Sorbona
Sorbona[1] est aedificium Lutetiae in Quartier Latin situm. Medio aevo fuit sedes Collegii Sorbonici, partis antiquae Universitatis Parisiensis, qua re nomen Sorbonae paulatim etiam antiquam (usque ad annum 1793) et novam Universitatem Parisiensem (1896–1971) significare potuit.
His diebus nomine aedificioque tres ex tredecim universitatum Parisiensium, quae 1970/71 Universitate Parisiensi reformata profectae sunt, utuntur: Université Paris 1 Panthéon-Sorbonne (Paris I), Université Sorbonne Nouvelle (Paris III) et Université Paris-Sorbonne (Paris IV). Aedificium Sorbonae praeterea partibus Universitatis Paris Descartes, École nationale des chartes ("schola nationalis litterarum") et communi rectoratui (Chancellerie) hospitium praebet.
Historia
recensere- Conditor Sorbonae Robertus Sorbonensis habetur, forsitan anno 1251[2], vel etiam 1252 aut 1253[3]
- Universitas Parisiis iam antea (circa annum 1200) fuit.
- Sorbona anno 1268 a papa Clemente IV approbata est.
- Initio alumneum pauperum studentium theologiae, institutum claris magistris ac donationibus fama crescebat, ut saeculo decimo quarto nomen ad universitatem transiret.
- Postea autem novatores a se amovit: Humanismum, Iesuitas, Iansenismum et Illuminismum oppugnavit, Gallicanismum fovit.
- Rebus novis Francicis institutum anno 1808 oppressum est.
- Nova Universitas Parisiensis post tumultus mensis Maii 1968 in tredecim universitates divisa est.
Notae
recensere