Philosophische Untersuchungen
Philosophische Untersuchungen ('Investigationes philosophicae'[1]) est magnum opus Ludovici Wittgenstein, diu excogitatum multosque per annos repetitis adnotationibus auctum, ab auctore fere totum perfectum, quod quidem duobus demum annis post decessum auctoris anno 1953 curà discipulorum Rush Rhees et Elizabethae Anscombe e prelo prodiit. Wittgenstein autem, dum vivit, Investigationes et Tractatum coniunctim edere maluerat.
Philosophische Untersuchungen reliqua parte saeculi magnopere valebant apud philosophos, sicut apud loquendi actuum studiosos (e.g. Ioannem Searle) et aliquos adsectatores constructivismi (e.g. Kuno Lorenz). In Investigationibus Wittgenstein resipiscentiam suam testatur, nam adversatur hic philosophiae linguae idealis, cuius propugnator ipse in Tractatu fuerat praeter Bertrandum Russell et Rudolphum Carnap. Id est, adversatur et abstractismo et dogmatismo, quibus in Tractatu se adligasse putavit.
De causa operis
[recensere | fontem recensere]Ineuntibus annis 1920, confecto et divulgato Tractatu, Wittgenstein omnia problemata philosophiae solvisse se putavit. Itaque, fortasse quod vitam academicam parum amabat, ludi magister fieri constituit, sed aestate anni 1920 adiutor hortulani in monasterio haud procul a Vindobona versabatur, priusquam munus magistri acciperet.[2] Quo in quaestu aliquot annis in variis vicis Austriae mediocriter functus autumno denique anni 1926 architecti loco operam dedit designando aedificio sorori suae Margaretae.
Anno 1929 denique Cantabrigiam rediit, ut philosophiam suam exponeret clarioremque faceret. At sermonibus cum Francisco Ramsey et Petro Sraffa conlatis "graves errores" in Tractatu fecisse se perspexit, et nova ratione in philosophiam ingredi constituit. Anno 1933 discipulis suis adnotationes dictare coepit, quibus completi sunt duo libelli, tegmine caeruleo (1933-4) et tegmine fusco (1935-6), qui anno 1958 coniunctim divulgati sunt: The Blue and Brown Books quorum primo nova principia cogitandi continentur, cum secundus rudimenta Investigationum praebeat.
Anno 1936 Augusto mense Wittgenstein in Norvegiam migravit, ubi in vico Skjolden primum specimen Investigationum confecit. Cantabrigiam reversus anno 1938 operi praefationem adiecit, sed nondum librum in medium proferre voluit. Ab anno 1945 opus ratione lustrare coepit, donec anno 1949 in formam qua editum est redegit.
Descriptio generalis
[recensere | fontem recensere]Philosophische Untersuchungen in duas partes divisae sunt, quarum prima iam exeuntibus annis 1940 ab auctore ad finem perducta erat. Secunda autem pars ex adnotationibus eodem decennio factis constat, quas exsecutores litterarii (Anscombe, Rhees, von Wright) composuerunt atque edendas curaverunt. In prima parte, qua 693 capitula numeris signata continentur, Wittgenstein plerumque animadvertit errores, in quos ceteri philosophi inducti sint. In altera parte, quae ex 14 particulis constat, varia problemata philosophica ex diversis partibus tractantur. Capitula Investigationum, etsi alioqui magna arte inter se conectantur, in partes thematicas dividi non possunt. Varia quidem themata cerni possunt, sed ex variis locis conquirenda sunt, nam coniunctiones rerum in varias partes pertingunt: eadem res non solum in uno capitulo sed in aliis quoque capitulis libri tractari potest.
