Arma nuclearia
Arma nuclearia sunt arma quae vim exitiosam ex reactionibus nuclearibus, aut sola fissione, aut simul fissione, simul fusione, trahunt. Quae ambo vastas energiae summas ex parvis rerum corporearum summis resolvunt. Prioris talium pyrobolorum generis bomba atomica fuit, alterius vero bomba hydrogenica vel thermonuclearis, cum superiora armorum genera vim ex reactionibus chemicis traxerint, atomis ipsis minime mutatis. Nuclearia arma ita ut biologica et chemica arma inter arma eversionis latissimae numerantur.
Armis nuclearibus incensis fit reactio catenata, qua tanta vis caloris, pressionis et radiationis solvitur, ut haec arma brevissime totas urbes incendio absumere et maximas hominum multitudines interficere possint. Superstites vero radiis displodendo solutis obnoxii morbo radioso, qui dicitur, afficiantur et graviter laedantur. Pluvia nuclearis latas regiones radioactivitate contaminet, quo fieri possit, ut pro quodam temporis spatio aut in perpetuum fiant inhabitabiles.
Nuclearia arma inventa necessario immutaverunt bella gerenda. Postquam enim Civitates Foederatae Americae primas bombas atomicas confecerunt, die 16 Iulii anno 1945 primo proficienter probaverunt, diebus autem 6 et 9 Augusti eiusdem anni in Iaponicis urbibus Hirosimae et Nagasacii funditus evertendis plura centena milia hominum interfecerunt, ea arma nullis iam in bellis adhibita sunt. Cum autem etiam Unio Sovietica anno 1949 arma nuclearia confecisset, bellum frigidum, quod dicitur, ortum est et in armis conficiendis certamen inter Civitates Foederatas Americae et Unionem Sovieticam eo pervenit, ut hae civitates aliquando 70 000 globos nucleares possederint.[1] Plurimi putant metum mutuo oblatum illo tempore prohibuisse, quin bellum manifestum inter utramque civitatem nasceretur. Paulatim vero et aliae civitates arma nuclearia fabricaverunt. Usque ad hos dies novem civitates arma nuclearia adeptae sunt: Civitates Foederatae Americae, Russia, Britannia Maior, Francia, Res publica popularis Sinarum, Israel, India, Pakistania, Corea Septentrionalis.
Quibus civitatibus hoc tempore omnino 16 300 fere globi nucleares per certamen armorum sunt.[2] Quae sufficiunt ad omnem hominum generationem pluries interficiendam, quod Anglice appellant overkill. Ut horum armorum diffusio prohibeatur et eo modo orbis terrarum ab eis securior fiat, multi in gravissimis muneribus huius saeculi ducunt. Quamvis abolitio armorum nuclearium adhuc frustra postulata sit, exempli gratia Pactio de armis nucleariis et Foedus de interdictione armorum nuclearium, tamen nonnulla inter gentes foedera pacta sunt, ut saltem numerus eorum diminuatur.
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]Scripta (plus minusve) publica
[recensere | fontem recensere]- Glasstone, Samuel et Philip J. Dolan. 1977. The Effects of Nuclear Weapons. 3a. ed. Vasingtoniae: U.S. Government Printing Office
- NATO Handbook on the Medical Aspects of NBC Defensive Operations. 1996. (Pars I – Arma nuclearia). Vasingtoniae: Departments of the Army, Navy, and Air Force.
- Smyth, Henry DeWolf. 1945. Atomic Energy for Military Purposes. Princetoniae: Princeton University Press. (Smyth Report – prima armorum nuclearium relatio a regimine Civitatum Foederatarum Americae concessa).
Scripta peritorum
[recensere | fontem recensere]- Auer, Peter (1995). Von Dahlem nach Hiroshima. Die Geschichte der Atombombe. Berolini: Aufbau. ISBN 3-351-02429-0.
- Bethe, Hans Albrecht (1991). The Road from Los Alamos. Novi Eboraci: Simon and Schuster. ISBN 0-671-74012-1.
- Coulmas, Florian (2005). Hiroshima: Geschichte und Nachgeschichte. Monaci: Beck. ISBN 3-406-52797-3.
- DeVolpi, Alexander / Minkov, Vladimir E. / Simonenko, Vadim A. / Stanford, George S. (2004). Nuclear Shadowboxing: Contemporary Threats from Cold War Weaponry. Fidlar Doubleday.
- Fuchs, Klaus / Werner, Ruth / Panitz, Eberhard (2003). Treffpunkt Banbury oder Wie die Atombombe zu den Russen kam. Berolini: Das neue Berlin. ISBN 3-360-00990-8.
- Hansen, Chuck (1988). U.S. Nuclear Weapons: The Secret History. Arlington (TX): Aerofax.
