Jump to content

Reccopolis

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Haec est pagina de Hispania Visigothica. Ut hoc indagare, vide etiam Categoria:Hispania Visigothica.
Reccopolis in regno locata.
Palatium regium Reccopolitanum.

Reccopolis (Hispanice Recópolis) fuit urbs in Hispania, a Liuvigildo (rexit 568-596) condita anno 578, sita in colle apud Tagum, in regione praeclara ob mel. Hodie invenitur in Provincia Guadalaxarae in municipio Zuritae, et clarus situs archaeologicus est in Castella-Manica (Parque arqueológico de Recópolis).

Archaeologia urbis

[recensere | fontem recensere]

Hodie Reccopolis est locus archaeologicus, ubi scholastici et archaeologi professionales laborant. Director loci ex anno 2000 est Laurus Olmo Enciso.

Archaeologi Reccopolim invenerunt anno 1920, cum thesaurum numismarum aurearum exfoderunt. Archaeologi nunc exfodiunt partes quattuor urbis. Prima est palatium regum Visigothorum, in summo collis, cum magna aula columnata et circum areolam. Iuxta palatio est ecclesia palatina. Hoc consaeptum portam monumentalem habebat, quae ad viam principalem duxit. Ha in via aderant variae officinae vitrificum et aurificum.

Moenia urbis aream 30 hectarium cingunt, et extra moenia sunt suburbia casarum. Aqua in urbem ducta erat.

Fundamenta oeconomiae Reccopolitanae erant cultura tritici, olivarum, et vinorum, atque pastio ovium. Etiam numismata apud Reccopolim signata sunt.

Liuvigildus Reccopolim condidit anno 578. Conditio urbium erat potestas imperatorum Romanorum et, urbe condita, Liuvigildus cum imperatores se compararet. Urbs crevit saeculis sexto et septimo.

Fuit caput Celtiberiae, territorii Visigothici. Isidori Historia Gothorum et Iohannes Biclarensis dixerunt: "Condidit etiam civitatem in Celtiberia, quam ex nomine filii, Reccopolim nominavit."

Cum invasione Maurorum Reccopolis depopulata est. Saeculo nono, erat viculus Madinät Raqquba appellatus, qui ab incolis plerisque desertus.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Olmo Enciso, Laurus. 2008. Recópolis y las ciudades en época visigoda. Compluto: Zona arqueológica.
  • Martínez Jiménez, Xaverius. 2015. "A preliminary study of the aqueduct of Reccopolis." Oxford Journal of Archaeology 34(3), pp. 301-20.
  • Thompson, Edward Arthur. 1969. The Goths in Spain. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0198142714.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Reccopolim spectant.