Acapulcum
Locus: 16°51′46″N 99°53′13″W, 16°51′48″N 99°53′24″W
Numerus incolarum: 673 478
Zona horaria: UTC−6
Situs interretialis
Nomen officiale: Acapulco de Juárez
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Acapulcum,[1] vel Portus Aquae Pulchrae,[2] rite post 1885 Acapulco de Juárez, est urbs, municipium et maior portus marinus in civitate Guerrero in Pacifico Mexici litore, 300 chiliometra ad meridio-occidentem Mexicopolis sita. Acapulcum in sinu alto et hemicyclico iacet, portus post primo Mexici aevum coloniale conditus.[3] Id est portus navium et cruising lines quae inter Panamam et Franciscopolem Californiae Civitatum Foederatarum navigant.[4] Urbs est maxima in civitate, Chilpancingo capite civitatis multo maior, et adeo maxima urbs litoralis balneariis in Mexico praedita.[5]
Constat Acapulcum esse in veterrimis notissimisque devertendi locis litoralibus Mexici. Annis 1950 magnus locus recreationis luminum et milionariorum Ruscisilvanorum factus est.[6]
Nomen Acapulcum ex locutione Navatlaco Aca-pol-co deducitur, quae 'Ad harundines magnas'[7] vel fortasse 'Ad harundines confractas' significat. Verba de Juárez nomini publico anno 1885 addita sunt, ex Benedicto Juárez, superiore Praeside Mexici appellata. Sigillum urbanum confractas monstrat harundines vel calamos.[3]
Educatio
[recensere | fontem recensere]Societas
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Planta Salpianthus arenarius "Habitat in arenosis maritimis maris Pacifici ad Acapulcum" (http://www.tropicos.org/Name/22500755), et planta Bignonia aesculifolia "Crescit in convalli calidissima Mexicana, juxta ripam Pappagalli, Acapulcum inter et Mescalam, alt. 100 hex. Floret Februario" (http://www.tropicos.org/Name/3700193).
- ↑ "ACAPULCUM, or Portus Aquae Pulchrae, the port of Acapulco in Mexico," A Gazetteer of the World, or Dictionary of Geographical Knowledge, vol. 7 (Londinii et Dublinii: Royal Geographical Society, 1856), appendix, p. 661.
- ↑ 3.0 3.1 "Enciclopedia de los Municipios de México Estado de Guerrero Acapulco de Juárez". Mexico: INAFED
- ↑ "History of API Acapulco". Acapulco, Guerrero accessdate=January 10, 2010: Administracion Portuaria Integral
- ↑ "INEGI Census 2005"
- ↑ "History for Acapulco". Niles’ Guides
- ↑ Robelo, Cecelio A. (1912). Diccionario de Aztequismos. Mexico: Imp. del Museo N. de Arquelogía, Historia y Etnología. pp. 43–44
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Acapulcum spectant. |
- Urbanus situs publicus
- "Acapulco Then and Now," apud Life (photographemata)