Jump to content

Universitas Dunelmensis

E Vicipaedia
Wikidata Universitas Dunelmensis
Res apud Vicidata repertae:
Universitas Dunelmensis: insigne
Universitas Dunelmensis: insigne
universitas collegialis, publica quaesitionum universitas, schola superior, studium
Civitas: Britanniarum Regnum
Locus: 54°46′30″N 1°34′30″W
Situs: Dunelmum, Stockton-on-Tees, County Durham

Rectio

Rector: Karen O'Brien
Locus: University House, Old Evet, Durham, DH1 3HP
Situs interretialis
Praetorium: ; Dunelmum

Populus

Lingua: Anglice

Origo

Conditor: William Van Mildert, Charles Thorp
Inceptio: 1832

Commemoratio

Adagium: Fundamenta eius super montibus sanctis

Tabula aut despectus

Universitas Dunelmensis: imago
Universitas Dunelmensis: imago

Universitas Dunelmensis (Anglice University of Durham sive Durham University) est collegialis universitas publica Dunelmi in urbe Anglica sita. Quae universitas, lege parlamenti anno 1832 fundata et carta regiam incorporationem anno 1837 a rege Guliemo IV tenens, est universitas tertia a veterrima Angliae, post Oxoniensem et Cantabrigiensem. Cancellaria est Fiona Hill.

Cum traditio studii theologici Dunelmo floruisset, Collegium Dunelmense UUniversitatis Oxoniensis in saeculo 13 pro monachis Dunelmensibus fundatum est. Post Reformationem, collegium Oxoniae clausum est. Tunc petitum est hoc universitas prime sub duce Regis Henricus VIII dehinc sub duce Oliver Cromwell condere. Hic cum epistola conditus collegium anno 1657 fundavit, sed anno 1660 clausum post restituonem monarchiae.

Non antequam lex parlamenti anno 1832 rege conventa est potuisset condi. Carta regiam incorporationem anno 1837 rege Guliemo IV conventa est. Prime universitate unum collegium fuit, Collegium Universitarium, quae modo anno 1837 in castello Dunelmensi sedit.

Anno 1846 Aula Episcopi Hatfield (dehinc Collegium Hatfieldensis) fundata est ut studentes parvioribus cubiculis cenationibusque parentur. Dehinc anno 1852, cum Collegio Medico Novovcastrensi[1] in urbe Novo Castrum super Tinam et dein Collegium Scientiarum Physicalium (quod anno 1884 in Collegium Scientiae dein anno 1904 Collegium Armstrongense Novocastrensium[2] versum est) adiunxissent, universitas aucta est. Societas Sancti Cuthberti anno 1888 pro studentes non in urbe sedentes condita est. Duo collegia didactica Dunelmi fundata sunt: Collegium Sancti Bedae Venerabilis pro viros anno 1839, et Collegium Sanctae Hildae pro feminas anno 1858. Anno 1892 Collegium Bedae et anno 1896 Collegium Hildae cum universtitatem connexa sunt. Discipulae Collegii Sanctae Hildae anno 1898 primae diplomatae universitate sunt.[3]

Anno 1842 Societas Foederata Dunelmensis pro controversias fundata est, dehinc corpus discipulorum (students' union) ad Durham Colleges Students' Representative Council (Concilii representativi Discipulorum Collegiarum Dunelmensarum) anno 1899, dein Durham Students' Union de anno 1963 creationem.

Post cartam regalem additam anno 1895, quae feminas permisit, Deversorium Feminarum (dehinc Collegium Sanctae Mariae) anno 1899 conditum est.[3]

Anno 1904, Aula Sancti Cadi (dehinc Collegium Sancti Cadi) fundata et anno 1909 Aula Sancti Iohannis (dehinc Collegium Sancti Iohannis), tum ad educationem sacerdotum in Ecclesiam Anglorum.[3]

Anno 1909 Dunelmensis universitas foederalis facta est cum divisionibus in Dunelmo et Novo Castro.

Anno 1919, Aula Episcopi Hatfield, Deversorium Feminarum, Aula Sancti Cadi Aula Sancti Iohannisque transnominatum sunt ad Collegium Hatfieldensis, Collegium Sanctae Mariae, Collegium Sancti Cadi, Collegium Sancti Iohannisque.[3]

Anno 1924 Collegium Crucis Nevillensis, collegium didacticum concillii comitati Dunelmensis, et anno 1930 Collegium Technicum Sunderlandense (nunc est Universitas Sunderlandensis), cum universtitatem connexa sunt.[3]

Anno 1937 collegia Novi Castri foederata sunt in Collegium Regis apud Novocastrenses.[4] Anno 1963 hoc Universitatem Novocastrensem factum est. Ex tunc Collegium Technicum Sunderlandense cum hoc universitatem, non Universitatem Dunelmensem, conexum est. Anno 1969 hoc polytechnicam Sunderlandensem facta est et anno 1992 Universitatem Sunderlandensem.[3]

Collegiae universitatis

[recensere | fontem recensere]
Collegium Universitatis in Castello Dunelmensi situm.

Cum Universitatibus Cantabrigiensi, Londinii Oxoniensique est sola universitas Britannicarum ita collegiata. Collegia universitatum Cantii, Lancastrensi Eboracique statum legalem aequalem non habent. Cursus autem in Collegiis non sunt, sed potius Collegiis munus residentiale, sociale, ludorum religionisque est.

Genera collegiorum

[recensere | fontem recensere]

Quattuor genera Collegiorum Universitate Dunelmense sunt: Maintained Colleges and Societies (Collegia Societatesque Alita), quibus Universitas pecuniam dat et quorum provisor ad Universitate per Consilio Universitatis delectus est; Recognised Colleges (Collegia Agnita), Sanctorum Iohannis Cadique, et Licensed Halls (Aulae Licitae), Uscavensi, quae Universitate fiscale independentes sunt, sed quorum selectio provisoris et commutatio constitutionis ad Universitate conveniendae sunt; Affiliated Colleges (Collegiae Conexae), Condringiae (Barbata) et Fourah Bay (Monte Leonino), quae institutiones peregrinae sunt et quarum discipuli in Dunelmo pro examinationes veniunt.

Constat re in XVII collegiis Dunelmensibus, quae sunt:

  • Collegium Collingvudense
  • Collegium Greii
  • Collegium Hatfieldense
  • Collegium Iohannis Snovis
  • Collegium Iosephinae Butleris
  • Collegium Meridionalis
  • Collegium Milderti
  • Collegium Sancti Aidani
  • Collegium Sancti Cadi
  • Collegium Sanctae Hildae et Sancti Bedae
  • Collegium Sancti Iohannis
  • Collegium Sanctae Mariae
  • Collegium Stephensonis
  • Collegium Treveliani
  • Collegium Universitatis
  • Collegium Ustinovi
  • Societas Sancti Cuthberti

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  • Situs interretialis universitatis proprius. (Anglice)