Jump to content

Gaius Iulius Caesar

E Vicipaedia
Redactio 21:28, 24 Martii 2005 a conlatore 141.82.170.253 (disputatio) facta
Fasciculus:Julius caesar.jpg
C. Iulius Caesar

Gaius Iulius Caesar anno DCLIII a.u.c. (13 Iulius, 100 a.C.n) Romae natus est et anno DCCIX (15 Martius, 44 a.C.n) mortuus est. Dux et magistratus rei publicae Romanae. Praenomen Caesaris C. scriptum, Gaius vero dicitur.

Vita prima

Caesar Romae in gente Iulia natus est, familia patricia praeclara quae genus rursus Iuli, filius Aenaea, filius Veneris, descripsit. Et nomen patris C. Iulius Caesar erat, mater Aurilia nominabatur. Pater Gaii Iulii praetor fuit. C. Marius, avunculus Gaii Iulii, consul fuit anno 100. In iuvente domi verecunda habitavit et linguas Hebraica Gallicaque loqui didicit.

Iulii Caesarii, quamvis patriciae gentis emendatae essent, non divites normis nobilitatis Romanae. Nulli familiae suae eminentiam adsecuti errant, usque ad aetatem patris sui. Amita sua nupsit Mario, dux et emendator exercitui. Marius factioni Popularibus qui Optimatibus in Senatu adversatus sunt praestitit. Erga finem vitae Marii anno 86 a.C.n., bellum civile inter Marium Sullamque erumpit. Caesar, cognatus Marii, etiam in matrimonium Corneliam Cinnillam, filiam Lucii Cornelii Cinnae, fautoris potentissimi Marii, duxerat.

Sic Sulla, bello civili victo, anno 86 a.C.n. Caesari ut Corneliae nuntium mitteret imperavit. Caesar recusavit et prudenter Roma fugit ad celandum. Intercursu modo familiae amicorumque suorum ab proscriptione et morte servatus est. Caesar tamen in Asiam Ciliciamque militare abiit. Inter haec bella stipendia sub imperio Lucii Licinii Luculli meruit et in multis pugnis emenuit. Anno 81 a.C.n. in Bithynia ad erigendum classem missus est. Rem gessit ita bene ut adversarii sui Romae increbrescerent eum amans Nicodemis regis esse. Apud Suetonium, orator Curio Caesarem "omnium mulierum virum et omnium virorum mulierem" appellavit.

Rursum Romae anno 78 a.C.n, Sulla mortuo, Caesar cursum honorum coepit. Notus pro rhetorice et accusatione inexoribile proconsulum infamum erat. Petens perfectionem rhetoricam Caesar Rhodum ut doctrinis Apollonii Molo studeret profectus est. In itinere, Caesar ab piratis qui pretium viginti talentorum exegerunt surreptus est. Eos derisit, admonens ut rogarent quinquaginta. Pretium collectum est et Caesar post duodequadraginta dies liberatus est. Simul atque liberatus est copias navales instituit et piratas cepit, qui crucibus suffixi sunt.

Cursus honorum

Anno 69 a.C.n. et uxor Cornelia, in partu, et amita Iulia mortuae sunt. Caesar ipse eas in rostris conlaudavit. Inter laudationes Caesar comes Sullae insecutus est, qui accusaverunt eum quaesturam petere. Eodem anno Caesar quaesturam meruit et ad Hispaniam Ulteriorem adsignatus est.

Reddens Romam, Caesar aedilis curilis anno 65 a.C.n. electus est. Officia magistratus adparationem ludorum in Circo Maximo incluserunt. Pecuniis publicis circumscriptis, Caesar ut ludos quam splendidissimos daret se decoxit, contrahens aes alienum amplius quam centum talentorum aureorum. Aes alienum futurum cursum honorum suum impendit.

Boni eventus tamen aedilitatis suae ad pontificatum anno 63 a.C.n. tetenderunt. Non solum novam domum (Domus Publica) in Foro, sed etiam auctoritatem rerum religiosarum et custodiam virginum Vestalium datus est.

In principio pontificati Caesaris opprobrium erumpit. Post mortem uxoris suae Corneliae in matrimonium Pompeiam, neptem Sullae, duxerat. Pompeia diem festum Bonam Deam praestetit, qui proprius mulieribus et sanctissimus erat. Illo anno autem Publius Clodius Pulcher diem festum mutata veste celebravit. Haec sacrilegium erat et Caesar nuntium Pompeiae misit. Caesar ipse fassus est ut Pompeia innocens esset, sed censuit uxorem suam suspicionem superanda sit.

Annus 63 a.C.n. praecipue difficilis et Caesari et rei publicae erat. Cicero consul erat et Caesar ab Curia Centuriata praetor urbanus electus erat. Inter consulatum Cicero coniurationem Catilinae, qui magistratos electos evertere veluit, patefecit. Catilina, patricius cum repulsa frustratus, cum quinque alio sine iudicio secuti percussus est. Vehementer Caesar rei adversatus est, sed in Senatu ab Catone minore frustratus est. Etiam insimulatus est Caesarem coniuratione inligari, sed proconsul tamen Hispaniae Ulterioris anno 61 a.C.n. electus est.

