Alphinus
Alphīnus[1][2] (a nomine Arabico الفيل al-fīl, a Persico پيل pīl, i.e. elephantus)[3] erat in medio aevo miles in scaccorum ludo. Nunc in locum alphini denique nostra aetate sagittifer[4] (sive curvus, calvus, senex, cornutus, comes, stultus, morio, sagittarius, cursor, episcopus) successit.
Motus alphini
[recensere | fontem recensere]Alphinus movebat in quattuor regiones in obliquum et ita saltavit ut solummodo quadrum post proximum attingere potesset. Saltibus insequentibus in totum octo quadra attingere poterat. Non multum ergo valebat in ludo scaccorum. Ergo lusor scaccarius mediaevalis scripsit:[5]
- „En inter scaccos alphinus inutilis adstat.“
Denique cursor qui omnia quadra in obliqum attingere potest alphino successit.
Imagines
[recensere | fontem recensere]-
Descriptio alphini apud I. Publicius, Ars oratoria (1482). Duo dentes elephantis sunt visibiles.
Motus Sagittiferi
[recensere | fontem recensere]Sagittifer secundum lineas diagonales eiusdem coloris sui loci prorsum rursum movetur, ergo appellatur sede atra Sagittifer aut sede candida Sagittifer, quia numquam errat ex colore primigenio.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Legitur etiam alfīnus, alficus et alphicus.
- ↑ Du Cange
- ↑ Vide J.D. Latham, 'Arabic into Medieval Latin', Journal of Semitic Studies, 17 (1972), p.47.
- ↑ Istum verbum ex carmine Vidae "Scacchia, ludus" sumptum est, quia non solum purae Latinitatis est, sed etiam primarum litterarum iterationes non creat. Praeterea Vida scaccis recentibus (scacchi alla rabbiosa) ludebat.
- ↑ Tassilo von Heydebrand und der Lasa: Zur Geschichte und Literatur des Schachspiels, Leipzig 1897 (Nachdruck Leipzig 1984) (Germanice)