Jump to content

Crux (forma)

E Vicipaedia
Haec pagina est de forma geometrica. Ut discas de aliis, vide Crux (discretiva).

Crux (-ucis, f.) est forma geometrica quae ex duabus lineis, dividentibus inter se ad pares (90°) angulos, consistit. Verbum crux appellatur quod forma est similis cruci, seu crucifixione, tormento. Crux simplex est crux immissa quadrata, quae ex libratis rectisque lineis constitit. Si sunt obliquae, crux est crux decussata sive decussis, qui a numero decem defluit quod decem ut X effingebantur.

Crux in numero est priscissimorum signorum hominum, et in religionibus multis, in Christianismo in primis, utitur. Fere partitionem terrae in quattuor elementis, vel cardinibus, significat. Aliter coniunctionem notionum divinitatis (lineae rectae) et mundi (lineae libratae) significat.[1]

Variae nationes vel res publicae crucem habent in eorum stemmate, inter quas Confoederatio Helvetica, Dania, Suecia, Norvegia, Finlandia, Graecia.

Unicodex apud capsam(d) "Ornamentorum(d)" (ab U+2700 ad U+27BF) plura glypha(d) crucum praebet:

✕ ✖ ✗ ✘ ✙ ✚ ✛ ✜ ✝ ✞ ✟ ✠ ✢ ✣ ✤ ✥

Postremo capsa "Symbolorum miscellaneorum(d)" (ab U+2626 ad U+262F) tria exemplaria crucis Christianae addit, quae sunt: Crux Patriarchalis (☦), Crux Lotharingia (☨) et Crux Potens(d) (☩, false etiam dicta "Crux Hierosolymana").

Index generum crucium

[recensere | fontem recensere]
Nomen Descriptio Imago
crux ansata

Et appellata ankh, verbum Aegyptium significans "vita". Crux ansata erat signum Aegyptium antiquum vitae, et Clavis Nili appellatur.

Crux ansata

crux commissa

Et appellata crux tau quod est similis litterae T.

Crux commissa

crux coptica

Circulus parvus e quo quattuor rami aeque longi manant. T formae angulatae in angulis clavos adhibitos in Iesu crucis supplicio significant.

Crux coptica

crux decussata

Et appellata decussis. Verba decussis decussataque decem defluerunt quod signum decem est X.

Crux decussata

crux dissimulata

Et appellata crux ancoraria quod fines similis ancoris videntur. Principio erat crux secreta quam Christiani antiqui saeculo 3 utebantur ut religionem eiam vetitam celent.

Crux dissimulata

crux floreata

Sunt multae figurae crucis in armis heraldicis. In hoc signo heraldico est "crux floreata" aurea.

Crux floreata

crux gammata

Et appellata swastika sive tetraskelion sive tetragammadion (vel solum gammadion).

Crux gammata

crux gemmata

Crux ornata gemmis.

Crux gemmata

crux immissa quadrata

Et appellata crux Graeca. Crux cum ramis omnibus longitudinis aequi.

Crux Graeca

crux ordinaria

Et appellata crux immissa sive crux capitata sive crux Latina sive crux Christiana. Vulgarissimum signum Christianismi, valet sacrificium Iesu suffixi Cruci Vero in Novo Testamento imitatur. Ante Christianismus conditus, crux ordinaria scipionem Apollinis significabat.

Crux ordinaria

crux orthodoxa

Et appellata crux Slavonica Signum Ecclesiae Orthodoxae Russicae. Est forma immutata crucix patriarchialis.

Crux orthodoxa

crux papalis

Signum ecclesiasticum heraldice papae.

Crux Papalis

crux rubra

Inversio stemmatis Helvetici quae est emblema protectionis neutrale secundum ius gentium humanitarium.

Vexillum Crucis Rubrae

crux stellata

Crux similis stellae.

Crux stellata

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  1. Koch, Rudolf (1955). The Book of Signs. Dover, NY. ISBN 0-486-20162-7.