Umida Wakodahatchee
Umida Wakodahatchee (Anglice Wakodahatchee Wetlands) est vivarium in Litore Delray? Floridae situm. Vivarium ex 200 000 metrorum quadratorum (50 agros) terrae vacuae creatum est, et in umida oblectamenti populo aperta commutata est, cum itinere ligneo tres partes mille passuum longo, quod inter stagna aquae apertae transit, etiam inter paludes emergentis, pluteos humiles, insulasque fruticibus et snags ut aves nidos faciant praeditas. Itineri ligneo sunt signa quae locos interpretantur et casae contemplationis scamnis praeditae. Omnis situs est pars sectionis meridianae Magni Floridiani Tramitis Aviantis, et multas offert opportunitates avium in earum habitationibus naturalibus spectatarum offert.
Recuperatio aquae
[recensere | fontem recensere]Quotidie aedificium recuperationis aquae Regionis Meridianae Partis Utilitatum Aquae Comitatus Litoris Palmensis circa 2 000 000 gallones? aquae bene emendatae in Umida Wakodahatchee haurit.
Flora et fauna
[recensere | fontem recensere]Plantae intra vivarium inventae sunt Sabal, Quercus virginiana (quercus sempervirens), Pontederia, quaedam Lemnoideae (vel Lemnaceae), Schoeneoplectus californicus, et multae aliae.
Plus quam 151 species avium intra vivarium observatae sunt, inter quas insigniter sunt Podilymbus podiceps, Egretta thula, et Aix sponsa. In vivario etiam habitant testudines, alligatores, anura, lutrinae, et Procyon lotor.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Umida Wakodahatchee spectant. |