Evangelicum centrum Pauli Schneider Vimariense
Evangelicum centrum Pauli Schneider (Theodisce: Evangelisches Gemeindezentrum Paul Schneider) aedificiorum unitas spiritalis quaedam est in Vimaria occidentali (in Germania) ad viam Moscoviensem sita.
Historia
[recensere | fontem recensere]Vicus novus occidentalis ex anno 1978 ibi constitutus in principio sine ecclesia esset. Namque generatim tempore communismi saevientis spiritualia minoris aestimabatur. Sed programma quoddam, cui titulus oratoriorum pro novis urbibus erigendorum omnia radicitim mutavit. Die 21 Iunii 1986, postquam octo annos habitationes modernae tam multae sine ecclesia finitima essere debent, momentum sollemne lapidis primi ponendi venit. Area, ubi olim castra militaria fuerant - apud silvas Rabenwäldchen et transitum ferriviarium ad stationem praetitulatam Weimar-West - his digna habebatur. Iam biennio post incohatae sunt constructiones architecto Rainerio Pagel.[1]. Consecratio die 22 Octobris 1988 fieri potuit.
Res istae laudabiles in territorio novo Vimariensi vere maximo confectae sunt. Agitur de aedibus universalibus, quae et precibus et conventibus et labori paroeciali quotidiano paterent, quasi servitiorum (spiritalium/socialium) centrum cum cappella. Functiones eae duae in praxi citissime adaptari possunt, cum parietes facile moveri et removeri possint.
Pauli Schneider partes
[recensere | fontem recensere]Nomen pastoris protestantici Pauli Schneider (1897-1939) electum est, qui usque mortem evangelium annuntiabat in castris carceralibus Buchenwald. Quem nazistae die 18 Iulii 1939 Vimariae veneno necaverunt. Memoriam exprimant quattuor tapetia in muris secundum colores anni ecclesiastici. Crucifixuum et statuam fecit artifex Elly-Viola Nahmmacher, quibus sors Pauli Schneider martyris ante oculos poneretur. In hortis stat monumentum et verba Pauli Schneider ad campanile scripta sunt.
Post 1989
[recensere | fontem recensere]Mense Aprili 1990 hic congressus factus est inter politicos et peritos ad Thuringiam postcommunisticam quam felicissime promovendam. Quos invitaverat episcopus evangelicus Varnerius Leich.[3]
Anno 1998 campanarium additum est; hactenus ichnographiae iam tempore communistico factae erant approbatione deficiente. Nostris temporibus habemus magnam varietatem eventuum ibi habitorum: sive de labore cum adulescentibus et infantibus (nonnulli iuvenes vel artem capoeirae colunt!) sive de labore sociali sive de momentis spiritalibus. Structuris paroecialibus componendis anno 2006 communitas unionem iniit cum his vicis ad montem Ettersberg sitis: Gaberndorf, Tröbsdorf et Daasdorf.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Centrum Pauli Schneider spectant. |
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Bauten nach 1945", apud: Gitta Günther, Wolfram Huschke, Walter Steiner (edd.): Weimar. Lexikon zur Stadtgeschichte. Hermann Böhlaus Nachfolger, Vimariae 1998, p. 34.
- ↑ "Gottesdienst und neue Skulptur", Thüringer Allgemeine, 7.8.2018
- ↑ Eberhard Weiland: Mein Wendetagebuch: Die Ereignisse in der DDR zur Wende von der Grenzöffnung 1989 bis zum Tag der deutschen Einheit am 03.10.1990. Norderstedt 2013, p. 86