Sepulcretum Sancti Ioannis (Iena)
Sepulcretum Sancti Ioannis (Theodisce Johannisfriedhof) est area viridissima quaedam media in urbe Ienensi sita. Anno 1307 eius mentio prima in documento quodam facta est; homines ibidem usque annum 1889 sepeliebantur.
Ibi plus quam mille cippi nominatim distribui atque descriibi possunt, quo permulti egregii Ienensis necnon Universitas Litterarum Ienensis saeculis inter XVII et XX nobilis translati sunt. Neque cippi Baroci desunt cum ornamentis calvae, clepsydrae, mortis personificatae, et papilionis, velut tunc erat mos.
Locus fanorum duorum
[recensere | fontem recensere]Coemeterium olim extra muros iacuisse constat, quod in principio communitas Catholica Ioannis Baptistae Leutra in vico curabat. Cum Reformatio terram ingressa esset communitas abolita est et fanum in oratorium coemeterii simplex redactum est. A saeculo XVII ecclesia ruinosa putrescebat: anno autem 1806 Napoleo tyrannus oratorium tradidit fidelibus Catholicis circa Gabrielem Henry presbyterum congregatis, qui Franciam rebus novis percussam emigraverat.
Econtra Ecclesia Pacis genere Baroco erectum est annis inter 1686 et 1693 tamquam nova capella tempore quo dux pro Ducatu Ienensi nova bella construi iussit. Ichnographias fecerunt Ioannes Henricus Genenbach (Zeitz) et Ioannes Leonardus Reinhold (Ysenacum) et in principio nomen ducis Ioannis Georgii II (Saxonia-Eisenach) sumpserat. Anno 1743 autem cohortes urbanae eam ecclesiam nacti sunt, ut usque annum 1946 Ecclesia urbaniciana (Garnisonskirche) nuncuparetur. Quoad coemeterium: id pluries amplificatum est, de quo testimonium perhibent muri nunc interni olim externi.
Ex anno 1938 strata magna (nomen hodiernum Straße des 17. Juni) sepulcretum cum Ecclesia Pacis in septentrione a territorio ecclesiae Catholicae Ioannis Baptistae in meridie separat. Itaque pars sepulcreti vetustissima demolita est. Feliciter effigies, cippi, tabulae antea in septentrionem translata partim circa aedificium ecclesiasticum posita sunt. Die 13 Martii 1881 magistratus de coemeterio protegendo declarationem fecit. Ex anno 2014 sodalitas tumbarum conservandarum res ad sepulcretum spectantes colit.
Cippi selecti
[recensere | fontem recensere]- 01. Ioannes Lauterbach (* 1719), rector ludorum
- 02. Christus crucem baiulans et Christus crucifixus (tabula duplex, 1484)
- 04. Carolus Fredericus Loening (1810-1884), bibliopola
- 07. Carolus Zeiß (1816-1888), institor
- 17. Ioannes Iacobus Griesbach (1745-1812), theologus
- 22. Carolus Fredericus Ernestus Frommann (1765-1837), bibliopola et editor
- 23. Godehardus Prüssing (1828-1903), institor
- 25. Ioannes Christophorus Fredericus Weimar (1766-1838), linteorum negotiator
- 26. Guntherus Herwagen (1503-1556), quaestor Saxonicus
- 29. Fredericus Gottlob Schulze (1795-1860), oeconomicus politicus
- 31. Mauritius Seebeck (1805-1884), universitatis curator
- 37. Henricus Wackenroder (1798-1854), medicaminum fabricator
- 38. Immanuel Christiani Wilhelmi (1745-1827) pharmacopola
- 41. Fredericus Kreußler (1632-1707)
- 45. Bruno Hildebrand (1812-1878), oeconomicus
- 55. Volkmar Stoy (1815-1885), paedagogus
- 61. Ioanna Schopenhauer (1766-1838)
- 63. Carolina de Wolzogen (1763-1847), scriptrix
- 64. Carolus Timler (1836-1905), architectus
- 68. Carolus Ludovicus Knebel (1744-1834), poeta
- 70. Carolus Augustus de Hase (1800-1890), theologus
- 71. Arminius Ludovicus (1819-1873), theologus
- 72. Ioannes Berger (1873-1941), psychiater
- 74. Ioannes Volfgangus Döbereiner (1780-1849), chemicus
- 75. Ioannes Christianus Stark (1753-1811), medicus
- 87. Iulius Schnauß (1827-1895), photographus
- 93. Carolus Ludovicus Henricus Maurer (1850-1913), hortulanus
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad sepulcretum Sancti Ioannis Ienense spectant. |