Jump to content

Gorgias (Plato)

E Vicipaedia
Prima pagina Gorgiae in antiquissimo manuscripto quod habeamus, Codice Clarkiano dicto, anno 895 exarato.

Gorgias est philosophicum Platonis opus de arte rhetorica, sophistis atque iustitia. Anno incerto compositum est sed quia a vere Socraticis placitis non discedit, inter dialogos iuventutis ponendum est. Argumentationes in eo vi quidem non carent sed magis etiam quam philosophica, litteraria merita in Gorgia multi admirantur.

Tempus quo sermo habitus est finiri non potest quia variae allusiones ad eventa historica inter se non constant. Quod sine dubio ita voluerat Plato. Etenim ex una parte Pericles nuper mortuus dicitur (obiit anno 429 a.C.n.) ac scimus legatum Leontinorum Gorgiam anno 427 a.C.n. primum Athenas venisse. At ex altera parte tragoedia Euripidea Antiope quae saepe in sermone memoratur circa 410 a.C.n. docta est et Socrates prytanis fuit anno 406 a.C.n.. Praeterea Archelaus I rerum Macedonicarum circa 414 a.C.n. potitus est[1].

Quid sibi proposuerit Plato

[recensere | fontem recensere]

Tempore quo Athenienses tam in iudiciiis quam in politicis coetibus per oratores decidebant omnia, quo adulescentes nobili genere nati educationi suae apud rhetores et sophistas ultimam manum imponere solebant, qui magnas pecunias exigendo tum maxime florebant, tempore quo Isocrates novam scholam instituebat mixturam e rhetorica et politica docturus quam ipse philosophiam appellabat, Plato moralem vim et utilitatem politicam artis oratoriae in dubium revocabat, ostendens eam nihil aliud esse quam auditoribus adsentiendi artem quae nec ad virtutem hominum nec ad veritatem quaerendam quicquam conferebat. Simul maxima placita Socratica adfirmabat: iniuriam esse patiendam potius quam faciendam[2], beatiorem esse hominem iustum iniusto. Postremo confidentiam in deorum providentia proclamabat et in praemiorum poenarumque post mortem adsignatione[3], prout cuiusque merita fuerint. Ita mores magistri sui remininiscebatur qui pluribus annis post sermonis diem martyr iustitiae et veritatis ab iniustis hominibus falso accusatus occubuit[4].

Gorgias dum Athenis moratur apud Calliclem devertit et Socrates cum Chaerephonte eo veniunt praeclarum sophistam interrogatum quid sit quod profiteatur. Inde oritur disputatio quae in tres partes dividitur, prout collocutor Socratis mutatur. Primus enim ipse Gorgias respondet, deinde eius discipulus Polus, postremo eius hospes Callicles, adulescens vehemens et audax.

