Peronet Lamy
Appearance
Peronet Lamy (aliter Perenet lenlumineur, scilicet "Perenet illuminator"; mortuus ante mensem Iulium anni 1453) fuit pictor librorum manu scriptorum qui in aula Sabaudiensi laboravit. Natus est fortasse St.Claudii in Bressia, tunc ducibus Sabaudiensibus tributa, hodie civitati Franciae (ibi enim frater eius Iohannes anno 1453 habitabat).
Libros qui sequuntur Peronet Lamy creditur illuminavisse:
- Apocalypsis, liber cum Iohanne Baptitore duci Amadeo VIII annis 1432-1434 factus; hodie Escorialis MS E.Vit.5
- Horae, liber cum aliis ducissae Annae de Leziniano anno 1434 factus
- Evangelium, liber cum Iohanne de Monterchio Petro Donato anno 1436 factus[1]
- Notitia dignitatum et De rebus bellicis, liber cum aliis pro Petro Donato anno 1436 factus;[2] hodie Bodleiana MS Canon.Misc.378
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Maestro di Pietro Donato: Gospel Lectionary.
- ↑ commons:Category:Bodleian Library, Notitia Dignitatum 1436; Classical & Medieval MSS - Bodleian Library apud www.ouls.ox.ac.uk. Vide etiam: Michael Vickers, "Mantegna and Constantinople" in The Burlington Magazine vol. 118 no. 883 (1976) p. 683.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "Peronet Lamy" apud answers.com
- Apocalipsis figurado de las duques de Saboya: Madrid, Escorial, Biblioteca Monasterio San Lorenzo, MS E., Vitrina 5
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Sheila Edmunds, "The Missals of Felix V and Early Savoyard Illumination" in The Art Bulletin vol. 46 ii (1964)