- Hansen, Chuck (1995). The Swords of Armageddon: U.S. nuclear weapons development since 1945. Sunnyvale (CA): Chukelea Publications.
- Holloway, David (1994). Stalin and the Bomb. New Haven: Yale University Press. ISBN 0-300-06056-4.
- Jungk, Robert (1958). Heller als tausend Sonnen. Bernae: Alfred Scherz.
- Jungk, Robert (1959). Strahlen aus der Asche. Geschichte einer Wiedergeburt. Bernae: Alfred Scherz.
- Karlsch, Rainer / Zeman, Zbynek (2002). Urangeheimnisse. Berolini: Links. ISBN 3-86153-276-X.
- Karlsch, Rainer (2005). Hitlers Bombe. Monaci: Deutsche Verlags-Anstalt. ISBN 3-421-05809-1.
- Koch, Egmont R. (2005). Atomwaffen für Al Qaida. „Dr.No“ und das Netzwerk des Terrors. Berolini: Aufbau Verlag. ISBN 3-351-02588-2.
- The Manhattan Engineer District (1946). The Atomic Bombings of Hiroshima and Nagasaki
- Mania, Hubert (2010). Kettenreaktion. Die Geschichte der Atombombe. Reinbek prope Hamburgum: Rowohlt. ISBN 978-3-498-00664-8.
- Nagai, Paul Takashi (1955). Die Glocken von Nagasaki: Geschichte der Atombombe. Monaci: Rex. ISBN 3-89575-056-5. (Relatio medici superstitis)
- Nespoli, Gian Luigi / Zambon, Giuseppe (1997). Hiroschima, Nagasaki. Francofurti ad Moenum: Edition Zambon. ISBN 3-88975-055-9.
- Office of Technology Assessment (1979). The Effects of Nuclear War.
- Rhodes, Richard (1995). Dark Sun: The Making of the Hydrogen Bomb. Novi Eboraci: Simon and Schuster. ISBN 0-684-82414-0.
- Rhodes, Richard (1986). The Making of the Atomic Bomb. Novi Eboraci: Simon and Schuster. ISBN 0-684-81378-5.
- Simon, Helmut (1997). Atomwaffen vor dem Internationalen Gerichtshof. Monasterii: Lit. ISBN 3-8258-3243-0.
- Weart, Spencer R. (1988). Nuclear Fear: A History of Images. Cantabrigiae Msasachusettae: Harvard University Press. ISBN 0-674-62836-5.
- Weart, Spencer R. (2012). The Rise of Nuclear Fear. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press. ISBN 0-674-05233-1.
- Sternstein, Wolfgang (2001). Atomwaffen abschaffen!. ISBN 3-933325-05-6.
- Walker, Mark (1990). Die Uranmaschine. Mythos und Wirklichkeit der deutschen Atombombe. Berolini: Siedler. ISBN 3-88680-359-7.
Libri imaginum
[recensere | fontem recensere]- Light, Michael (2003). 100 Sonnen. Monaci: Knesebeck. ISBN 3-89660-190-3.
Libri ficti
[recensere | fontem recensere]- Ibuse, Masuji. 1985. Schwarzer Regen. Francofurti ad Moenum: Fischer-Taschenbuch-Verlag. ISBN 3-596-25846-4.
Kipphardt, Heinar. 1964. In der Sache J. Robert Oppenheimer. Francofurti ad Moenum. ISBN 3-499-12111-5.
- Oppel, Jean-Hugues. 2007. Réveillez le président. Éditions Payot et rivages. ISBN 978-2-7436-1630-4. (liber fictus de Franciae armis nuclearibus etiam res vere gestas continens).
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Arma nuclearia spectant. |
- Litterarum monumenta et commentationes de diffusione armorum apud: Nuclear Proliferation International History Project (Anglice)
- Lexicon interretiale armorum nuclearium (Theodisce)
- Nuclear Weapons FAQ (Anglice)
- Descriptiiones bombae atomicae (Theodisce)
- Cura et deminutio armorum (Theodisce)
- Probationes bombae atomicae Civitatum Foederatarum Americae (descriptio prolixa, Anglice)
- Probationes armorum nuclearium (Theodisce)
- Vulnerability of populations and the urban health care systems to nuclear weapon attack Imitatio et analysis impetus armis nuclearibus contra urbes Americanas facti (Anglice)
- Center for Defense Information (USA) De periculis armorum nuclearium imminentibus (Anglice)
- Nuclear Weapons, Science Tracer Bullet, Library of Congress (Anglice)
- Commentatio societatis ICAN anni 2012, quae describit, quomodo pecuniae ad arma nuclearia conficienda sive emenda pariantur: "A Global Report on the Financing of Nuclear Weapons Producers", (PDF apud www.ippnw.de) (Anglice)
- Commentatio societatis SIPRI de copia armorum nuclearium toto orbe terrarum (Anglice)