Gaius Caecilius Metellus Caprarius
Gaius Caecilius Metellus Caprarius (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus post annum 102 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.
Gens
[recensere | fontem recensere]Pater eius Quintus Caecilius Metellus Macedonicus, consul anni 143 a.C.n. fuit. Habuit tres fratres maiores:
- Quintus Caecilius Metellus Balearicus, consul anno 123 a.C.n.
- Lucius Caecilius Metellus Diadematus, consul 117 a.C.n.
- Marcus Caecilius Metellus, consul 115 a.C.n.
Praeterea duas sorores Caecilias Metellas habuit. Filii Caprarii Quintus Caecilius Metellus Creticus (consul 69 a.C.n.) et Lucius Caecilius Metellus, qui anno 68 a.C.n. consulatum gessit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Anno 133 a.C.n. imperatore Publio Cornelio Scipione Aemiliano Africano apud Numantiam militavit[1]., anno 117 praetor et anno 113 a.C.n. una cum Gnaeo Papirio Carbone consulatum gessit. Anno 112/111 a.C.n. in Thracia proconsul Macedoniae certavit et eodem anno triumphum celebravit. Anno 102 una cum consobrino Quinto Caecilio Metello Numidico (consule anni 109 a.C.n.) censor erat[2].
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Carolus-Ludovicus Elvers, "[I 21] C. Metellus Caprarius, Gaius" in Der Neue Pauly vol. 2 (Stutgardiae: Metzler, 1997. ISBN 3-476-01472-X) col. 888.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Marcus Tullius Cicero, de oratore II 167
- ↑ Velleius Paterculus, Historia Romana II8,2
Antecessores: Manius Acilius Balbus et Gaius Porcius Cato |
Consul 113 a.C.n. cum Gnaeo Papirio Carbone |
Successores: Lucius Calpurnius Piso Caesoninus et Marcus Livius Drusus |