Jump to content

Ioannes Arminius Wessel

E Vicipaedia
Ioannes Arminius Wessel

Ioannes Arminius vulgo Johan Herman Wessel (natus die 6 Octobris 1742 Vestby in oppido, mortuus die 29 Decembris 1785 Hafniae) scriptor et poeta Norvegicus fuit.

Filius parochi et nepos mathematici Caspari Wessel necnon familiaris herois maritimi Petri Wessel Tordenskiold aetate undeviginti annorum Hafniam studiorum caussa commigravit. Ibi Wessel etiam opera scribebat quippe cui aegritudo et immodicus potionum alcoholicarum usus nocerent. Hafniae membrum illustre Societatis Norvegicae (Norske Selskab) fuit, ubi patriotae convenire et Norvegiae mores, pietatem, litteras colebant. Versibus classicis uti fas erat. Hafniae monumentum commune pro Wessel et Ioanne Ewald erectum est, quod Otto Evens fecit.

Smeden og Bageren quod opus imaginibus auxit Theodorus Kittelsen

Omnibus notus est Wessel historiunculis satiricis cum sale annis inter 1784 et 1785 scriptis, ubi humanitatis stultitia atque iniustitia perennes monstrantur. Qua in collectione excellit narratio Smeden og Bageren (Faber et pistor) ubi altero fabro ferrario absente collorum sector non punitur. Itaque pro fabro necatore pistor innocens ad supplicium datur quoniam in vico duo pistores supersunt. In opere Herrenmanden (Agrorum possessor) vir, qui modo in gehennam provenerit, rem ingratam molestamque de origine filii discit. Hundemordet (Canes necandi) querelas hominum futtiles plangit.

Genus eius scribendi ad cogitandum invitat, varium est, enodatum, devagans necnon elegans et valde facetum. Praeterea epigrammata multa exaravit, quae etiam hodie citari solent.

In comoedia anni 1774, quae praetitulatur Kierlighed uden Strømper (Eros sine tibialibus), ludibrio habet imitationes dramatis Francogallici pessimas. Drama id nugis maxime quotidianis et perquam ignavis onoratum est, cum lingua elegantissima classica heroica omnibus regulis formalibus respectis adhibeatur. Id opusculum in scaenis et nostris diebus producitur.

Pastillum fartum - num quid manducandum?

[recensere | fontem recensere]

Exemplo de facetis Wesselianis esto poema breve de pastillis fartis Danicis, quod sine dubio classicum vocari potest[1]: At Smørrebrød er ikke Mad, / Og Kierlighed er ikke Had, / Det er for Tiden hvad jeg veed / Om Smørrebrød og Kierlighed. (Scio pastillum fartum non esse epulas, scio amorem non esse odium. Tantum mihi adhuc de istis rebus notum est.)

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Arminium Wessel spectant.
Lexica biographica:  • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon •