Libra (instrumentum)
Libra est instrumentum quo res ponderantur, habens duas lances, ex quarum depressione vel elevatione iustum rei pondus deprehenditur. Unde etiam bilanx dicitur. In lance altera merces deponitur, in altera tantum ponderis, ut aequilibrium fiat. Insuper iugum librae instructum est aequipondio, quo in iugo movendo vel dextrorsus vel sinistrorsus aequilibrium ambarum lancium et pondus mercis accuratius definiri possit.
Statera vero instrumentum est, quo res sine lancibus, vel unica lance ponderantur.[1] In statera et apud antiquos et posteros aequilibrium hoc modo fit: ex altero fine scapi vel merx vel lanx merce onusta pendet, versus alterum finem pondus pendens ita movetur, ut aequilibrium efficiatur. Numeris in scapo scriptis pondus mercis indicatur. Staterarius est artifex qui stateras facit[2].
Libra et statera sunt genera speciei trutinae.
In picturis et statuis Iustitia dea saepe libram fert.
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]-
Libra cum ponderibus
-
LIBER, LIBRA, LIBERI ET LIBER saeculi XVII
-
Statera saeculi XX
-
Statera saeculi XXI
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis
- ↑ Staterarium in Panoplia Hartmanni Schopperi et Iodoci Ammanis videas.
Nexus interni
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad libras spectant (Weighing scales, Weighing scales, Weighing instruments). |