Jump to content

Thermodynamica

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Gulielmus Thomson, baro Kelvin, primus thermodynamicam descripsit.

Thermodynamica (ex verbis Graecis θέρμη 'calor'[1] + δύναμις 'vis') est scientia conversionis energiae inter calorem et laborem mechanicum, et ergo variabilia macroscopica sicut temperaturam, calorem, entropiam, volumen, et pressionem tractat ex perspectiva macro-phaenomenologica. Haec scientia postquam physici conati erant meliorare cannonum fabricationem saeculo septimo decimo evoluta est et augere motrorum efficientiam saeculo duodevicensimo.

Thermodynamica classica appellatur pars thermodynamicae quae systemata in aequilibrio tractat. Haec scientia saeculo vicensimo reducta est in quattuor axiomata, quae leges appellantur.

Hodie haec axiomata intelleguntur provenire a physica statistica, quae axiomata explanat per leges statisticas et leges quanticas coniunctim elementa systematis scalae microscopicae tractantes.

Lex zerum de aequilibrio: Oportet duo systemata aequilibrium inter se manifestare, quotiescumque utrumque aequilibrium cum tertio systemate simul habeat. Quia aequilibrium manifestatur certe cum temperaturae T se aequant, hanc legem formulare possumus:

si et , tunc

Haec lex zerum appellatur quia reperta est postquam prima et altera lex iam numeratae sunt, sed, notione status aequilibrii primae alteraeque legi fundamenta dante, logica oportet eam ante primam et alteram ponere.

Lex prima de energia conservata: Internae systematis energiae auctum aequat energiam additam ob calorem , laborem in systema et mutationem particularum numeri

Lex altera de entropia: Entropia systematis sepositi semper super tempus crescit et numquam deminuit. vel Energia numquam sua sponte a systemate temperaturae humili ad systema temperaturae altae movitur.

Lex tertia de zero temperaturae: Entropia attinet zerum cum temperatura zerum factum esset. vel Zerum temperaturae nullum systema attingere potest

implicat

Potentialia thermodynamica

[recensere | fontem recensere]
  1. Oxford American Dictionary.

Nexus interni

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad physicam spectat. Amplifica, si potes!