In Investigationibus Wittgenstein saepe quodam prolato cogitandi experimento monstrat atque anticipat, qua ratione ac voluntate lector quaestionem positam soluturus sit, et denique errorem eius patefacit. Etiam philosophiam fini therapeutico inservire demonstrare vult, ut ex confusionibus, in quas phiosophantes inciderimus, nos extricemus. Responsa quaestionum philosophicarum nequaquam petit, immo hominibus persuadere vult, ut suam quaerendi cupiditatem coerceant. In Investigationibus Wittgenstein et abstractismo et dogmatismo philosophorum (et ipsius Tractatus) adversatur.[3]
De quaestionibus in Investigationibus tractatis
[recensere | fontem recensere]Wittgenstein novam philosophiam suam in nullius philosophi doctrinis posuit, et multa praecepta quae in Tractatu adhibuerat reiecit. In Tractatu, quid sit lingua, requirit, et sic respondit: pictura veritatis. Primum problema in Tractatu est natura linguae; item in Investigationibus, sed in illo, adpropinquatio abstracta est; in his autem adpropinquatio concreta multis exemplis accuratis instructa.[4]
Sed plurimum de lingua hic agi videtur. Wittgenstein initio Investigationum verba Augustini refert:[5]
cum ipsi (sc. maiores homines) appellabant rem aliquam, et cum secundum eam vocem corpus ad aliquid movebant, videbam, et tenebam hoc ab eis vocari rem illam, quod sonabant, cum eam vellent ostendere. Hoc autem eos velle ex motu corporis aperiebatur: tamquam verbis naturalibus omnium gentium, quae fiunt vultu et nutu oculorum, ceterorumque membrorum actu, et sonitu vocis indicante affectionem animi in petendis, habendis, reiciendis, fugiendisve rebus. Ita verba in variis sententiis locis suis posita, et crebro audita, quarum rerum signa essent, paulatim colligebam, measque iam voluntates, edomito in eis signis ore, per haec enuntiabam.
In hunc modum Augustinus linguam paternam adsumpsisse se narrat. Hac autem notione Wittgenstein naturam linguae certo modo depingi dicit (PU 1):
Vocabula linguae sunt appellationes rerum. Sententiae sunt coniunctiones eiusmodi appellationum. In hac pictura linguae invenimus radices huius opinionis: Suam cuique significationem vocabulo adtributam esse. Significationem esse rem, pro qua vocabulum stet.
- Die Wörter der Sprache benennen Gegenstände. –Sätze sind Verbindungen von solchen Benennungen. –In diesem Bild von der Sprache finden wir die Wurzeln der Idee: Jedes Wort hat eine Bedeutung. Diese Bedeutung ist dem Wort zugeordnet. Sie ist der Gegenstand, für welchen das Wort steht.
Huiusmodi notio philosophica ad simpliciorem pertinet linguam quam eam, qua re vera uti solemus. Qui in modum Augustini linguam se didicisse dicat, primo de substantivis sicut mensa et sella aut de nominibus propriis, secundo fortasse de visibilium actuum proprietatumve nominibus, minime vero de numeralibus aut de verbi formis ad futura praeteritave relatis cogitat.
Quam notionem linguae, quam Wittgenstein Augustino adscribit,[6] etiam auctor Tractatus nec non ceteri philosophi vulgo habent. Quod certe Wittgenstein in simplici contractoque describendo mundo usu venire concedit exemplo usus caupone, qui accepta ab emptore scida, in qua MALA RVBRA QVINQVE scriptum est, arcam aperit MALA inscriptam; deinde quaesito in indice vocabulo q.e. RVBRA colorem eum de quo agitur invenit; denique nomina numeralia ex memoria ordine usque ad quinque persecutus singula cuique mala eiusdem coloris capit.
Hoc monet Wittgenstein: quid haec significent vocabula..MALA RVBRA QVINQVE, scire non oportet cauponem, nam satis est eum illis recte et convenienter uti posse. Constat in hoc exemplo aliquid simile conclavis Sinensis esse.[7] Hucusque etiam machinae doceri possunt, vix ultra.
De ludo linguae
[recensere | fontem recensere]Ait Wittgenstein vocabulis nihil metaphysici esse, nihil quod citeriora transcendat; significationem vocabuli sententiaeve in usu positam esse (PU 94). Ut hanc opinionem fundaret, notionem 'ludi linguae' proposuit (PU 7). Quam quidem notionem nusquam verbis definit sed multis exemplis inlustrat. In intellegendo ludo linguae multum valent aliae duae notiones, scilicet 'similitudo familiaris' et 'regula' (de quibus infra). Toto in opere Wittgenstein semel atque iterum, ut suam de lingua opinionem exhibeat, ad notionem ludi linguae redit.
Exempla ludi linguae ab Wittgenstein data, sicut vicissitudo illa inter emptorem et cauponem habita, opinioni Augustino adtributae adversantur. Nam cum apud Augustinum lingua vel sermo ad communicanda cogitata desiderataque instrumentum sit, in mercando lingua non ad exponendum locutoris statum mentis adhibetur, sed ad eliciendum certum ex interlocutore responsum.[8] In PU 2 rogat nos Wittgenstein, ut mente fingamus linguam, in qua descriptio Augustiniana valere videatur. Rogamur igitur, ut imaginemur linguam, quae consistat vocabulis q.s. cubus columna planca tignum, quorum hoc munus est, ut certas res ad quas referuntur nominent. Quam linguam incultiorem nostra lingua esse dicit: Etenim A quidam aedificando intentus est adiuvante B; cubis columnis plancis tignis utuntur lapidibus aedificatoriis. Quos lapides A adiutorem B docet ex iussu adferre: ubi "cubum!" exclamaverit, B cubum adferet, etc.
