Machaon
Bello Troiano Machaon est unus e ducibus Thessalicis[1] et medicus Achaeorum. Filius Aesculapii et Epionae,[2] artem medicam per patrem a Chirone centauro didicit[3]. Frater ei fuit Podalirius, et ipse medicus et expeditionis Troianae particeps; sorores fuerunt Hygia et Panacea. Inter alios Philocteten sanasse dicebatur.[4]
Una cum fratre Podalirio triginta naves Ilium ducebat quae Achaeos e civitatibus Thessalicis Oechalia et Tricca et Ithome profectos vehebant[5]. Ibi Menelaum Pandari sagitta vulneratum curavit[6]. Et ipse postea vulnus a Paride humero dextro accepit[7] et in curru Nestoris ad castra Achaeorum revectus est. A poeta Latino Vergilio numeratur inter Graecos qui equo ligneo latuerunt et Ilium ceperunt. Tum ab Eurypylo necatus plerumque dicitur[8]ː sunt tamen qui Machaonem per Penthesileam Amazonum reginam perisse tradiderint[9]. Ante bellum Troianum Helenae matrimonium unus inter multos procas frustra petisse dicitur[10]
Secundum fabulas a Pausania collectas Machaon filios genuit Sphyrum, Alexanorem, Polemocraten, Nicomachum, Gorgason. Messenii heroem sibi vindicabant et tumulum herois vestigiaque urbis Triccae non in Thessalia sed in suis finibus ostendebant. Simul Machaonem et filios cultu heroico honorabant.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Sic Aristarchus. Revera sedes trium civitatum hic a poeta memoratarum incerta est.
- ↑ Coronidis appellatae apud Hyginum, Fabulae 97
- ↑ Ilias IV.219.
- ↑ Propertius, Elegiae II.1.59.
- ↑ Ilias II.729-732.
- ↑ Ilias IV.189-219.
- ↑ Ilias XI.504-520.
- ↑ Hyginus, Fabulae 113
- ↑ Epitome Apollodori 5.1
- ↑ Apollodori Bibliotheca III.10.8.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Apollodori Bibliotheca III.10.8
- Diodorus Siculus, libro quarto Bibliothecae Historicae 71.4
- Hyginus mythographus Fabulae 87, 91, 97, 108, 113
- Ilias II.729-733 ; IV.193-219 ; XI.504-520 et 618-642 et 833-837 ; XIV.4.
- Ovidius, Pontica III.4.7
- Pausanias libro secundo Descriptionis Graeciae 11.5 et 23 et 26 et 38 necnon libero quarto 3.2 et 9, 30.3, 31.12.
- Vergilius, Aeneis II.263
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Neil Adkin, "Exiting Vergil’s Trojan Horse: Primusque Machaon", L'Antiquité Classique, 2009ː 195-196
- Jocelyne Peigney, "La blessure de Ménélas et la bossette de mors (Iliade 141-147) : quelques remarques", Collection de l'Institut des Sciences et Techniques de l'Antiquité, 2007ː 101-110