationis ueritas subsecuta. Ille igitur contendat Christum mentitum esse fingendo, qui negat eum quod significauit inpleuisse faciendo.

29. Quia ergo non inueniunt mendaces haeretici in testamenti noui litteris imitanda exempla mendacii, copiosissimos se esse existimant in hac disputatione, qua opinantur esse mentiendum, cum de ueteribus propheticis libris, quia non ibi apparet nisi intellegentibus paucis quo referantur significatiua dicta et facta ueracia, multa sibi uidentur inuenire ac proferre mendacia. Sed habere cupientes quibus se tueantur uelut imitanda exempla fallendi, se ipsos fallunt, et mentitur eorum iniquitas sibi. Illae autem personae, quas credendum ibi non est prophetare uoluisse, si quid faciendo uel dicendo finxerunt uoluntate fallendi, quamuis ex ipsis quoque factis earum siue dictis aliquid propheticum possit exsculpi, per illius omnipotentiam praeseminatum atque dispositum, qui bene uti nouit etiam malis hominum, tamen, quantum ad ipsas adtinet, sine dubitatione mentitae sunt. Sed non ideo debent imitanda existimari, quia in eis reperiuntur libris, qui sancti et diuini merito nominantur. Habent enim conscripta et mala hominum et bona, illa uitanda, ista sectanda, et quaedam ita posita, ut de illis etiam sit prolata sententia, quaedam uero tacito ibi iudicio nobis iudicanda permissa, quoniam non solum nos nutriti manifestis, uerum et exerceri oportebat obscuris.

30. Cur autem isti imitandam sibi Thamar existimant mentientem et imitandum Iudam non existimant fornicantem? Ibi enim utrumque legerunt: et nihil horum scriptura illa siue culpauit siue laudauit, sed tantummodo utrumque narrauit et iudicandum nobis utrumque dimisit; sed mirum, si aliquid horum imitandum inpune permisit. Quod enim Thamar non meretricandi libidine, sed concipiendi uoluntate mentita sit, nouimus. Verum et fornicatio, etiamsi Iudae talis non fuit, potest esse cuiuspiam, qua faciat, ut homo liberetur, sicut illius mendacium fuit, ut homo conciperetur. Numquid propterea etiam fornicandum est, si propter illud putatur fuisse mentiendum? Non de solo itaque mendacio, sed de omnibus operibus hominum, in quibus existunt uelut conpensatiua peccata, considerandum est, quam sententiam proferre debeamus, ne aperiamus aditum non tantum paruis quibusque peccatis, uerum etiam sceleribus cunctis, nullumque remaneat facinus, flagitium, sacrilegium, in quo causa non possit existere, qua recte uideatur esse faciendum, uniuersamque uitae probitatem opinio ista subuertat.

31. Nihil autem iudicandus est dicere, qui dicit aliqua iusta esse mendacia, nisi aliqua iusta esse peccata ac per hoc aliqua iusta esse, quae iniusta sunt: quo quid absurdius dici potest? Vnde enim est peccatum, nisi quia iustitiae contrarium est? Dicantur ergo alia magna, alia parua esse peccata, quia uerum est nec auscultandum Stoicis, qui omnia paria esse contendunt; dicere autem quaedam iniusta, quaedam iusta esse peccata, quid est aliud quam dicere quasdam esse iniustas, quasdam iustas iniquitates? cum dicat apostolus Iohannes: omnis, qui facit peccatum, iniquitatem facit; peccatum iniquitas est. Non igitur potest iustum esse peccatum, nisi cum peccati nomen in alia re ponimus, in qua quisque non peccat, sed aut facit aliquid aut patitur pro peccato. Nam et sacrificia pro peccatis peccata appellata sunt et poenae peccatorum dicuntur aliquando peccata. Haec plane possunt intellegi iusta peccata, cum iusta dicuntur sacrificia uel iusta supplicia. Ea uero, quae contra legem dei fiunt, iusta esse non possunt. Dictum est autem deo: lex tua ueritas, ac per hoc quod est contra ueritatem, iustum esse non potest. Quis autem dubitet contra ueritatem esse omne mendacium? nullum igitur iustum potest esse mendacium. Item cui non clareat ex ueritate esse omne, quod iustum est? clamat autem Iohannes: omne mendacium non est ex ueritate. Omne ergo mendacium non est iustum. Quapropter quando nobis de scripturis sanctis mentiendi proponuntur exempla, aut mendacia non sunt, sed putantur esse, dum non intelleguntur, aut, si mendacia sunt, imitanda non sunt, quia iusta esse non possunt.