Secundum opinionem Augustinianam A adiutorem suum ostensione docuit. Nam aliquem ostendit lapidem, sicut columnam, quam vocabulo columna appellavit; quo facto apud B vocabuli et rei coniunctio mentalis effecta est. Quam coniunctionem sive "associationem" Wittgenstein utilem esse non negat, sed nos rogat, ut linguam officium suum facientem atque ad utilitatem vitae contextam observemus. Dicit doctrinam Augustinianam usum vocabuli neglegere. Nam constat "columnam!" esse actum loquendi, quo positio lapidis mutatur et modificatur (PU 9-11, 14). Quae exclamandi ratio similis est verbis sententialibus puerularum puerulorumque linguam suam discentium, qui uno vocabulo varios perficiunt loquendi actus, quorum significatio in contextu rerum posita est.
De forma vivendi
[recensere | fontem recensere]Ludi linguae maioribus rerum condicionibus contexti esse putantur, quas Wittgenstein Lebensform ('forma vivendi') appellat. Thompson (1990) de hoc vocabulo Lebensform rite Anglice reddendo admonet. Itaque fieri potest, ut forma vivendi sensum Wittgensteinianum minime satisfaciat. Lebensform apud sociologos et philosophos ad magnam gloriam perducta est, quamquam Wittgenstein ter tantum in PU hac appellatione utitur (PU 19, 23, 241).[9] Lebensform ad agendi et loquendi refertur varietates, quae homini moribus suae societatis obsequenti praebentur:
Vocabulum »ludus linguae« hic eo pertinet, ut praedicet locutionem partem esse actionis vel formae vivendi.
- Das Wort »Sprachspiel« soll hier hervorheben, daß das Sprechen der Sprache ein Teil ist einer Tätigkeit, oder einer Lebensform. (PU 23)
Ludus linguae naturam regularem linguae indicat, sed hic regularitas potius ad conventiones sociales quam ad strictas regulas ludi tabularis sicut scaccorum referuntur. Ad explacandum sensum vocabuli Lebensform permulta studia conatusque facta sunt, sed hactenus nullus factus est consensus.[10]
De similitudine familiari
[recensere | fontem recensere]Philosophorum analyticorum est omnia necessariis et sufficientibus condicionibus definire. In PU 65-67 Wittgenstein causas adfert, cur definitiones in his condicionibus positas respuat. Sunt enim res admodum similes, quarum quidem similitudo ab ullo communi principio duci non potest. Cum hic de quadam similium rerum familia agatur, Wittgenstein de similitudine familiari (Familienähnlichkeit) loquebatur.
Consideremus ludum, quos habeat sensus vel usus. Primum constat animi vel corporis exercitationem, quae oblectandi vel otiandi vel iocandi vel recreandi causa suscipitur, ludum appellari, sicut hic:
homines labore assiduo et quotidiano assueti, cum tempestatis causa opere prohibentur, ad pilam se aut ad talos aut ad tesseras conferunt aut etiam novum sibi aliquem excogitant in otio ludum.[11]
Variis modis pilà luditur. Qui privatim ludit, aut sine regulis, si fortuito sursum aut in parietem pilam iactet, aut secundum regulas, sicut in pilamalleo, pilam tractat. Utique se in mittendi et excipiendi arte exercet. Qui autem cum sodalibus ludit, ut in pediludio, observatis regulis pila utitur. Ludus et sine regulis et secundum regulas fieri potest. Itaque non regularitate cohaerent varii sensus vel usus ludi. Nec semper lucri nec certaminis causa luditur, nam quaelibet res facile et sine labore facta ludus appellari potest, teste Cicerone, qui ita ait:[12] "omnium ceterarum rerum oratio, mihi crede, ludus est homini non hebeti."
