Jump to content

Bovinae

E Vicipaedia
Redactio 13:54, 30 Augusti 2020 a conlatore EmausBot (disputatio | conlationes) facta (Bot 1 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:Q4979192 sunt)
(diff) ← Redactio superior | Redactio novissima (diff) | Redactio recentior → (diff)

Classis : Mammalia 
Ordo : Artiodactyla 
Familia : Bovidae 
Subfamilia : Bovinae 
Gray, 1821
   
Palaeontologia
Subdivisiones: Tribus
*Boselaphini (Knottnerus-Meyer, 1907)

Bovinae sunt subfamilia mammalium familiae Bovidarum ordinis Artiodactylorum, cui sunt decem genera ungulatorum magnitudinis a media ad magnam, inter quae insigniter pecora domestica, Bison, Syncerus caffer, Bubalus, Bos grunniens, et antelopi (cervis similes, cornibus quattuor et spiralibus praediti). Coniunctiones evolutionariae inter species huius gregis iam disputantur, et earum classificatio in tribubus laxis, potius quam subgreges strictos, hanc incertitudinem monstrat. Earum proprietates generales sunt ungulae spissae et plerumque in saltem uno ex sexibus cornua vera. Maxima bovina exstans est Bos gaurus.

Lac et caro bovinarum in multis culturis et civitatibus cibo humano prodest. Bovinae pecora paene ubique curantur praeter regiones Indiae et Nepaliae, ubi animalia sacra a plurimis hominibus Hinduicis habentur.

Systematica et classificatio

[recensere | fontem recensere]
Calvaria bovina.
Calvaria bovina.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • International Commission on Zoological Nomenclature. 2003. "Opinion 2027 (Case 3010). Usage of 17 specific names based on wild species which are pre-dated by or contemporary with those based on domestic animals (Lepidoptera, Osteichthyes, Mammalia): conserved." Bulletin of Zoological Nomenclature 60: 81–84.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Bovinas spectant.
Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Fossilworks