Catholicus (notio)
Vox Catholicus a verbo Graeco καθολικος deducta "universalis, perpetualis (Quint. 2,13,14)" significat.
Notio
[recensere | fontem recensere]Locus huius notionis antiquissimus apud Ignatium Antiochensem (35–117) invenitur[1]: "... ubi fuerit Christus Jesus, ibi catholica est ecclesia.".
Sensu latissimo Catholica est ecclesia a Iesu Christo condita omnes Christianos comprehendens. Post Schisma Orientis (1054) controversia orta est, qua in ecclesia, sive occidentali sive orientali, ecclesia Catholica inveniatur, quippe cum ecclesia catholica unica sit. Reformatione habita controversia, divisionibus ecclesiarum atque sententiis theologorum multiplicatis, adhuc acerbior et exitus quaestionis difficilior facta est.
Sensu strictiore a multis post reformationem adhibito "Ecclesia Catholica" est "Ecclesia Catholica Romana", ergo denominationem Christianam ab aliis diversam denotans, quod autem cum doctrina eiusdem ecclesiae non bene convenit cum affirmat "Unicam Christi ecclesiam ... subsistere in Ecclesia catholica"[2].
In motu oecumenico interdum pro "Catholico" vox "sobornost", quae est versio Russica verbi Graeci "katholikos", ad ecclesiam universalem dentotandam adhibetur, connotationibus romano-catholicis evitandis.
Ecclesia Catholica valere potest:
- Ecclesia Catholica Romana
- Sensu vulgari Ecclesia Latina ut maxima ecclesia particolarus Ecclesiae Catholicae Romanae
- Ecclesiae Catholicae Orientales
- in Symbolo Nicaeno Constantinopolitano atque in Symbolo Apostolorum universitas Christfidelium.
- Ad hoc omnes ecclesiae, quae symbola antiquae ecclesiae approbant, se partes aequales "unius sanctae christianae (= catholicae) ecclesiae" esse affirmant, ut puta Ecclesiae Orthodoxae et Protestantes.
- Etiam aliae ecclesiae, quarum status legitimus est dubius vel quarum episcopi inter "vagantes" numerantur, notionem catholicam in nomine ferunt.
Catholicitas sensu originali in dialogo oecumenico maximi momenti est.
Notio Catholicitas[3], quae in ecclesiologia christiana doctrinarum Christianarum summam una cum universalitate et unitate ecclesiae sub capite eius Iesu Christo significat, non ante Aevum modernum invenitur.[4]
Symbolum
[recensere | fontem recensere]Cum aliis litteris praecipue primis conciliis Oecumenicis gravitas maxima convenit. Symbolum Nicaenum Constantinopolitanum, quod est symbolum fundamentale ferme omnium Christianorum, notae praecipuae ecclesiae a Iesu Christo conditae enuntiavit:
- Credimus in … unam, sanctam, Catholicam et Apostolicam Ecclesiam
Natura Catholicitatis
[recensere | fontem recensere]Ecclesia dicitur Catholica variis causis:
- ob universalitatem doctrinae ab ea enuntiatae (Cyrillus Alexandrinus, Catecheses)
- ob universalitatem virtutum in ea exercitarum (Franciscus Suárez)
- ob spatium ab Adam incipiens usque ad consummationem mundi (Augustinus)
- ob indolem vitam omnium hominum toto orbe terrarum cunctis temporibus sanctificandi
- ob ambitum tempore spatioque necnon ob multitudinem christfidelium ex omnibus populis toto orbe terrarum.
Definitio saepe adhibita originem ducit a Vincentio Lerinensi:
- Magnopere curandum est ut id teneatur quod ubique, quod semper, quod ab omnibus creditum est.[5]
Significato notionis inter theologos semper disputabatur, quare usus sermone cotidiano se difficilis praebet.
Notae Catholicitatis
[recensere | fontem recensere]Notae Catholicitatis secundum doctrinam Ecclesiae Catholicae Romanae, Ecclesiarum Orthodoxarum et Veterum Catholicarum necnon, quamvis exceptionibus, ecclesiarum traditionis Anglicanae, sunt:
- Successio Apostolica
- Gravitas sacramentorum
- Comprobatio traditionis ecclesiasticae praeter Biblia tamquam fons revelationis (ut puta Patres Apostolici)
- Comprobatio septem conciliorum ecclesiae antiquae:
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Ep. ad Smyrn. 8,2
- ↑ Lumen Gentium: [1] Cap 1,12
- ↑ Lucien Bailly (1820): Theologia dogmatica et moralis, ad usum seminariorum. Vol. 2, p. 539
- ↑ Wolfgang W. Müller (2006): Katholizität - eine ökumenische Chance, p.40-41
- ↑ Commonitorium II, 5