Aphrodite
Appearance
Vide etiam paginam fere homonymam: Aphrodite (Petrus Louÿs).
Aphrodite (Graece Ἀφροδίτη, Latine Venus), dea amoris et formae, nata est ex Urano, cuius castrati semen in mare ad Cyprum ceciderat[1]. In antiquiore mythologia Graeca (verbi gratia apud Homerum) dicitur ex Iove et Dione, Oceani et Tethyos filia, nata esse. Aphrodite nupta erat Hephaesto, sed Arem amabat; praeterea inter mortales amavit Adonidem et Anchisam, cui Aeneam, heroem Troianum peperit. In bello igitur Troiano Troianis favit, Graecis restitit. Troia deleta Aphrodite Aeneam adiuvit, ut fugeret.
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus interni
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- West, Martin L. 2000. The name of Aphrodite. Glotta 76:134-138. (Anglice)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Aphroditen spectant. |
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |