Jump to content

Ate (mythologia)

E Vicipaedia

Ate (Graece Ἄτη) est dea quaedam Graeca, quae homines in actiones inconsideratas impellit ac damna subsequa efficit. Ex poetarum dictis colligimus Aten Iovis filiam ex Eride natam esse, namque in Homeri Iliade (19.91) solius patris mentio fit, cum in Hesiodi Theogonia (230) sola mater commemoretur.

Ate est res aut vis quaedam divina specie induta. Multi iam docti, ate (ἄτη) quid re vera significet, explicare conati sunt. Utique de termino ad psychologiam Homericam pertinenti agi videtur. Homerus enim in Iliade Aten profert causam discordiae, quae inter Achilleum et Agamemnonem fuit.

Ate dea est, quae homines (et deos[1]) infatuat et excaecat usque eo, ut inconsiderate et temere agant, actisque factisque calamitates et damna pariant. Ab Iove in exilium proiecta (Il. 19.130-131) non in solo sed per hominum capita incedit, ut in Iliade (19.91-95) narratur:

πρέσβα Διὸς θυγάτηρ Ἄτη, ἣ πάντας ἀᾶται, Veneranda Iovis filia Ate, quae omnes infatuat,
οὐλομένη· τῇ μέν θ' ἁπαλοὶ πόδες· οὐ γὰρ ἐπ' οὔδει scelesta. Cui quidem molles pedes, non enim ad solum
πίλναται, ἀλλ' ἄρα ἥ γε κατ' ἀνδρῶν κράατα βαίνει pertingunt, sed illa per virorum capita incedit,
βλάπτουσ' ἀνθρώπους· κατὰ δ' οὖν ἕτερόν γε πέδησε. laedens homines; alterum autem irretit.
καὶ γὰρ δή νύ ποτε Ζεὺς ἄσατο. Etenim olim Iovem infatuavit.


  1. Il. 9.498; Ap.Rhod., Arg. 4.817.

Nexus interni

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Arieti, James A. (1988-1989) Homer's Litae and Ate. Classical Journal 84: 1-12.
  • Calasso, Roberto (1988/2013) The Marriage of Cadmus and Harmony. Knopf Doubleday Publishing Group.
  • Conche, Marcel (1999) Atè, l'« aveuglante ». Essais sur Homère, 163-171. Paris: Presses Universitaires de France.
  • Cordano, Federica (1998) Achille desiste dall'ira. Responsabilità, perdono e vendetta nel mondo antico (ed. Marta Sordi), 3-8. Milano: Vita e Pensiero.
  • Dodds, E. R. (1951) The Greeks and the Irrational. Berkeley: University of California Press.
  • Grimal, Pierre (1951/1958) Dictionnaire de la mythologie grecque et romaine. 10. éd. corrigée. Paris: Presses universitaires de France.
  • Müller G. (1956) Der homerische Ate-Begriff und Solons Musenelegie. Navicula Chiloniensis. Studia philologica F. Jacoby professori Chiloniensi emerito octogenario oblata, 1-15. Leiden: Brill.
  • Neuberg, Matt (1993) Atê reconsidered. Nomodeiktes. Greek Studies in honor of M. Ostwald (ed. Ralph M. Rosen & Joseph Farrell), 491-504. Ann Arbor: University of Michigan Press.
  • Wyatt Jr, W.F. (1982) ἌΤΗ. American Journal of Philology 103: 247–276.