Bernardus Lonergan
Bernardus Iosephus Franciscus Lonergan (natus Buckinghamiae, in oppido Quebecensi, die 17 Decembris 1904; mortuus in Pickering, urbe Ontarionis, die 26 Novembris 1984) fuit presbyter Societatis Iesu sodalis, philosophus theologusque Canadiensis. Bernardus Lonergan etiam quaestiones paedagogicas et oeconomicas tractavit necnon res mathematicas ad philosophiam attinentes. Idem Lonergan unus ex maximis philosophis catholicis saeculi XX habetur. Motum quendam philosophico-theologico-culturalem Bernardi Lonergan doctrinae excitaverunt, qui proprie Lonerganianus nuncupatur. Motus Lonerganiani vero fautores cultum ac vitam socialem et Ecclesiae et mundi funditus a Lonerganianis doctrinis renovari posse opinantur.
Presbyter ordinatus est Bernardus Lonergan anno 1936; deinde dissertationem doctoralem de gratia operante apud Thomam Aquinatem Romae perfecit atque docere coepit Monte Regio anno 1940 apud Collegium Immaculatae Conceptionis (Collège de l’Immaculée Conception). Postea et in Collegio Christi Regis, quod nunc est pars Universitatis Torontonensis, inde ab anno 1947 usque ad 1953 atque iterum a 1965 usque ad 1975 necnon Romae, in Pontificia Universitate Gregoriana, ab anno 1953 usque ad 1964 institutioni theologicae operam dedit.
Celeberrima Bernardi Lonergan opera, qui sermone suo patrio Anglico plerumque scripsit, sunt Insight: A Study of Human Understanding (Latine: Intellectio: commentatio de intellegentia humana), liber anno 1957 editus, et Method in Theology (Latine: Methodus in theologia), opus anno 1972 publicatum. Ad usum autem suorum discipulorum apud Universitatem Gregorianam, ubi de christologia ac de Trinitate docebat, Latine nonnulla opera Lonergan conscripsit, inter quae sunt De Constitutione Christi ontologica et psychologica supplementum confecit Bernardus Lonergan, S.I. (1956) et Divinarum personarum conceptionem analogicam evolvit Bernardus Lonergan, S.I. (1957), scripta in quibus novitas cogitationum Lonerganianarum temperie scholastica catholica illius aetatis afficitur. Etiam de methodo theologica Lonergan discipulos Romae docuit, prius quam tractatum Anglice exaratum hac de re ederet: exstat enim opus Bernardi Lonergan Latinum quod inscribitur De methodo theologiae. Notae desumptae ab alumnis (1962).
Bernardus Lonergan quodam modo temporibus suis fecit, saeculo sane XX, id quod Thomas Aquinas –qui philosophia Aristotelea usus est ad religionem Christianam melius intellegendam et novis in adiunctis exprimendam ac praedicandam– saeculo XIII fecerat: recentiora inventa scientiae naturalis disciplinaeque historicae et hermeneuticae ad eundem finem quidem adhibuit ut Ecclesiae actuositas novis temporibus magis idonea efficeretur. Notio autem "appropriationis sui" (per gradus experientiae, intellectus, rationis, moralitatis, religiositatis demum summeque, amorisque absoluti; cum de appropriatione sui a subiecto experiente, intellegente, rationem adhibente, morali, religioso amanteque facta vel facienda agatur) maximi momenti locum in Bernardi Lonergan philosophia atque theologia –necnon consequenter in eius placitis paedagogicis– tenet.