Triumviratus Primus et Bellum Gallicum

Anno 59 a.C.n. Caesar consul cum inimico suo Marco Calpurnio Bibulo electus est. Bibulus amicus Catonis et optimatum erat et protinus consulato abiit ut auguratus sit. Caesari solum agere licuit sed mox socios insperatos ab inimicis suis invenit.

Eodem tempore dux primus Gnaeus Pompeius Magnus ab Senatu ut ei fundos pro militibus suis daret petebat. Consul vetus Marcus Licinius Crassus, ut fama est divitissima Romae, imperium contra Parthos ab Senatu obtinere conabatur. Caesar pecunia Crassi et auctoritate Pompeii eguit, sic societas creata est. Ut societatem firmarent Pompeius Iuliam, filiam Caesaris, in matrimonium duxit.

Postero anno Caesar proconsulatum in Gallia Illyriaque quinque annos datus est. Anno 58 a.C.n. bellum Gallicum suscepit in quo tota Gallia et pars Germaniae Romae additae sunt. Inter legatos consobrinus suus Lucius Iulius Caesar, Marcus Antonius, et Quintus Tullius Cicero, frater oratoris, erant. Caesar bellum contra gentes varias gessit, devincens Helvetios, Belgas, Nervios, et Venetos. Anno 55 a.C.n. Britanniam infeliciter invadere conatus est. Anno 52 a.C.n. Gallos sub Vercingetorix in proelio ad Alesiam vicit. Apud Plutarchum, Gallia capta, octingenta oppida et trecentae gentes victi sunt, et decies centena milia virorum in servitum venditi sunt. Ter decies centena milia virorum in proeliis ceciderunt (nota bene: historici antiqui numeros huius generis saepe valde auxerunt). Caesar narrationem harum expeditionum in commentariis De Bello Gallico scripsit.

Caesar tamen invisum Romae mansit. Optimates suspicabantur eum gloriae cupidum esse et velle rex fieri, sed anno 55 a.C.n Pompeius Crassusque consules electi sunt et proconsulatum Caesaris amplius quinque annos renovaverunt. Sic ultimus actus primi triumvirati erat. Anno 54 Iulia, uxor Pompeii, in partu mortua est, et anno proximo Crassus in Parthia cecidit. Pompeius erga Optimates movere coepit et in matrimonium Corneliam Metellam, filiam inimici Caesaris Caecilii Metelli, duxit.

Bellum civile

Anno 50, proconsulato exito, Pompeius ei ut Romam rediret et copias dimitteret imperavit. Senatus praeterea ei consulatum secundum in absentia petere interdixit. Caesar cognovit se accusaturum iri si Romam sine immunitate consulari aut viribus legionum rediverit. Senatui igitur parare denegavit et fines Italiae per Rubiconem 10 Ianuarii anno 49 a.C.n. traiecit, dicens alea iacta est.

Optimates, ab Metello et Catone minore ducti, Roma fugerunt, nescientes Caesarem secum solum unam ex legionibus habuisse. Caesar infeliciter Pompeium usque ad Brundisium insecutus est, sperans amicitiam mederi. Pompeius eum evitatus, Caesar in Hispaniam victum legatos Pompeii progressus est. Deinde Graeciam adiit ubi 10 Iulii anno 48 Pompeium in proelio ad Dyrrhachium vicit. Eodem anno quamvis Pompeius exercitum maiorem habuisset Caesar iterum eum ad Pharsalum vicit. Pompeius ad Aegyptum fugatus, a legato Pharaonis Ptolemaei necatus est.

Romae Caesar dictator cum Marco Antonio magistro equitum factus est. Undecim diebus de dictatura se abdicavit et cum Publio Servilio Vatia Isaurico consulem iterum electus est. Caesar ad Alexandriam Pompeium insecutus est, nesciens eum mortuum esse, sed ibi imprudenter bello civili inter Ptolemaeum Cleopatramque inligari factus est. Caesar ab Cleopatra stetit, propter fortasse necem Pompeii, cuius caput Caesari ab cubiculario Ptolemaei oblatus est. Ptolemaeo victo, Cleopatra Pharao facta est, et cum Caesare Ptolemaeum Caesarem (Caesarion) peperit.

Anno 47 a.C.n. Caesar ad orientem victum Pharnacem Ponticum profectus est. Regem in proelio ad Zelam vicit et victoria verbis praeclaris veni, vidi, vici celebrata est. Inde ad Africam perrexit ibi pugnatum contra fautores Pompeii ad Thapsum est. Uterque Metellus et Cato necati sunt. Filii Pompeii tamen Gnaeus Pompeius et Sextus Pompeius ad Hispaniam fugerunt sed Caesar etiam eos ad Mundam anno 45 a.C.n. vicit. Inter hoc tempus Caesar consul tertius et quartus annis 46 et 45 electus est. Collega suus anno 46 Marcus Aemilius Lepidus erat sed anno 45 Caesar solum servivit.