32. Sed quod scriptum est bene deum fecisse cum hebraeis obstetricibus et cum Rahab Hiericuntina meretrice. Non ideo factum est, quia mentitae sunt, sed quia in homines dei misericordes fuerunt. Non est itaque in eis remunerata fallacia, sed beneuolentia, benignitas mentis, non iniquitas mentientis. Sicut enim mirum absurdumque non esset, si alio prius tempore commissa ab eis aliqua opera mala deus propter posteriora bona uellet ignoscere, ita mirandum non est, quod uno tempore in una causa deus utrumque conspiciens, id est factum misericorditer factumque fallaciter, et bonum remunerauit et propter hoc bonum malum illud ignouit. Si enim peccata, quae propter carnis concupiscentiam, non propter misericordiam fiunt, propter posteriora opera misericordiae dimittuntur, quae propter ipsam misericordiam committuntur? Grauius est enim peccatum, quod animo nocentis quam quod animo subuenientis efficitur. Ac per hoc si illud deletur opere misericordiae postea subsequente, cur hoc, quod est leuius, non deletur ipsa hominis misericordia et praecedente, ut peccet, et comitante, cum peccat? ita quidem uideri potest. Verumtamen aliud est dicere: peccare quidem non debui, sed opera misericordiae faciam, quibus deleam, quod ante peccaui, et aliud est dicere: peccare debeo, quia non possum aliter misereri, aliud est, inquam, dicere: quia iam peccauimus, benefaciamus, et aliud est dicere: peccemus, ut benefaciamus. Ibi dicitur: faciamus bona, quia fecimus mala, hic autem: faciamus mala, ut ueniant bona, ac per hoc ibi exhaurienda est sentina peccati, hic cauenda est doctrina peccandi.

33. Restat itaque, ut intellegamus illis mulieribus, uel in Aegypto uel in Hiericho, pro humanitate et misericordia redditam fuisse mercedem utique temporalem, quae quidem et ipsa aeternum aliquid etiam illis nescientibus prophetica significatione figuraret. Vtrum autem sit aliquando uel pro cuiusquam salute mentiendum, cum quaestio sit, in qua dissoluenda etiam doctissimi fatigantur, ualde illarum muliercularum in illis populis constitutarum et illis moribus assuetarum excedebat modum. Itaque hanc earum ignorantiam, sicut aliarum rerum, quas pariter nesciebant, sed sciendae sunt a filiis, non huius saeculi, sed futuri, dei patientia sustinebat, qui tamen eis pro humana benignitate, quam famulis eius inpenderant, quamuis caeleste aliquid significantia praemia terrena reddebat. Et Raab quidem ex Hiericho liberata in dei populum transitum fecit, ubi proficiens posset ad aeterna et inmortalia munera peruenire, quae nullo sunt quaerenda mendacio.

