Jump to content

Bethsabee

E Vicipaedia
Bethsabee in minuta tabula ab Ioanne Bourdichon inter annos 1498 et 1499 facta.

Bethsabee[1] sive Bathsabee[2] aut Bethsabea[3][4] (Hebraice בַּת שֶׁבַע‎ Baṯ-šeḇa‘; Graece Βηθσαβεέ) est persona biblica quae in secundo libro Samuelis, libris Chronicorum, et primo regum libro nominatur.

Narratio biblica

[recensere | fontem recensere]
Bethsabee et serva sua cum epistola Davidis ab Ioanne Steen saeculo septimo decimo pictae.

Bethsabee erat filia Eliadis et uxor Uriae Hetthaei, ducis exercitus Israëlitarum in bello contra Ammonitas suscepto. David, rex Israelitarum, Bethsabeam se lavantem prospiciens, e regia sua atque nuntium cum epistolam eam misit. Mulier in regia invitata est, et David eam in stuprum illexit: Bethsabee nunc gravida erat. Et mater Salomonis facta est.

Bethsabee Davidem supplicat in tabula a Gerbrand van den Eeckhout facta.

Post adulterium, David graviditatem mulieris primo Uriam arcessere iussit, sed dux cum uxore sua concumbere noluit. Igitur, rex Israëlis litteris ducem maiorem Ioab praecepit ut Uriam inter hostes missum morti proderet. Mortuo Uria pugnante, David uxorem duxit Bethsabeam et postea filium peperit. Tamen, paulo post filius suus morbum contraxit atque mortuus est: Nathan propheta hoc interpretavit ut poena divina. David igitur culpam fassus est adulteriique sui paenituit. Postea Bethsabee secundum filium peperit, qui Salomon appellatus est. Ante mortem Davidis, Bethsabee illo supplicavit ut Salomon successor regni factus sit. Non scimus annum mortis suae.

Bethsabee in artibus et pelliculis

[recensere | fontem recensere]
Bethsabee a Petro Paulo Rubens anno 1635 fere picta.

Bethsabee, Susanna, Evaque solae mulieres in arte Christiana Aevi Medii fuerunt quae nudae depingi solebant. Hae illustrationes saepe tabulae minutae erant quae libra horarum, libra precationum, decorabant.

Anno 1480 fere, Ioannes Memling pictor Theodiscus tabulam de lavatione mulieris pinxit. Postea alii praeclari pictores, inter quos Rembrandus Hermanni filius, Paulus Veronensis, Artemisia Gentileschi, Sebastianus Ricci, et Ioannes Leo Gérôme, lavationem suam pinxerunt. In his tabulis, David procul eam observat e tecto regiae domus et saepe nuntius cum littera regis apparet, ut in pictura a Petro Paulo Rubens anno 1635 fere facta.

Anno 1558 Georgius Peele auctor Anglicus David and Bethsabe opus theatrale creavit. Saeculo vicensimo, moderatores cinematographici pelliculas de fabula Davidis et Bethsabeae creaverunt, inter quas David and Bathsheba anno 1951 ab Henrico King facta et King David a Brussio Beresford anno 1985 facta. Susanna Hayward personas biblicas in prima pellicula, Alicia Krige in secunda pellicula egit.

  1. Nomen invenitur in Apologia altera prophetae David.
  2. Nomen invenitur in Concionator Biennalis, Sive Conciones Morales Biennales.
  3. "Super tectum domus suae Bethsabeae captus est nuditate, adulterio junxit homicidium" apud hoc librum.
  4. "Ob quam causam David duxit in uxorem Bethsabeam..." apud hoc librum.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Coogan, Michael D. 2009. A Brief Introduction to the Old Testament. Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 978-0-19-533272-8. Google Books.
  • Dávid, Nóra, Armin Lange, Kristin De Troyer, et Shani Tzoref. 2011. The Hebrew Bible in Light of the Dead Sea Scrolls. Gottingae: Vandenhoeck & Ruprecht.
  • Kren, Thomas. 2005. "Looking at Louis XII's Bathsheba." In A Masterpiece Reconstructed: The Hours of Louis XII, ed. Janet Backhouse, Thomas Kren, et Mark L. Evans. Getty Publications. ISBN 9780892368297. Google Books.
  • Singer, Isidore, et al., eds. 19011906. "Bath-sheba." The Jewish Encyclopedia. Novi Eboraci: Funk & Wagnalls. Textus interretialis.
  • Sri, Edward. 2005. Queen Mother: A Biblical Theology of Mary's Queenship. Emmaus Road. ISBN 978-1-931018-24-1. Google Books.
  • De Troyer, Kristin. 2011. "Looking at Bathsheba with Text-Critical Eyes." In The Hebrew Bible in Light of the Dead Sea Scrolls, ed. Nóra Dávid, Armin Lange, Kristin De Troyer, et Shani Tzoref, 84–94. Forschungen zur Religion und Literatur des Alten und Neuen Testaments, 239. Gottingae: Vandenhoeck & Ruprecht.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Bethsabeam spectant.
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Store norske leksikon •