Jump to content

Austraberta

E Vicipaedia
Wikidata Austraberta
Res apud Vicidata repertae:
Austraberta: imago
Austraberta: imago
Nativitas: 630; Tarvenna
Obitus: 10 Februarii 704; Paviliacus
Patria: Francia

Familia

Genitores: Badefrid; Framehildis

Memoria

Sepultura: Caldebecum
Sanctus (feriae die 10 Februarii)

Sancta Austraberta (Francogallice Austreberthe), nata anno 630 Tarvennae, mortua die 10 Februarii 704 Paviliaci, fuit abbatissa Francica.

Dagoberto I regnante in familia nobili nata, filia Badefridi et Frameildis, virgo in monasterium Portus Icii intravit, postea monasterium alterum Marconnae condidit, denique monasterii Paviliacensis a sancto Philiberto conditi abbatissa facta est, ubi laudem multam accepit.

Miraculum de lupo

[recensere | fontem recensere]

Vestes, in quibus sacra faciebant, sorores Austrabertae in abbatia Gemeticensi lavare solebant, et asinum sic edocuerant, ut ipse solus vestes in Gemeticum et rursus portaret. Sed aliquando lupus obviam asino venit et eum devoravit. Austraberta autem lupum invenit et iudicavit; iussit, ut pro facinore suo ipse asini laborem efficeret et vestes inter monasteria portaret, quod lupus usque mortem ad humiliter faciebat.

Duo communia Franciae nomine Austrabertae appellabantur: in praefectura freti Calisii et in praefectura Sequanae Maritimae.

Ioannes Vincartius epistolam Austrabertae matri missam in Heroidibus suis edidit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  • Deutsche Biographie •