Tunc tamen, quando illud opus bonum et pro suae uitae conditione laudabile Israhelitis exploratoribus praestitit, nondum erat talis, ut ab ea exigeretur: sit in ore uestro: est est, non non. Obstetrices autem illae quamuis Hebraeae si secundum carnem tantummodo sapuerunt, quid aut quantum est quod eis profuit remuneratio temporalis, quia fecerunt sibi domos, nisi proficiendo pertinuerint ad eam domum, de qua deo cantatur: beati, qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te? Multum autem fatendum est propinquare iustitiae et quamuis re ipsa nondum, iam tamen spe atque indole animum esse laudandum, qui nunquam nisi hac intentione mentitur, qua uult prodesse alicui, nocere autem nemini. Sed nos cum quaerimus, sitne boni hominis aliquando mentiri, non de homine quaerimus adhuc ad Aegyptum uel ad Hiericho uel ad Babyloniam pertinente uel adhuc ad ipsam Hierusalem terrenam, quae seruit cum filiis suis, sed de ciue illius ciuitatis, quae sursum est libera mater nostra aeterna in caelis. Et respondetur quaerentibus nobis: omne mendacium non est ex ueritate. Filii autem illius ciuitatis filii sunt utique ueritatis; eius ciuitatis filii sunt, de quibus scriptum est in ore eorum non inuentum esse mendacium; eius ciuitatis est filius, de quo item scriptum est: uerbum suscipiens filius a perditione longe aberit; excipiens autem excepit illud sibi, et nihil falsi ex eius ore procedit. His filiis supernae Hierusalem et sanctae ciuitatis aeternae si quando ut hominibus obrepit qualecumque mendacium, poscunt humiliter ueniam, non inde quaerunt insuper gloriam.

XVII

[recensere]

34. Sed dicet aliquis: ergone obstetrices illae atque Rahab melius fecissent, si nullam misericordiam praestitissent nolendo mentiri? Immo uero illae mulieres Hebraeae, si essent tales, de qualibus quaerimus, utrum sit eis aliquando mentiendum, nec aliquid falsi dicerent, et foeda ministeria de paruulis occidendis liberrime recusarent. Sed, inquies, ipsae morerentur. At uide, quid sequatur. Morerentur enim caelestis habitationis incomparabiliter ampliore mercede, quam domus illae quas sibi fecerunt in terra esse potuerunt; morerentur futurae in aeterna felicitate, mortem perpessae pro innocentissima ueritate. Quid illa in Hiericho? numquid hoc posset? Nonne si quaerentes ciues mentiendo non falleret, uerum dicendo latentes hospites proderet? An posset interrogantibus dicere: scio ubi sint, sed deum timeo, non eos prodo? Posset hoc quidem dicere, si iam esset uera Israhelitis, in qua dolus non esset: quod futura erat per misericordiam dei transiens ad ciuitatem dei. Verum illi hoc audito, inquies, illam perimerent, domum scrutarentur. Sed numquid consequens erat, ut illos etiam quos diligenter occultauerat inuenirent? Prospexerat enim cautissima mulier et ibi eos posuerat, ubi latere potuissent, etiamsi ei mentienti creditum non fuisset. Ita et illa, si tamen a suis ciuibus esset occisa pro misericordiae opere, uitam istam faeneam pretiosa in conspectu domini morte finisset, et erga illos eius beneficium inane non fuisset. Sed, inquies, quid? si et ad illum locum, ubi eos occultauerat, hi, a quibus quaerebantur, perscrutando omnia peruenissent? Isto modo dici potest: quid? si mulieri uilissimae atque turpissimae non solum mentienti, uerum etiam peieranti credere noluissent? Nempe etiam sic consecutura fuerant, quae timendo mentita est. Et ubi ponimus uoluntatem ac potestatem dei? an forte non poterat et illam nec ciuibus suis mentientem nec homines dei prodentem et illos suos ab omni pernicie custodire? A quo enim et post mulieris mendacium custoditi sunt, ab eo potuerunt, etsi illa mentita non esset, utique custodiri. Nisi forte obliti sumus hoc fuisse in Sodomis factum, ubi masculi in masculos nefanda libidine accensi nec ostium domus, in qua erant quos quaerebant, inuenire potuerunt, quando uir iustus in causa omnino simillima pro suis hospitibus mentiri noluit, quos esse angelos nesciebat et uim morte peiorem ne paterentur timebat. Et certe poterat talia respondere quaerentibus, qualia in Hiericho mulier illa respondit. Nam prorsus similiter et illi interrogando quaesierunt. Sed homo iustus noluit pro corporibus hospitum animam suam suo mendacio maculari, pro quibus uoluit corpora filiarum alienae libidinis iniquitate uim perpeti. Faciat ergo homo etiam pro temporali hominum salute quod potest; cum autem ad hunc articulum uentum fuerit, ut tali saluti consulere nisi peccando non possit, iam se existimet non habere quid faciat, quando id reliquum esse perspexerit quod non recte faciat. Proinde Rahab in Hiericho, quia peregrinos homines dei suscepit hospitio, quia in eorum susceptione periclitata est, quia in eorum deum credidit, quia diligenter eos ubi potuit occultauit, quia per aliam uiam remeandi consilium fidelissimum dedit, etiam supernae Hierusalem ciuibus imitanda laudetur. Quod autem mentita est, etiamsi aliquid ibi propheticum intellegenter exponitur, non tamen imitandum sapienter proponitur: quamuis deus illa bona memorabiliter honorauerit, hoc malum clementer ignouerit.