Ludus, quamquam saepissime actiones significat, etiam ad locos vel instituta referri potest, sicut ludos publicos, qui apud Romanos quam plurimi celebrabantur. Etiam palaestra et schola ludi appellantur, nam Gr. σχολή 'otium' quidam ludus esse videtur; apud Festum hanc invenimus expositionem: "ludi appellantur ..., ne tristi aliquo nomine fugiant pueri suo fungi munere".[13]
Varii sensus et usus ludi quadam similitudine cohaerere videntur, non tamen ita, ut ab aliquo principio, sicut regularitate aut certandi voluntate, duci possint. Fere eadem ratione Wittgenstein vocabulum Theodiscum Spiel descripsit (PU 66), ut sensus huius vocabuli similitudine familiari cohiberi denonstraret. In demonstranda similitudine familiari Wittgenstein ad fibras, ex quibus rudens constat, refert; ut diserte dicit Antonius Kenny:
Quo navis ad crepidinem adligatur rudens est, et rudens ex fibris consistit, non quidem ita, ut ex ulla fibra ab initio ad finem percurrenti, verum ita, ut ex immani multitudine fibrarum in vicem amplexarum firmitatem suam obtineat.
- What ties the ship to the wharf is a rope, and the rope consists of fibres, but it does not get its strength from any fibre which runs through it from one end to the other, but from the fact that there is a vast number of fibres overlapping.[14]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Pro Philosophische Untersuchungen posthac vel PU vel, praesertim cum opus erit declinare, Investigationes scribemus.
- ↑ Monk 1991: 191.
- ↑ Biletzki & Matar 2018: §3.1; von Wright 1968: 231-232.
- ↑ Von Wright 1968: 228-232.
- ↑ Confessiones 1.8.13.
- ↑ Hic Wittgenstein Augustinum nimis anguste iudicare videtur; Bearsley 1983.
- ↑ Cf. Proudfoot 2002.
- ↑ McGinn 2013: 42.
- ↑ Vel quinquies, si duo exemple partis II adduntur: 173 et 226.
- ↑ Hunter 1968; Thompson 1990.
- ↑ Cic. De orat. 3.58.
- ↑ Cic. De orat. 2.72.
- ↑ De verborum significatione XVI s.v. Scholae.
- ↑ Kenny 2006: 291.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Ahmed, Arif (ed. 2010) Wittgenstein's Philosophical Investigations: A Critical Guide. Cambridge University Press.
- Bearsley, Patrick (1983) Augustine and Wittgenstein on Language, Philosophy 58 (#224): 229-236
- Bezzel, Chris (2000) Wittgenstein zur Einführung. Quarta editio. Junius Verlag.
- Biletzki, Anat & Matar, Anat (2018) Ludwig Wittgenstein, Stanford Encyclopedia of Philosophy.
- Butchvarov, Panayot (1960) Meaning-as-Use and Meaning-as-Correspondence. Philosophy 35 (135): 314-325.
- Gallagher, Kenneth T. (1982) Wittgenstein, Augustine, and Language.New Scholasticism 56 (4):462-470
- Hunter, J. M. (1968) "Forms of Life" in Wittgenstein's "Philosophical Investigations." American Philosophical Quarterly 5 (4): 233-243.
- Jacquette, D. (1998) Wittgenstein’s Thought in Transition. Purdue University Press.
- Kenny, Anthony (2006) Wittgenstein. Iterum editum. Blackwell.
- Lugg, Andrew (2000) Wittgenstein's Investigations 1–133: A Guide and Interpretation. Routledge.
- McDougall, Derek A. (2008) Pictures, Privacy, Augustine, and the Mind. Journal of Philosophical Research 33:33-72.
- McGinn, Marie (2013) The Routledge Guidebook to Wittgenstein's Philosophical Investigations. Routledge.
- de Mesel, Benjamin (2015) On Wittgenstein’s Comparison of Philosophical Methods to Therapies. International Journal of Philosophical Studies 23 (4):566-583.
- Monk, Ray (1991) Ludwig Wittgenstein: the Duty of Genius. Penguin Books.
- Proudfoot, Diane (2002) Wittgenstein's anticipation of the chinese room. Views Into the Chinese Room: New Essays on Searle and Artificial Intelligence, ed. John M. Preston & John Mark Bishop, 167–80. Oxford University Press.
- Rhees, Rush (1959-1960) Wittgenstein's Builders. Proceedings of the Aristotelian Society N.S. 60: 171–86.
- Spiegelberg, Herbert (1979) Augustine in Wittgenstein: A Case Study in Philosophical Stimulation. Journal of the History of Philosophy 17 (3):319–27.
- Thompkins, E. F. (1990) A Farewell to Forms of Life. Philosophy 65 (252): 181–97.
- von Wright (1968) Logiikka, filosofia ja kieli. Secunda editio renovata, Otava.
- Wuchtel, Kurt (1969) Struktur und Sprachspiel bei Wittgenstein. Suhrkamp.
- Zoolalian, David E. (1978) Augustine and Wittgenstein. Augustinian Studies 9:25–33