Georgius Peurbachius
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 30 Maii 1423; Peuerbach
Obitus: 8 Aprilis 1461; Vindobona
Nomen nativum: Georg Aunpekh
Obitus: 8 Aprilis 1461; Vindobona
Nomen nativum: Georg Aunpekh
Memoria
Georgius Peurbachius aut Georgius Purbachius (natus Georg Aunpekh in oppidulo Peurbach Austriae superioris iuxta Lentiam die 30 Maii 1423; mortuus Vindobonae die 8 Aprilis 1461) fuit astronomus et mathematicus Austriacus.
Alma mater sua fuit Universitas Vindobonensis. Syntaxim mathematicam Claudii Ptolemaei ex exemplari Graeco Latine vertit et mandatu Basilii Bessarionis, qui Vindobonam venerat, una cum Iohanne Regiomanto discipulo, qui post magistri praematurae mortis opus perfecit, correxit ac commentariis auxit. Nova planetarum theoria, quae eo opere orta est, Nicolao Copernico origo fonsque operis sui facta est.
Opera
[recensere | fontem recensere]- Tractatus Georgii Peurbachii Super Propositiones Ptolemaei de Sinubus & Chordis. Norimbergae 1541.
- Georgii Purbachii . . . Dispositiones Motuum Coelestium, Quas Theorias Planetarum vocant. Wittembergae 1653.
- Quadratu(m) Geometricu(m) prae clarissimi Mathematici Georgij Burbachij. Norimbergae 1516.
- Scripta Clarissimi Mathematici M. Ioannis Regiomontani. Norimbergae 1544.
- Ioannis De Monte Regio Et Georgii Purbachii Epitome, in Cl. Ptolemaei Magnam compositionem. Basileae 1543.
Nexus interni
Haec stipula ad hominem scientificum spectat. Amplifica, si potes! |