35. Quae cum ita sint, quoniam nimis longum est omnia pertractare, quae in illa Libra Dictinii sunt posita uelut imitanda exempla mentiendi, ad hanc regulam mihi uidentur non solum ista, uerum etiam si qua sunt talia redigenda, ut aut quod esse creditur, ostendatur non esse mendacium — siue ubi tacetur uerum nec dicitur falsum; siue ubi significatio uerax aliud ex alio uult intellegi, quod genus figuratorum uel dictorum uel factorum abundat in propheticis litteris — aut quae conuincuntur esse mendacia, non esse imitanda monstrentur et si qua nobis ut alia peccata subrepserint, non eis tribuendam iustitiam, sed ueniam postulandam. Hoc quidem mihi uidetur; et ad istam sententiam me superius disputata conpellunt.

XVIII

[recensere]

36. Verum quia homines sumus, et inter homines uiuimus — fateorque me nondum esse in eorum numero, quos conpensatiua peccata non turbant — saepe me in rebus humanis uincit sensus humanus nec resistere ualeo, cum mihi dicitur: ecce graui morbo periclitatur aegrotus, cuius iam uires ferre non possint, si ei mortuus unicus et carissimus filius nuntietur. A te quaerit an uiuat, quem uitam finisse tu nosti. Quid respondebis, quando quidquid aliud dixeris praeter unum de tribus: aut mortuus est aut uiuit aut nescio, nihil aliud credit ille quam mortuum, quod te intellegit timere dicere et nolle mentiri? Tantundem ualet, etiamsi omni modo tacueris. Ex illis autem tribus duo falsa sunt "uiuit" et "nescio" nec abs te dici possunt nisi mentiendo. Illud autem unum uerum, id est mortuum esse, si dixeris et perturbati hominis mors fuerit subsecuta, abs te occisus esse clamabitur. Et quis ferat homines exaggerantes quantum sit mali salubre mendacium deuitari et homicidam diligi ueritatem? Moueor his oppositis uehementer, sed mirum, si etiam sapienter. Cum enim proposuero ante qualescumque oculos cordis mei intellegibilem illius pulchritudinem, de cuius falsi nihil ore procedit, quamuis ubi radians magis magisque clarescit ueritas, ibi palpitans mea reuerberatur infirmitas, tamen sic amore tanti decoris accendor, ut cuncta quae inde me reuocant humana contemnam. Sed multum est, ut iste in tantum perseueret affectus, ne in temptatione desit effectus. Nec me mouet contemplantem luminosum bonum, in quo mendacii tenebrae nullae sunt, quod nobis mentiri nolentibus et hominibus uero audito morientibus homicida dicitur ueritas. Numquid enim, si stuprum expetat inpudica et te non consentiente saeuo amore perturbata moriatur, homicida erit et castitas? An uero, quia legimus: Christi bonus odor sumus in omni loco, et in his qui salui fiunt et in his qui pereunt, aliis quidem odor uitae in uitam, aliis autem odor mortis in mortem. Etiam odorem Christi pronuntiabimus homicidam? Sed quia homines sumus et nos in huius modi quaestionibus et contradictionibus plerumque superat aut fatigat sensus humanus, ideo mox et ille subiecit: et ad haec quis idoneus?