  • Gorgias versus Socratem: Gorgias rhetorem se esse profitetur qui alios quoque bonos oratores facere potest. Dialectice a Socrate ductus rhetoricen artem esse persuasionis efficiendae apud nescientes de rebus quarum scientiam non possidet orator, praecipue in politicis rebus. Cum de eius utilitate dubitare inciperet Socrates Gorgias eius miram vim extollit et addit si quis ea male utatur ad ipsam artem culpam non reiciendam esse. Tum Socrates rogat an rhetorica scientiam iusti et iniusti discipulis conferre possit. Gorgias respondet se quidem eos qui ad se veniunt nisi prius scierint quid sit iustitia docere posse. At Socrates eum sibi contradicentem deprehendit quoniam paulo antea de iis qui rhetorica male utebantur dixerit (Socratici enim docent qui iustitiam norit iniuste agere nolle).
  • Polus versus Socratem: Polus indignatur quod Gorgias dialecticae imperitus in laqueis Socraticis ita haeserit. Ipse nunc interrogaturus procedit quod Socrates non aspernatur siquidem a longis orationibus abstinere voluerit. Interrogatus quid de rhetorica sentiat Socrates respondet non artem sibi videri sed empirismum gratiae auditorum adsentatione captandae natum. Ut in corporis cura veriis scientiis, quae sunt medicina et gymnastica, opponit malas earum imitationes, scilicet coquinam et cosmeticam, ita in animae cultu veris scientiis, quae sunt iustitia et legislatio, opponit vana eorum simulacra, rhetoricam et sophisticam. At, respondet Polus, oratores in civitatibus potentissimi sunt. Nullo modo, respondet Socrates, si quae vere bona utiliaque sibi sint ipsi ignorant atque ob stultitiam errant. Nonne Socrati, insistit Polus, omnia facere posse quae vellet libeat ut tyrannus Archelaus in Macedonia? Negat ille si de actionibus iniustis agitur quia summum malum est iniuriam facere. Nam homo iniustus beatus esse non potest. Quin etiam miserior fit si poenam effugit. Quod dialectice demonstrat: unde colligitur rhetoricam omnino inutilem esse nisi ad se ipsum apud iudices accusandum si quis scelus commiserit.
  • Callicles versus Socratem: Callicles intervenit an iocetur quaerens. Socrates autem urbane respondet utrumque duas delicias habere, ipsum Alcibiadem et philosophiam, Calliclem autem Demum (hoc est Latine populum) Atheniensem et Demum Pyrilampi filium, quibus utrisque quicquam negare nescit atque ad eorum libitum opinionem mutat. Callicles qui putat Gorgiam et Polum ob pudorem victos esse qui eos prohibebat quae re vera sentirent publice fateri[5] statim contendit secundum naturam vim et praestantiam summum bonum esse quod homines debiles legibus ferendis vitiaverunt[6]: revera igitur iniuria facienda potior quam patienda. At Socrates facile demonstrat homines debiles qui leges imposuerunt ipso numero maiorem vim habuisse quam qui natura et corpore validior erat. Abhinc disputatio quid sit homo praestantior cui Callicles maiora iura tribui vult finire temptat. Postremo a Socrate lacessitus ad hanc opinionem decurrit Callicles: secundum naturam vivere esse quam plurimas et vehementissimas cupiditates in animo fovere nec eas umquam reprimere sed eis satisfacere. Voluptatem enim verum et solum bonum esse, vitam a philosophis laudatam ad lapides et mortuos pertinere. Dialectice Socrates Calliclem fateri cogit non omnes voluptates esse bonas ne ipsi quidem qui eas percipit. Scientiam temperantiae igitur necessariam esse ad bonas voluptates a malis secernendas. Certe bonum et voluptatem eandem rem esse non posse. Rhetorica ad voluptatem non ad bonum spectat atque homines politici quos ut optimos laudat Callicles (Pericles, Themistocles...) Atheniensium cupidinibus satisfacere habiles fuerunt, eos meliores numquam reddiderunt.
  • Socratis soliloquium: Callicles aegerrime tulit ita refutatus ac sermonem dimittere cupit. A Gorgia monitus breviter respondere eius gratia patitur, plerumque taliter: "Ita si tibi placet". Itaque Socrates orationem continuam de iudicibus Inferorum et poenis praemiisque quae homines post mortem exspectant exorsus demonstrat oportere dare operam ut bene vivas magis quam ut omni modo vitam serves. Fortasse ipse in iudiciis succumbet sed si secundum iustitiam et veritatem vixerit ad vitam beatam pervenerit.
  1. 470c-471d.
  2. 509c: δυοῖν οὖν ὄντοιν, τοῦ ἀδικεῖν τε καὶ ἀδικεῖσθαι, μεῖζον μέν φαμεν κακὸν τὸ ἀδικεῖν, ἔλαττον δὲ τὸ ἀδικεῖσθαι
  3. 526d: ἐγὼ μὲν οὖν, ὦ Καλλίκλεις, ὑπό τε τούτων τῶν λόγων (hoc est de iudicibus Inferorum) πέπεισμαι, καὶ σκοπῶ ὅπως ἀποφανοῦμαι τῷ κριτῇ ὡς ὑγιεστάτην τὴν ψυχήν
  4. 522b-c: τοιοῦτον μέντοι καὶ ἐγὼ οἶδα ὅτι πάθος πάθοιμι ἂν εἰσελθὼν εἰς δικαστήριον etc. Cf etiam 486b.
  5. 482e: ἐκ ταύτης γὰρ αὖ τῆς ὁμολογίας αὐτὸς ὑπὸ σοῦ συμποδισθεὶς ἐν τοῖς λόγοις ἐπεστομίσθη, αἰσχυνθεὶς ἃ ἐνόει εἰπεῖν
  6. 483b-d: λέγουσιν ὡς αἰσχρὸν καὶ ἄδικον τὸ πλεονεκτεῖν, καὶ τοῦτό ἐστιν τὸ ἀδικεῖν, τὸ πλέον τῶν ἄλλων ζητεῖν ἔχειν: ἀγαπῶσι γὰρ οἶμαι αὐτοὶ ἂν τὸ ἴσον ἔχωσιν φαυλότεροι ὄντες. διὰ ταῦτα δὴ νόμῳ μὲν τοῦτο ἄδικον καὶ αἰσχρὸν λέγεται, τὸ πλέον ζητεῖν ἔχειν τῶν πολλῶν, καὶ ἀδικεῖν αὐτὸ καλοῦσιν: ἡ δέ γε οἶμαι φύσις αὐτὴ ἀποφαίνει αὐτό, ὅτι δίκαιόν ἐστιν τὸν ἀμείνω τοῦ χείρονος πλέον ἔχειν καὶ τὸν δυνατώτερον τοῦ ἀδυνατωτέρου

Editiones et commentarii

[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]
Editio princeps apud Aldum Manutium (Venetiis, 1513).

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]