Ludovicus Hertel
Ludovicus Hertel (Theodisce Ludwig Hertel; natus Gräfenthal /Circuli Saalfeld-Rudolstadt die 28 Aprilis 1859; mortuus Hilpertohusae die 19 Aprilis 1910) fuit paedagogus scriptorque Germanus. Illustris factus est quando censuit Sodalitatem Rennsteig esse fundandam. Quae declaratio facta est in vigilia 3 Octobris 1892 in domo Weidmannsheil apud Steinbach am Wald in Franconia Superiore.
Res gestae
[recensere | fontem recensere]Dominico pentecostali anni 1896 sodalitas citata condita est, cui praeses primus Hertel. Statutum est sodales tantummodo migratores studiosos fieri posse, quibus semita Rennsteig omnis haud ignota esset ab initio apud Ysenacum usque ad finem ad ripas fluminis Salae. Hertel litterarum Theodiscarum peritus de historia regionali et de otio in migrationibus peracto semper operam dederat. Ipse Thuringiam totam cognoverat quoad plagas, historiam, dialectos. Insuper Augustus Trinius Germanos inde ab anno 1889 de amoenitate semitae Rennsteig certiores fecerat.
Hertel instructor fuit antea Graeciae Variscorum et postea Hilpertohusae. Una cum Ioanne Bühring Ludovicus Hertel librum fundamentale praetitulatum Der Rennsteig des Thüringer Waldes edidit cui usque medium saeculum XX multae editiones fuerunt. Hertel tractationes multas pepigit insuper pro commentariis sodalitatis officialibus qui Die Mareile vocantur de historia, fabellis ad Rennsteig spectantibus, de indagationibus suis, de politicis socialibusque. Anno 1893 articulo Der Name des Rennsteigs theoriam istam refutavit, ubi semita simplicius cum limite quodam magno comparatur.
Anno 1895 in lucem prolata sunt opera Thüringer Sprachschatz et Meiningische Landeskunde necnon conversio Aeneidos. Poematibus plagae speciosae circa semitam Rennsteig sitae a Ludovico Hertel cantatae sunt. Nomen eius etiam in monumento Glöcknerii invenitur. Eius neptis Maria Hertel vestigia spiritualia conservabat, quando litteras opusculaque recitavit.