37. Huc accedit — ubi miserabilius eiulandum est — quod si concesserimus pro salute illius aegri de uita filii eius fuisse mentiendum, ita paulatim minutatimque subcrescit hoc malum et breuibus accessibus ad tantum aceruum mendaciorum sceleratorum sensim subintrando perducitur, ut nunquam possit penitus inueniri, ubi tantae pesti per minima additamenta in inmensum conualescenti possit obsisti. Vnde prouidentissime scriptum est: qui modica spernit, paulatim decidit. Quid? quod uitae huius tales amatores, ut eam non dubitent praeponere ueritati, ne homo moriatur, immo ut homo quandoque moriturus aliquanto serius moriatur, non tantum mentiri, sed etiam peierare nos uolunt? ut uidelicet, ne aliquanto citius transeat uana salus hominis, nomen domini dei nostri accipiamus in uanum. Et sunt in eis docti, qui etiam regulas figant finesque constituant, quando debeat, quando non debeat peierari. O ubi estis, fontes lacrymarum? et quid faciemus? quo ibimus? ubi nos occultabimus ab ira ueritatis, si non solum neglegimus cauere mendacia, sed audemus insuper docere periuria. Viderint enim assertores defensoresque mendacii, quale genus uel qualia genera mentiendi eos iustificare delectet: saltem in dei cultu concedant non esse mentiendum: saltem sese a periuriis blasphemiisque contineant; saltem ubi dei nomen, ubi deus testis, ubi dei sacramentum interponitur, ubi de diuina religione sermo promitur siue conseritur, nemo mentiatur, nemo laudet, nemo doceat et praecipiat, nemo iustum dicat esse mendacium; de ceteris mendaciorum generibus eligat sibi, quod putat esse mitissimum atque innocentissimum mentiendi genus, cui placet esse mentiendum. Hoc scio, quod etiam qui docet oportere mentiri, uerum docere se uult uideri. Nam si falsum est quod docet, quis falsae uelit studere doctrinae, ubi et fallit docens, et fallitur discens? Si autem, ut aliquem possit inuenire discipulum, docere se asserit uerum, eum doceat esse mentiendum, quomodo erit illud ex ueritate mendacium Iohanne apostolo reclamante: omne mendacium non est ex ueritate? Non est igitur uerum aliquando esse mentiendum; et quod non est uerum, nemini est omnino suadendum.

38. Sed agit partes suas infirmitas et causam inuincibilem fauentibus turbis se habere proclamat, ubi contradicit et dicit: quomodo apud homines, qui procul dubio, si falluntur, auertuntur a pernicie uel aliena uel sua, periclitantibus subuenitur hominibus, si nos humanus ad mentiendum non inclinet affectus? Si patienter me audiat turba mortalitatis, turba infirmitatis, respondebo aliquid pro negotio ueritatis, certe pia, uera, sancta castitas non nisi ex ueritate est: et quisquis aduersus eam facit, profecto aduersus ueritatem facit. Cur ergo et, si non possit aliter periclitantibus subueniri, non committo stuprum, quod ideo est contrarium ueritati, quia contrarium est castitati, et ut periclitantibus subueniatur, loquor mendacium, quod ipsi apertissime est contrarium ueritati? Quid nos tantum promeruit castitas et offendit ueritas? cum omnis ex ueritate sit castitas, et sit non corporis, sed mentis castitas ueritas atque in mente habitet etiam corporis castitas. Postremo, quod et paulo ante dixi et iterum dico, quisquis mihi pro persuadendo et defendendo ullo mendacio contradicit, quid dicit, si uerum non dicit? si autem propterea est audiendus, quoniam uerum dicit, quomodo me uult facere uerum dicendo mendacem? quomodo mendacium patronam sibi adhibet ueritatem? an aduersario suo uincit, ut a se ipsa uincatur? Quis hanc absurditatem ferat? nullo modo igitur dixerimus eos, qui asserunt aliquando esse mentiendum, id asserendo esse ueraces, ne, quod est absurdissimum et stultissimum credere, ueritas nos doceat esse mendaces. Quale est enim, ut esse adulterandum nemo discat a castitate, deum offendendum nemo discat a pietate, cuiquam nocendum nemo discat a benignitate et esse mentiendum discamus a ueritate? Porro si hoc non docet ueritas, non est uerum; si non est uerum, non est discendum; si non est discendum, nunquam est igitur mentiendum.

