Jump to content

Iambus

E Vicipaedia

Iambus vel ïambus (a verbo Graeco ἴαμβος) est pes artis metricae Latinae et Graecae, qui ex syllabis brevi et producta ordine positis constat (forma: ∪ —).

Diiambus praeterea est tetrasyllabum metrum ex duobus iambis constans (forma: ∪ — ∪ —). Iambicus rythmus sermoni familiari maxime idoneus erat[1]ː quocirca tam in comoedia quam in tragoedia poetae Graeci trimetris iambicis ad dialogos utebantur, qui senarii apud Latinos facti sunt. Antiquiore adhuc aevo Archilochus et alii hoc metrum in poesi invectiva adhibuerunt. Tum iambi erant poetici generis nomen.

De origine nominis

[recensere | fontem recensere]

Sunt nonnullae opiniones de nominis origine, attamen etymologia nondum nota.

  • Antiqui homines reducere iambum solebant ad nomen aniculae ficticiae Ἰάμβη appellatae, servae Celei regis Eleusini, quae cachinnando et ludendo potuit movere risum divae Demetri filia mortua maerenti;
  • Alii originem reducebant ad irridendi verbum Graecum ἰαμβίζω;
  • Alii autem ad verbum ἰάπτειν 'iacere', 'percutere', redigebant;
  • In opinione est iambi originem duci a nomine filii Aris, Ἴαμβος, qui erat, ut est in fabulis, peritissimus telorum iaculandorum;
  • Glottologi nonnulli adfirmant originem esse in similitudine cum choris et canticis (e.g. dithyrambus et thriambos) ad divi Dionysi honorem sacratis, quarum etymologia non Graeca est.
  1. Aristoteles, De Arte poetica 1449a. Ars Rhetorica III.1.9(1404a) et III.8.4(1408b).

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni