Rudolphus Fischer
Rudolpus Iosephus Fischer (vulgo Rudolf-Josef Fischer, natus anno 1944 ad Greven provinciae Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae) est mathematicus, linguista, et fautor rerum Esperanticarum Germanicus.
Labor in rebus Esperanticis indefessus
[recensere | fontem recensere]Ex anno 1975 circiter, Fischer sine ulla interruptione et sine salario operam dabat datque Associationi Esperanticae Germaniae, ubi non solum variis muneribus functus erat, sed etiam honores quosdam accepit. Ecce partes ei lusae:
- moderator officialis Associationis periodici quod Esperanto aktuell praetitulatum est
- Associationis praeses vicarius
- Associationis membrum honorarium (1995)
- Associationis praeses (de m. Iunii 2007 usque m. Maium 2013)
Fischer convertit in linguam Esperanticam hos theodiscos pueriles libros: Max und Moritz Gulielmi Busch et Struwwelpeter Henrici Hoffmann. Insuper instituit una cum uxore Hedvigi inter annos 1986 et 1990 familiares congressus Esperanticas gratissimas quae Printempa Semajno Internacia (PSI) nuncupantur. Annis inter 2013 et 2015 membrum Academiae Esperanticae fuit.
Rudolpho Fischer sunt tres lingua Esperantica educati liberi nomine Gudrun, Gunnar et Harald.