Post bellum

Ex oriente reditus, Caesar protinus societatem administrationemque emendare coepit. Emptioni frumenti suppeditati anguste moderatus est et quibus frumentum privatum praebere poterant ne publicum emerent interdixit. Civitate incolis Galliae Cisalpinae donavit. In animo praedia veteranis distribuere et colonias veteranas condere habuit. Fastos refecit, instituens annum trecentorum sexaginta quinque dierum cum anno bissextili quinto quoque anno. Quo factus est ut anno 46 a.C.n quadringenti quadraginta quinque dies fuerunt.

Romam reditus, honores magis magisque magnificos ex Senatu accipiebat. Apud Plutarchum tantum honores noluit sed etiam ingratus videri noluit. Dignitas Pater Patriae ei datus est et potestas insignia triumphalia ferre factus est. Mensis Quintilis Iulius nominatus est. Dictator decem deinceps annos etiam praefectus morum creatus est.

Anno 44 a.C.n. Caesar consul quintus cum Marco Antonio creatus est. Deinde dictatore perpetuo creato caligas rubras regum Albae Longae, de quibus pervenit, ferre coepit. Mense Februarii Antonius flamen et diademam, signum Graecum regni, obtulit, et cum Caesar id recusaverit tamen in dubium Caesarne rex Romae fieri vellet vocatur.

Parricidium

Curia Hostilia iampridem deflagrata, Caesar Senatum in Theatro Pompeio ad Capitolium convenire invitavit Idibus Martius anno 44. Eadem die dum Senatus conveniebat Caesar ab aliis ex Senatoribus qui se Liberatores vocaverunt percussus est. Liberatores petiverunt se rem publicam ab ambitione Caesaris conservare. Inter percussores, quorum multi cursum honorum Caesar provexerat, Gaius Trebonius, Gaius Cassius Longinus, Decimus Iunius Brutus, et Marcus Iunius Brutus sunt. Caesar viginti tria vulnera sustinuit et ad pedem monumenti Pompeii cecidit. Verba ultima, Marci Iunii Bruti, aut Tu quoque, Brute, fili mi!, aut Et tu, Brute?, aut Graece Kai su, teknon?.

Nex violens Caesaris effecit ut Romae aliquanta inquies esset. Nova bella civilia erumperunt, quorum primum inter Decimum Brutum et Marcum Antonium effecit ut Antonius, Lepidus, et Gaius Octavianus, filius adoptatus sororis Caesaris, triumviratum secundum creaverint. Hic triumviratus Caesarem inter deos retulit, hostes proscripsit et bellum civile secundum contra Brutum Cassiumque gessit. Eos Antonius Octavianusque in proelio ad Philippos vicerunt. Deinde tertium bellum civile inter Octavianum et Antonium Cleopatramque erumpit. In hoc bello Antonius et Cleopatra ad Actium anno 31 a.C.n. victi sunt.

Caesar litteratus

Inter vitam suam Caesar unus ex elegantissimis oratoribus auctoribusque Romanis. Cicero rhetoricam stilumque Caesaris saepe laudabat. Praeclarissima ex operibus remanentibus sunt Commentarii de Bello Gallico et Commentarii de Bello civili. Etiam orationem pro funere amitae Iuliae et Anticato, opus contra Catonem minorem, scripsit. Altera opera Caesari adsignata sed quorum auctoritates dubita sunt De Bello Hispaniensis, De Bello Africo, et De Bello Alexandrino.

Caesar militaris

Caesar dux illustris esse habetur exaequatus cum Alexandro Magno et Napoleone. Etsi clades nonnumquam acciperet, exempli gratia proelii ad Gergoviam inter bellum Gallicum et ad Dyrrhachium inter bellum civile, splendor militaris ab victoria ad Alesiam, fuga exercitus maioris Pompeius ad Pharsalum, et exitio exercitus Pharnacis ad Zelam illustratus est. Caesar bellum in aliquem agrem et aliquam tempestatem feliciter gessit, propter modestiam diligentem legionum, quorum in proverbium admiratio erga Caesarem venit. Pedites et equites sui eximii sunt et tormentis formidabilibus frequenter usus est. Exercitus munitionis et decursi peritus erat. Copiae nonnumquam iter quadraginta milia passuum per diem fecerunt.

Caesar aliquot legiones scripsit: Legio I Germanica, Legio III Gallica, Legio IV Macedonica, Legio V Alaudae, Legio VI Ferrata, Legio VII Claudia, Legio VIII Augusta, Legio IX Hispana, Legio X Gemina, Legio XI Claudia, Legio XII Fulminata et Legio XIII Gemina. Legio X Gemina legio dilectissima sua erat.

Matrimonia et progenies Caesaris

  • Matrimonium primum Corneliae Cinnillae
    • Iulia Caesaris, uxor Pompeius
    • Filius mortuus natu
  • Matrimonium secundum Pompeiae
  • Matrimonium tertium Calpurniae Pisonis
  • Amor cum Cleopatra
    • Pharao Ptolomaeus Caesar (Caesarion)
  • Filius sororis adoptatus patre mortuo, Gaius Iulius Caesar Octavianus

Annales vitae Caesaris

Opera

Vide etiam in rete