Mudhoney
Mudhoney (Latine: Mel Caenosum) est grex musicae rock Americanus, qui 1987 Seattli conditus est.
Socii
[recensere | fontem recensere]Gregis socii sunt:
- Marcus McLaughlin (vel potius Marcus Arm, sc. Marcus Bracchium; voces, cithara secunda, organum electricum)
- Stephanus Turner (cithara principalis)
- Matthaeus Lukin (cithara bassa, 1987–2001),
- Guido Maddison (cithara bassa, 2001–praesens)
- Daniel Peters (tympana)
Historia
[recensere | fontem recensere]Grex Mudhoney conditus est Vespere Omnium Sanctorum anno 1987. Est grex Grunge ab initio, et Marcus Arm - musicam suam describens - nomine Grunge primus usus esse dicitur. Quamquam Mudhoney diu ad magnam famam perventurus putabatur, alius grex Seattli, Nirvana, primo illustrissimus factus est. Viri illius Mudhoney autem se numquam famam maximam petivisse saepe contendebant.
Anno 2001 Matthaeus Lukin e grege exiit gaudio canendi perdito. Per spatium quoddam multi homines censuerunt illum Mudhoney non iam gregem mansurum esse. Tum Guido Maddison, qui erat amicus gregis iamque cecinerat cum Marco Arm in grege Bloodloss, in gregem intravit.
Mudhoney usque ad praesens discos edunt, sed viri gregis nihilominus officia quasi vulgaria faciunt, ut victus habeant.
Mense Maio 2008 novum discum edent.[1]
Discographia
[recensere | fontem recensere]Annum | Titulus | Societas |
1989 | Mudhoney | Sub Pop |
1990 | Superfuzz Bigmuff | Sub Pop |
1991 | Every Good Boy Deserves Fudge | Sub Pop |
1992 | Piece of Cake | Reprise Records |
1993 | Five Dollar Bob's Mock Cooter Stew | Reprise Records |
1995 | My Brother the Cow | Reprise Records |
1998 | Tomorrow Hit Today | Reprise Records |
2002 | Since We've Become Translucent | Sub Pop |
2006 | Under a Billion Suns | Sub Pop |
2007 | Live Mud - Live in Mexico | Sub Pop |
2008 | The Lucky Ones | Sub Pop |
2013 | Vanishing Point | Sub Pop |
2018 | Digital Garbage | Sub Pop |