Ebbsfleet
Appearance
Coordinata: 51°18′54″N 1°21′0″E / 51.315°N 1.35°E
Ebbsfleet (Anglosaxonice Ypwines fleot) est vicus parvus Cantii in Anglia ad extremitatem meridianam insulae Tanati situs. Hoc loco Romani duce Caesare anno 54 a.C.n., irruptionem in Britanniam facientes, castra posuerunt quorum vestigia ab archaeologis anno 2017 reperta sunt. Eodem loco (fide Chronicorum Anglosaxonicorum sub anno 449) advenerunt invasores Angli Hengistus et Horsa.
Ebbsfleet vicum paulo maiorem Rutupias trans canalem Wantsum(en) spectat ubi Romani duce Claudio anno 43 p.C.n. conquisitionem Britanniae inceperunt.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- R. C. Hussey, "On Caesar's Landing Place in Britain" in Archaeologia Cantiana vol. 1 (1858) pp. 94-110
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Ebbsfleet spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 51°18′54″N 1°21′0″E • GeoNames • Vision of Britain |
- "First evidence for Julius Caesar's invasion of Britain discovered" (29 Novembris 2017) apud Phys.org