Quintus Mucius Scaevola (consul 95 a.C.n.)
Obitus: 82 a.C.n.; Roma
Patria: Roma antiqua
Familia
Coniunx: Licinia
Proles: Mucia Tertia, Publius Mucius Scaevola Cordus
Familia: Mucii Scaevolae
Quintus Mucius Scaevola (natus circa annum 140 a.C.n., mortuus anno 82 a.C.n.) vir consularis, iuris peritus et orator Romanus fuit.
Gens
[recensere | fontem recensere]Pater eius anno 133 a.C.n. consulatum adeptus est. Ipse Liciniam in matrimonium duxit, e qua filiam Muciam Tertiam habuit, quae primo Gaio Mario, filio magni Gai Marii nupsit et post eius mortem anno 82 a.C.n. Gnaeo Pompeio Magno. Licinia autem divortium fecit cum Scaevola, ut Quinto Caecilio Metello Nepoti nuberet, consuli anni 98 a.C.n.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Anno 110 a.C.n. quaestor fuit et anno 106 tribunus plebis electus est[1]. Aedilis anno 104 munera pugnis leonum amplissima dedit[2]. Anno 98 a.C.n. aut antea praetor fuit et anno 95 una cum Lucio Licinio Crasso consulatum adeptus est. Consules legem tulerunt, qua Latini atque Italici, qui civitatem Romanam fraude usurpassent, e tabulis oblitterari et in patriam redire deberent[3]. Haec lex (lex Licinia Mucia dicta[4]) Belli socialis velut praeludium fuit. Anno 94 proconsul Asiam provinciam tam bene administravit, ut dehinc publicani eum odio maximo persequerentur[5]. Provinciae incolae autem in honorem Mucii Ludos Mucianos instituerunt[6]. Anno 92 a.C.n. iudicium equitum legatum Mucii, Publium Rutilium Rufum repetundarum false damnavit[7]. Mucius autem anno 89 a.C.n. Pontifex Maximus factus est. Quamquam ad optimates nitebatur, et Lucio Cornelio Cinna Romae regnante mansit et consiliationem cum Sullae factioni suadebat. Anno 86 a.C.n. insidias Gaii Flavii Fimbriae evasit. Anno 82 a.C.n., ut fautor Sullanae factionis, iussu Bruti Damasippi praetoris necatus est[8].
Iuris peritus
[recensere | fontem recensere]Clarus fuit eius iurisprudentia. XVIII libros de iure civili composuit.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Thomas Giaro, "[I 9] M. Scaevola, Q." in Der Neue Pauly vol. 8 (Stutgardiae: Metzler, 2000. ISBN 3-476-01478-9) col. 427–428.
- Aldo Schlavone, Nascita della giurisprudenza, Bari, 1977 Recensio critica
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Marcus Tullius Cicero, Brutus 161
- ↑ Marcus Tullius Cicero, in Verrem II 4,133; de officiis II 57;
- ↑ Marcus Tullius Cicero, pro Sestio 30; pro Balbo 48; de officiis III 47; Gaius Sallustius Crispus, Historiae I 20
- ↑ Okko Behrends, "La Lex Licinia Mucia de civibus redigundis de 95 a.C" in Antiquité et citoyenneté. Actes du colloque international de Besançon (3-5 novembre 1999), 2002ː 15-34.
- ↑ Marcus Tullius Cicero, divinatio in Caecilium 57; in Verrem II 2,27; Diodorus Siculus XXXVII 5
- ↑ Marcus Tullius Cicero, in Verrem II 2,51
- ↑ Marcus Tullius Cicero, de oratore I 229; Brutus 115
- ↑ Marcus Tullius Cicero, de oratore III 10; Brutus 115. Appianus BC I,403-404.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]
Antecessores: Gaius Cassius Longinus et Gnaeus Domitius Ahenobarbus |
Consul 95 a.C.n. cum Lucio Licinio Crasso |
Successores: Gaius Coelius Caldus et Lucius Domitius Ahenobarbus |