Jump to content

Lingua Croatica Burgenlandia

E Vicipaedia

Lingua Croatica Burgenlandia (Croatice: gradišćansko-hrvatski jezik, gradišćanski jezik), qua Croati in civitate Austriaca Burgenlandia (Croatice: Gradišće) loquuntur, est variatio linguae Croaticae et ad ramum medio-austro-occidentalem sive serbocroaticum linguarum Slavicarum pertinet. In Burgenlandia tamquam lingua publica minoritaria approbata est. Secundum censum anni 2001 in Burgenlandia apud 19 412 hominum in usu est. Praeterea sunt maiores greges locutorum e.g. Vindobonae et Graeciae.

Etiam Croati Hungariam occidentalem, Slovaciam austro-occidentalem et Cechiam meridianam habitantes Lingua Croatica Burgenlandia utuntur et cum Croatis Austriacis historia culturaque arte coniuncti sunt. Numerus universus locutorum quattuor terras habitantium (una cum his, qui emigraverunt) circiter 55 000 hominum esse aestimatur[1].

  1. A. Trstenjak: Slovenci na Ogrskem, Maribor 2006

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]