Jump to content

Lucius Licinius Crassus

E Vicipaedia
Redactio 11:13, 20 Martii 2023 a conlatore Marcus Terentius Bibliophilus (disputatio | conlationes) facta (Nexus externi)
(diff) ← Redactio superior | Redactio novissima (diff) | Redactio recentior → (diff)
Wikidata Lucius Licinius Crassus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 140 a.C.n.; Roma antiqua
Obitus: 91 a.C.n.; unknown value
Patria: Roma antiqua

Familia

Genitores: unknown value; unknown value
Coniunx: Mucia
Proles: Licínia, Licinia, Licinia, Licinia, Lucius Licinius Crassus Scipio
Familia: Licinii Crassi

Lucius Licinius Crassus (natus circa annum 140 a.C.n., mortuus die 20 Septembris 91 a.C.n.) vir publicus et orator Romanus fuit.

Pater eius Lucius Licinius Crassus fuit, Muciam in matrimonium duxit, filiam Quinti Mucii Scaevolae, ipse duas filias habuit: Licinia maior Publio Cornelio Scipioni Nasicae nupsit, praetori anni 93 a.C.n., minor Licinia Gaio Mario minori, clarissimi Gai Marii filio[1].

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Iam XIX annos natus orationes publicas habuit. Anno quo quaestor fuit in provinciam Asiam missus est. Anno 107 a.C.n. tribunus plebis, anno 100 aedilis curulis fuit, deinde praetor. Anno 95 una cum Quinto Mucio Scaevola consul fuit, quo anno consules legem tulerunt, quae Latinos atque Italicos, qui civitatem Romanam fraude usurpassent, e tabulis oblitterari et in patriam redigi iuberet[2] (lex Licinia Mucia dicta[3]), et deinde proconsul Galliam Cisalpinam administravit. Anno 92 postremo censor electus est. Anno 91 a.C.n. inceptorum tribuni plebis Livii Drusi particeps fuit adeo ut Cicero non dubitarit scribere eum consiliarium Drusi fuisse[4]. At eodem anno mense septembri obiit[5].

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]


Antecessores:
Gaius Cassius Longinus et Gnaeus Domitius Ahenobarbus
Consul
95 a.C.n.
cum
Quinto Mucio Scaevola
Successores:
Gaius Coelius Caldus et Lucius Domitius Ahenobarbus