Mustum
Mustum est sucus uvarum nuper pressus, nondum in vinum conversus. Mustum decoctum defrutum vel sapa appellatur.
Columella sic usum musti describit:
Mustum quam dulcissimi saporis decoquetur ad tertias et decoctum, sicut supra dixi, defrutum vocatur; quod cum defrixit, transfertur in vasa et reponitur, ut post annum sit in usu. potest tamen et post dies novem, quam refrixerit, adici in vinum, et melius est, si anno requieverit. eius defruti sextarius in duas urnas musti adicitur, si mustum ex vineis collinis est, sed, si ex campestribus, tres heminae adiciuntur. patimur autem, cum de lacu mustum sublatum est, biduo defervescere et purgari; tertio die defrutum adicimus. deinde interposito biduo, cum id mustum pariter cum defruto deferbuerit, purgatur et ita eo adicitur in binas urnas ligula cumulata vel mensura semunciae bene plenae salis cocti et triti. sal autem quam candidissimus coicitur in urceo fictili sine pice; qui urceus cum recipit salem, diligenter totus oblinitur luto paleato et ita igni admovetur ac tamdiu torretur, quamdiu strepitum edit; cum silere coepit, finem habet cocturae.[1]
In Ecclesia Catholica Romana
[recensere | fontem recensere]In Ecclesia Catholica Romana usus musti in loco vini pro eucharistia permittitur, secundum "Epistulam ad Praesides Conferentiarum Episcoporum dimissa de pane minimam glutinis mensuram habente atque musto adhibendis ad instar materiae eucharisticae": "Mustum, id est sucus uvae, et novum et servatum, fermentatione intermissa per actiones quae naturam eius non corrumpunt (exempli gratia congelatio), materia valida est pro Eucharistia".[2]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ L. Iunius Moderatus Columella, De re rustica 12.21.
- ↑ Congregatio de cultu divino et disciplina sacramentorum, "Epistula ad Episcopos de pane et vino ad Eucharistiam destinatis" (2017).