Jump to content

Nympha marina

E Vicipaedia
Redactio 16:35, 27 Novembris 2021 a conlatore IacobusAmor (disputatio | conlationes) facta (~)
(diff) ← Redactio superior | Redactio novissima (diff) | Redactio recentior → (diff)
Nympha marina. Pictura ab E. S. Hardy facta.

Nympha marina[1] est opinabilium animal marinum, muliebri capite et corpore superiore, longis capillis et cauda piscea. Nomen Siren medio aevo sensu nymphae marinae vulgabatur, quia facta est vox eiusdem paucis mutationibus in linguis Romanicis. Primum apparuit in fabulis Assyriorum antiquorum, in quibus Atargatis dea in nympham marinam se commutat, cum amatoris fortuito interfecti ei pudor est. Nonnunquam cum periculis, sicut inundationibus, naufragiis, demersionibus conectitur.

Nexus interni

  1. Traupman, Ioannes. 2007. Latin and English Dictionary. Ed. tertia. Novi Eboraci: Bantam Dell. ISBN 978-0-553-59012-8.