Jump to content

Maga Melissa

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Melissa (discretiva).
Melissa et Bradamantis in illustratione Orlando furioso a Gustavo Doré facta.

Melissa (Italiane Maga Melissa) est persona in carmine epico Orlando furioso a scriptore italico Ludovico Ariosto scripto.

Melissa est maga benigna quae dicitur discipula Merlini ipsius esse. In carmine epico Orlando furioso maga Melissa Bradamantidem ad nubendum Rogerium adiuvat. Primum illa Rogerium atque Astulphum ex saga Alcina servat, rupto fascino sagae, et memoria Bradamantidis ei redit (Liber VII). Deinde Melissa Rogerium in silvas vagantem adiuvat post pugnam eius (Liber XLVI). Postremo Melissa matrimonium inter Rogerium Bradamantidemque atque progeniem eorum, quae familia Estensium erit, praecidit.

Tabula a Dosso Dossi picta quae Melissam effingere dicitur.

Pictor Italicus Dosso Dossi, inspiratus a carmine epico Ludovici Ariosti, inter annos 1522 et 1524 tabula Melissa pinxit, sed saepe haec tabula magam Circem effingere dicitur. Hodie haec tabula picta in Pinacotheca Borgesia Romae sita est.[1]

  1. Pagina tabulae apud situm interretialem Pinacothecae Borgesiae (Italice)

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Kisacky, Julia M., Magic in Boiardo and Ariosto, Peter Lang, Novi Eboraci, 2000.
  • Rajna, Pio, Le fonti dell'Orlando furioso, Sansoni, Florentiae, 1876.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]