Neptunalia
Neptunalia sunt feriae Romanae antiquae quotannis die 23 Iulii (a.d. X Kal. Aug.) vel Quintilis sub Caniculae ortum celebratae in honorem veteris Italici dei Neptuni qui antiquitus deus omnium aquarum erat. Ritus quidem illarum feriarum paene omnino ignoti sunt[1] nisi quod homines tunc sibi umbram parabant[2] sed Georgius Dumézil docuit lacus Albani redundantis fabulam in historiam Romanam belli adversus Veientes insertam[3] mythum aetiologicum illius cultus fuisse videri. Unde colligit deum tum rigandi operibus et canalibus curandis praefuisse.
De Georgii Dumézil coniectura
[recensere | fontem recensere]Ut qui mythos populorum indoeuropaeorum colligebat atque inter se comparabat Georgius Dumézil fabulam lacus Albani cum fabula Hibernica de puteo dei Nechtan coniunxit quem eundem deum esse atque Neptunum contendebat (nam etymologiam *Nept-o-no > Nechtan ponebat[4]). Ille deus ob peccatum iratus modum aquae in puteo suo auxit ita ut potens rivus efflueret qui peccatricem necavit. Tamen prodigium in bonum vertit et ille rivus postea incolis benignus fuit. Simili modo Veienti bello dei ob ritus feriarum Latinarum a magistratibus Romanis vitiose effectos vim aquae in lacu Albano mire auxerunt atque Delphis interrogati ita responderunt: Romane, aquam Albanam caue lacu contineri, caue in mare manare suo flumine sinas; emissam per agros rigabis dissipatamque riuis exstingues...[5]. Ex hoc mytho et quia Palladius, scriptor romanus de re rustica quinti saeculi p.c., libro nono agricolarum operibus mensis Augusti dicato diu rigationem et varios canalium typos describit, Dumézil Neptunum tempore anni maxime sicco etiam ad illas operas invocatum esse voluit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Horatius, Carmina III.28.1: Festo quid potius die // Neptuni faciam?. Tertullianus (De spectaculis VI) ludos Neptunales nominat.
- ↑ Festus, De significatu verborum; "Umbrae vocabantur Neptunalibus casae frondeae pro tabernaculis". Unde nonnulli cum Iudaeorum feriis "Tabernaculorum" Neptunalia comparare voluerunt.
- ↑ Titus Livius V.15-17, 19. Plutarchus, Vita Camilli IV-V. Cicero, De divinatione I.100 et II.69. Valerius Maximus I.6.3. Zonaras VII.11.
- ↑ Cf nomen Sanscritum dei Apām Napāt = "nepos aquarum" ex eadem radice atque Latine nepos/neptis. Alfredus Ernout et Antonius Meillet, Dictionnaire étymologique de la langue latine. Lutetiae: Klincksieck, 1967 p. 438 sub verbo Neptunus.
- ↑ Titus Livius V.16.9.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Anne Bajard, "Les Neptunalia et les Consualia dans l’églogue 23 d’Ausone", Revue des Études Anciennes, 2009: 411-428
- Lise et Pierre Brind' Amour, "La fontaine de Bandusie, la Canicule, et les Neptunalia", Phoenix, 1973: 276-282
- Georges Dumézil, Mythe et épopée. 3, Histoires romaines, Gallimard, 1973, pp.21-89. Recensio critica
- "Eaux de surface et dérivations: Neptunalia" in Fêtes romaines d'été et d'automne ; suivi de Dix questions romaines, Gallimard, 1975: 25-31. Recensio critica Altera recensio critica Nonnullae paginae apud Guglum librorum
Adonia • Agonalia • Ambarvalia • Amburbium • Argei • Armilustrium • Ludi Apollinares • Augustalia • Bacchanalia • Sacra Bonae Deae • Brumalia • Ludi Capitolini • Caprotinia • Caristia • Carmentalia • Cerealia • Compitalia • Consualia • Divalia • Eponalia • Equirria • Equus October • Faunalia • Februa • Feralia • Floralia • Fontinalia • Fordicidia • Furrinalia • Hilaria • Ieiunium Cereris • Iovis epulum • Iuturnalia • Larentalia • Feriae Latinae • Lemuralia • Liberalia • Lucaria • Lupercalia • Matralia • Matronalia • Meditrinalia • Megalesia • Mercuralia • Navigium Isidis • Nemoralia • Neptunalia • Opalia • Opiconsivia • Parentalia • Parilia • Portumnalia • Poplifugia • Ludi Plebeii • Quinquatria • Quinquatrus minusculae • Quirinalia • Regifugium • Robigalia • Ludi Romani • Saturnalia • Sol invictus • Rosalia • Ludi Saeculares • Sementivae • Septimontium • Ludi Taurii • Terminalia • Tubilustrium • Veneralia • Sacra Veneris Genetricis • Vertumnalia • Vestalia • Vinalia • Vitulatio • Volturnalia • Vulcanalia