Aegroto dum anima est spes esse dicitur
Appearance
Verbis Ciceronis saepe alluditur quae ad Atticum anno 49 a.C.n. scripsit: "Ut aegroto, dum anima est, spes esse dicitur, sic ego, quoad Pompeius fuit, sperare non destiti."[1] Eadem sententia etiam linguis vernacularibus exprimitur, e.g. Francogallice
Dum spiro spero
[recensere | fontem recensere]Sententia quae fortasse iam aevo Ciceroniano proverbialis fuit recentius verbis brevioribus Latinis reperitur Dum spiro spero. Quae locutio in insigniis principatus Schwarzburg-Rudolstadt et in sigillo civitatis Carolinae Meridianae[2] inscribitur.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Cicero, ad Atticum 9.10.3
- ↑ "Palmetto State Souvenir Impression of the State Seal of South Carolina" (nota incongruitatem dierum)