Lucius Postumius L.f. Megellus
Appearance
Lucius Postumius L.f. Megellus (natus saeculo 4 aut 3 a.C.n., mortuus anno 253 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.
Familia
[recensere | fontem recensere]Pater eius Lucius Postumius Megellus ter consul inter annos 305 et 291 a.C.n. fuit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Postumius anno 262 a.C.n. una cum Quinto Mamilio Q.f. Vitulo consul Romanus fuit. Consules inter Primum Bellum Punicum urbem Agrigentum oppugnabant et denique occupabant. Tamen triumphus eis non concessus est, forsitan, quod dux Carthaginiensium Hannibal Gisco fugere potuit. Anno 253 Postumius et praetor et censor electus est,sed eodem anno mortuus est[1].
Notae
[recensere | fontem recensere]
Antecessores: Manius Otacilius C.f. Crassus et Manius Valerius M.f. Maximus (Messalla) |
Consul 262 a.C.n. cum Quinto Mamilio Q.f. Vitulo |
Successores: Lucius Valerius M.f. Flaccus et Tiberius Otacilius C.f. Crassus |