Jump to content

Vulpes vulpes

E Vicipaedia

Classis : Mammalia 
Ordo : Carnivora 
Familia : Canidae 
Genus : Vulpes 
Species : Vulpes vulpes 
Vulpes vulpes 
Linnaeus, 1758  
Conservationis status
Synonyma
Vulpes fulva
Territorium
Habitatio Vulpis vulpis

Vulpes vulpes (-is, f.) est maxima familiae Canidarum vulpes.

Vulpis vulpis calva.

Vulpes vulpes corpus longum et membra brevia habet. Cauda, longior quam dimidium longitudinis corporis (accuratius 70 centesimae longitudinis corporis capitisque), solum cum vulpes stet attingit.? Pupillae ovatae sunt. Testes marium minores sunt quam testes Vulpis lagopodis.?

Vulpes vulpes est maxima species generis vulpium. Multum levior autem quam canes magnitudine simili est.

Vulpes vulpes macroura pelle hiemali in Evergreen Colorati visa. Nota pupillas ovatas.

Pellis hiemalis densa, dulcis, longa est. Apud vulpes septentrionales, pellis longior est quam pellis vulpium australium.

Sunt tres greges Vulpium vulpium ad colorem pertinentes, qui dicuntur vulpes rubrae, vulpes argenteae/nigrae, vulpesque confusae.

Haec vulpes omnivora est; cibus solitus adgregat parva mammalia ac aves, etiamque insecta, lumbricos, fructus varios.

In Europa, Asia, parte Africae Borealis, Americae Septentrionali, et Australia endemica est.

Comminationes

[recensere | fontem recensere]

Obiectum venationis est ob eius pellem pretiosam.

Sunt quadraginta quinque subspecies Vulpis vulpis:[1]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad vulpem spectant.