Ambassiata Civitatum Foederatarum Seuliensis
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
|
Ambassiata Civitatum Foederatarum Seuliensis est ambassiata Americana in Re publica Coreana (Coreana meridiana) Seuli, in capite ipsius nationis. Quae in rebus diplomaticis et relationibus inter Coream meridianam et Civitates Foederatas. Ambassiator Civitatum Foederatarum praeest missioni diplomaticae Civitatum Foederatarum ad Coream meridianam.
Historia
[recensere | fontem recensere]Civitates Foederatae diplomaticas constituebat relationes cum Corea, aliqua intermissione, ab annis 1870is.
Gubernium Coreanum relationes iis cum nationibus quae cum imperio Sinensi minime consociabantur, plus minusve diu ignorabantur neque antea salutabantur. Decrescente Sinarum dicione, ingravescente autem Iaponici auctu industriali, Corea reformari coeperat ac aperiri ad ceteras quoque nationes.
Primi legati Americani Seulum mittebantur annis 1870is. Anno 1883o primus ambassiator ad Regnum Chosonense in Coream pervenerunt, atque aliqua ambassiata munere fungi coeperat. Brevi ambassiata efferebatur ex ambassiatoris residentia, villa anno 1888 a memro regalis familiae ei data, post Deoksugung sita. Quae etiamnunc a gubernio Americano obtinetur, nuperrime locus est Domus Habib, officialis ambassatoriae residentiae Americani ambassiatoris. Hic domus aedificatus anno 1974o aedificatus, et de priori ambassiatore Philippo Carolo Habib denominatus est.
Imperii Iaponici tamquam civitatis praepollentis ascensu Iaponia Sinas superavit in primo bello Sino-Iaponico anno 1895o, Russos quoque anno 1905o devincentes. Anno 1910o, Corea iniit cuidam aetati Iaponici dominatus suae libertatis ac independentiae exitum adducenti. Posteaquam in Tractatu Annexationis hoc factum verbis conceperunt, missio Americana Seuli sublata est.
Ambassiatam ad finem belli mundani secundi haudquaquam reconstituere Iaponibus a potestatibus foederatis devictis. Americani Sovietique Coream regimini suo subiecerunt dicioni Iaponico finem imposituri. Americani constituerunt regimen militare Seuli in meridie, Sovieti pariter gubernium praefecerunt Pyeongyangi in septentrione. Civitates Foederatae anno 1948 Seuliense acceperunt gubernium, quo facto Sovieti aequali pacto Coream Borealem probaverunt.
Bellum Coreanum
[recensere | fontem recensere]Quum vero copiae manipulatim Coream meridianam invasissent 25o Iunii anni 1950i, Coreanum exortum est bellum, Ambassiata Seuliensis evacuata est. Boreocoreani manipuli exeunte mense Iunio Seulum ceperunt. Consulatus eodem anno 26o Septembris ab Americanis copiis recuperatus, iterum a copiis Sinensibus et Boreocoreanis amissus est.
Mense Aprili anni 1951i, copiae Nationum Unitarum Seulum recuperarunt. Bellum mense Iulio anni 1953i transactum est, quamobrem ambassiatam denique reaperuerunt.
Bello exito
[recensere | fontem recensere]Ambassiata continuo Seuli functa est munere ex quo bellum transactum est.
Aedificium consulatus construebatur anno 1962o initioque erat officium Agenturae Ameliorationis Internationalis. Permultis annis postea aedificium Ambassiatae Americanae traditum est.
Munus
[recensere | fontem recensere]Ambassiata USAe Seuliensis partes maximi momenti agebat, ut traditur, in politica Coreana. Res ut praeventio periculi a Corea Boreali imminentis, praesentia copiarum Americanarum in Corea meridiana, subordinatio Civitatibus Foederatis erant factores quae momentum tantum faciunt.
Maximum excitant studium Ambassiatae intercessiones Seuli factae. Res utcumque adversariae prodeunt praesentiam in Corea Americanam pertinentes, intercessio paene nunquam non usu venit ad Ambassiatam.
Vide etiam
[recensere | fontem recensere]- Ambassiator Civitatum Foederatarum ad Coream meridianam