39. Sed perfectorum est, ait aliquis, solidus cibus. Multa enim secundum ueniam relaxantur infirmitati, quamuis sincerissimae nequaquam placeant ueritati. Dicat hoc quisquis non metuit, quae consequentia metuenda sunt, si fuerint aliquo modo aliqua permissa mendacia. Nullo modo tamen in tantum sunt permittenda conscendere, ut ad periuria blasphemiasque perueniant; nec aliquam causam prorsus oportet obtendi, cur debeat peierari uel, quod est execrabilius, cur deus debeat blasphemari. Non enim quia per mendacium blasphematur, ideo non blasphematur. Potest quippe hoc modo dici non peierari, quia per mendacium peieratur. Quis enim per ueritatem possit esse periurus? sic etiam per ueritatem nullus potest esse blasphemus. Sane mitius falsum iurat, qui falsum nescit esse et uerum putat esse quod iurat: sicut et Saulus excusabilius blasphemauit, quia ignorans fecit. Ideo autem peius est blasphemare quam peierare, quoniam peierando falsae rei adhibetur testis deus, blasphemando autem de ipso falsa dicuntur deo. Tanto est autem quisque inexcusabilior siue periurus siue blasphemus, quanto magis ea, quae peierando uel blasphemando asserunt, falsa nouerunt esse uel credunt. Quisquis itaque dicit pro periclitantis hominis temporali salute uel uita esse mentiendum, nimis ipse ab itinere exorbitat aeternae salutis et uitae, si dicit in ea causa etiam iurandum per deum uel etiam blasphemandum deum.

