Proelium apud Loos
Proelium apud Loos fuit unum inter maiores impetus Britannicos in acie occidentali primi belli mundani. Quod proelium a die 25 Septembris ad 14 Octobris 1915 factum pars maioris oppugnationis nominatae "proelium Atrebati" fuit. Dux Douglas Haig, tum temporis praefectus primo agmini Britannico, imperium pugnae habuit. Eius consilia circumscripta inopia bombae fuerunt, ut duceret aequam bombardationem praeparationis.
Quattuor dies artilleria Britannica in positiones Germanicas 250 000 bombarum coniecit. Statim ante impetum praevisum hora 6.30 mane 25 Septembris, Angli 140 tonnas gasis chlori dimiserunt. Exitus actionis incertus fuit: in aliquibus zonis gasa in positiones Britannicas redierunt, propter culpam organizationis exercitus Anglici. Cum gas rediit vallis Britannicis eorum milites gasi expositi sunt, et 2 632 intoxicati, sed modo septem ceciderunt.
Exitus incertus erat. Postremo vicerunt Britanni, sed care: nam mortuorm sauciorumque quinqaginta milia fuerunt, contra damna Germanorum dimidiae partis.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "Battles - The Battle of Loos, 1915" apud FirstWorldWar.com