Eugenius Teodorovici
Eugenius Rolandus (Dacoromanice Eugen Orlando) Teodorovici (natus die 12 Augusti 1971 Bucarestae) vir publicus Dacoromanicus est.
Munus
[recensere | fontem recensere]Postquam anno 1990 scholam finivit, Teodorovici ab anno 1993 apud Academiam Studiorum Oeconomicorum Bucarestae ad usque annum 1997 studebat. Annis 1991 - 1999 in administerio vecturae atque deinde ad annum 2004 in ministerio rerum Europaearum operam dedit. Annis 2004 - 2007 in administerio fiscali operam dedit, ubi annis 2007 - 2009 secretarius statalis erat. Deinde ad annum 2012 director iudicii rationum Romaniae fuit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Die 21 Decembris 2012 Teodorovici, sodalis factionis PSD, minister opum Europaearum in consilio ministrorum Victoris Ponta nominatus est[1]. Eodem tempore senator electus est[2]. Die 30 Martii 2015 novus minister fiscalis nominatus est. Successit Dario Bogdan Vâlcov, qui corruptionis causa ab hoc magistratu se recedere coactus est[3]. Die 4 Novembris 2015 cum toto consilio ministrorum Victoris Pontae se a magistratu recessit. Die 17 Novembris Anca Paliu Dragu ei successit[4]. In consilio ministrorum Vioricae Dăncilă a mense Ianuario 2018 iterum minister fiscalis est. A die 9 Ianuarii ad usque 22 Februarii 2019 pro tempore etiam minister progressus regionalis fuit[5]. A die 24 Aprilis ad usque 7 Iunii 2019 minister pro tempore opum Europaearum erat[6]. In eum magistratum eum Roxana Mînzatu successit.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Curriculum vitae apud situm Ministerii Opum Europaearum
- Data Teodorovici apud situm senatus Romaniae
- Biographia apud situm consilii ministrorum Romaniae
Notae
[recensere | fontem recensere]
Hildegarda-Carola Puwak 2000 · Basilius Pușcaș 2003 · Alexander Fărcaș 2003 · Aemilius Ene Dinga 2004 · Anca Boagiu 2005 · Leonardus Orban 2011 · Eugenius Teodorovici 2012 · Marius Nica 2015 · Aura Răducu 2015 · Christianus Ghinea 2016 · Dragoş Christianus Dinu 2016 · Anna Birchall (res Europaeae) 2017 · Michaela Virginia Toader (opes Europaeae 2017) · Rovana Plumb (opes Europaeae) 2017 · Victor Negrescu (res Europaeae) 2017 · Marius Nica 2017 (opes Europaeae) · Rovana Plumb 2018 (opes Europaeae) · Eugenius Teodorovici 2019 opes Europaeae, pro tempore) · Roxana Mînzatu 2019 (opes Europaeae) · Ioannes Marcellus Boloş 2020 (opes Europaeae) · Christianus Ghinea 2020 (opes Europaeae) | |
Helena Udrea 2009 · Christianus Petrescu 2012 · Eduardus Hellvig 2012 · Livius Dragnea 2012 · Sevil Shhaideh 2015 · Basilius Dîncu 2015 · Sevil Shhaideh 2017 · Paulus Stănescu 2017 · Eugenius Teodorovici 2019 · Basilius Daniel Suciu 2019 · Ioannes Ştefan 2020 · Attila Cseke 2020 | |