40. Sed aliquando nobis ipsius quoque salutis aeternae periculum opponitur, quod nostro mendacio, si aliter non potest, depellendum esse clamatur: uelut si quisquam baptizandus in potestate sit inpiorum atque infidelium constitutus, ad quem perueniri non possit, ut lauacro regenerationis abluatur, nisi deceptis mentiendo custodibus. Ab hoc inuidiosissimo clamore, quo cogimur non pro cuiusquam opibus uel honoribus in hoc saeculo transcurrentibus, non pro ipsa huius temporis uita, sed pro aeterna hominis salute mentiri, quo confugiam, nisi ad te, veritas? et mihi abs te proponitur castitas. Cur enim si custodes isti, ut nos ad baptizandum hominem admittant, stupro inlici possunt, non facimus contraria castitati et, si mendacio decipi possunt, facimus contraria ueritati? cum procul dubio nulli esset fideliter amabilis castitas, si non eam praeciperet ueritas. Proinde ut perueniatur ad hominem baptizandum, fallantur mentiendo custodes, si hoc iubet ueritas. Sed quomodo iubeat ueritas, ut homo baptizetur, esse mentiendum, si non iubet castitas, ut homo baptizetur, esse moechandum? Cur autem hoc non iubet castitas, nisi quia hoc non docet ueritas? Si ergo nisi quod ueritas docet, facere non debemus, cum ueritas doceat nec propter hominem baptizandum facere quod contrarium est castitati, quomodo nos docebit facere propter hominem baptizandum, quod ipsi est contrarium ueritati? sed sicut oculi ad intuendum solem parum firmi ea tamen, quae a sole inlustrantur, libenter intuentur, sic animae iam ualentes delectari pulchritudine castitatis non tamen continuo per se ipsam considerare ueritatem, unde lucet castitas, possunt, ut cum uentum fuerit ad aliquid faciendum quod aduersum est ueritati, ita refugiant et exhorreant, quemadmodum refugiunt et exhorrent, si faciendum aliquid proponatur quod aduersum est castitati. Ille autem filius, qui uerbum suscipiens a perditione longe aberit, et nihil falsi ex eius ore procedit, tam sibi clausum deputat, si ad subueniendum homini per mendacium quam si per stuprum transire cogatur. Et pater exaudit orantem, ut ualeat sine mendacio subuenire, cui uult pater ipse, cuius inscrutabilia sunt iudicia, subueniri. Talis igitur filius ita obseruat a mendacio, sicut a peccato. Nam et aliquando mendacii nomen pro peccati nomine ponitur. Vnde illud est: omnis homo mendax. Sic enim dictum est, tamquam diceretur: omnis homo peccans. Et illud: si autem ueritas dei in meo mendacio abundauit. Ac per hoc cum mentitur ut homo, peccat ut homo, et ea sententia tenebitur, qua dictum est: omnis homo mendax, et: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et ueritas in nobis non est. Cum uero nihil falsi ex eius ore procedit, secundum eam gratiam sic erit, de qua dictum est: qui natus est ex deo, non peccat. Haec enim natiuitas si sola esset in nobis, nemo peccaret; et quando sola erit, nemo peccabit. Nunc autem adhuc trahimus, quod corruptibiles nati sumus, quamuis secundum id, quod renati sumus, si bene ambulamus, de die in diem renouamur interius. Cum uero et corruptibile hoc induerit incorruptionem, uita totum absorbebit, et nullus mortis aculeus remanebit; aculeus autem mortis est peccatum.

41. Aut ergo cauenda mendacia recte agendo aut confitenda sunt poenitendo; non autem, cum abundent infeliciter uiuendo, augenda sunt et docendo. Sed eligat qui hoc putat, unde subueniat periclitanti homini, ad quamlibet salutem qualiacumque mendacia, dum tamen et apud tales obtineamus nulla causa nos ad peierandum et blasphemandum oportere perduci. Ista saltem scelera uel ampliora stupris uel certe non minora iudicemus. Namque cogitandum est saepissime homines, de quarum adulterio suspicantur, ad iusiurandum prouocare coniuges suas: quod utique non facerent, nisi crederent etiam illas, quae non timuerunt perpetrare adulterium, timere posse periurium, quia et reuera nonnullae inpudicae, quae non timuerunt inlicito concubitu uiros fallere, eisdem uiris, quos fefellerant, timuerunt deum testem fallaciter adhibere. Quid igitur causae est, ut homo castus et religiosus homini baptizando nolit adulterio subuenire et periurio uelit, quod solent et adulteri formidare? Porro, si nefas est hoc agere peierando, quanto potius blasphemando. Absit ergo, ut christianus neget atque blasphemet Christum, quo possit alium facere christianum, et pereundo quaerat inueniendum, quem si talia doceat, perdat inuentum. Sic ergo librum, cui nomen est Libra, te oportet refellere atque destruere, ut caput illud, quo dogmatizant occultandae religionis causa esse mentiendum, prius esse noueris amputandum, ita ut illa testimonia, quibus sanctos libros mendaciis suis patronos adhibere moliuntur, partim non esse mendacia, partim etiam quae sunt, non esse imitanda demonstres et, si tantum sibi usurpat infirmitas, ut ei uenialiter aliquid permittatur quod inprobat ueritas, tamen ut inconcusse teneas et defendas in diuina religione numquam omnino esse mentiendum; latentes uero sicut nec adulteros per adulteria nec homicidas per homicidia nec maleficos per maleficia, ita nec mendaces per mendacia nec blasphemos per blasphemias esse quaerendos secundum ea, quae tam multa in hoc uolumine disputauimus, ut uix ad eius terminum, quem loco isto fiximus, ueniremus.