Oratio de hominis dignitate

This is the stable version, checked on 6 Maii 2020. 1 pending change awaits review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Oratio de hominis dignitate
1496
editio: incognita
fons: incognitus


1. [132r] Legi, Patres colendissimi, in Arabum monumentis, interrogatum Abdalam sarracenum, quid in hac quasi mundana scena admirandum maxime spectaretur, nihil spectari homine admirabilius respondisse.

2. Cui sententiae illud Mercurii adstipulatur: «Magnum, o Asclepi, miraculum est homo».

3. Horum dictorum rationem cogitanti mihi non satis illa faciebant, quae multa de humanae naturae praestantia afferuntur a multis: esse hominem creaturarum internuntium, superis familiarem, regem inferiorum; sensuum perspicacia, rationis indagine, intelligentiae lumine, naturae interpretem; stabilis evi et fluxi temporis interstitium, et (quod Persae dicunt) mundi copulam, immo hymeneum, ab angelis, teste Davide, paulo deminutum.

4. Magna haec quidem, sed non principalia, idest quae summae admirationis privilegium sibi iure vendicent.

5. Cur enim non ipsos angelos et beatissimos caeli choros magis admiremur?

6. Tandem intellexisse mihi sum visus, cur felicissimum proindeque dignum omni admiratione animal sit homo, et quae sit demum illa conditio quam in universi serie sortitus sit, non brutis modo, sed astris, sed ultramundanis mentibus invidiosam.

7. Res supra fidem et mira.

8. Quidni? Nam et propterea magnum miraculum et admirandum profecto animal iure homo et dicitur et existimatur.

9. Sed quae nam ea sit audite, Patres, et benignis auribus pro vestra humanitate hanc mihi operam condonate.

10. Iam sum[m]us Pater architectus Deus hanc quam videmus mundanam domum, divinitatis templum augustissimum, archanae legibus sapientiae fabrefecerat.

11. Supercelestem regionem mentibus decorarat; ethereos globos aeternis animis vegetarat; excrementarias ac feculentas inferioris mundi partes omnigena animalium turba complerat.

12. Sed, opere consumato, desiderabat artifex esse aliquem qui tanti operis rationem perpenderet, pulchritudinem amaret, magnitudinem admiraretur.

13. Idcirco iam rebus omnibus (ut Moses Timeusque testantur) absolutis, de producendo homine postremo cogitavit.

14. Verum nec erat in archetipis unde novam sobolem effingeret, nec in thesauris quod novo filio hereditarium largiretur, nec in subselli[i]s totius orbis, ubi universi contemplator iste sederet.

15. Iam plena omnia; omnia summis, mediis infimisque ordinibus fuerant distributa.

16. Sed non erat paternae potestatis in extrema faetura quasi effeta defecisse; non erat sapientiae, consilii inopia in re necessaria fluctuasse; non erat benefici amoris, ut qui in aliis esset divinam liberalitatem laudaturus in se illam damnare cogeretur.

17. Statuit tandem optimus opifex, ut cui dari nihil proprium poterat commune esset quicquid privatum singulis fuerat.

18. Igitur hominem accepit indiscretae opus imaginis atque in mundi positum meditullio sic est alloquutus: «Nec certam sedem, nec propriam faciem, nec munus ullum peculiare tibi dedimus, o Adam, ut quam sedem, quam faciem, quae munera tute optaveris, ea, pro voto, pro tua sententia, habeas et possideas.

19. Definita caeteris natura intra praescriptas a nobis leges cohercetur.

20. Tu, nullis angustiis cohercitus, pro tuo arbitrio, in cuius manu te posui, tibi illam prefinies.

21. Medium te mundi posui, ut circumspiceres inde comodius quicquid est in mundo.

22. Nec te celestem neque terrenum, neque mortalem neque immortalem fecimus, ut tui ipsius quasi arbitrarius honorariusque plastes et fictor, in quam/132v/ malueris tute formam effingas.

23. Poteris in inferiora quae sunt bruta degenerare; poteris in superiora quae sunt divina ex tui animi sententia regenerari».

24. O summam Dei patris liberalitatem, summam et admirandam hominis foelicitatem!

25. Cui datum id habere quod optat, id esse quod velit.

26. Bruta simul atque nascuntur id secum afferunt (ut ait Lucilius) e bulga matris quod possessura sunt.

27. Supremi spiritus aut ab initio aut paulo mox id fuerunt, quod sunt futuri in perpetuas aeternitates.

28. Nascenti homini omnifaria semina et omnigenae vitae germina indidit Pater.

29. Quae quisque excoluerit illa adolescent, et fructus suos ferent in illo.

30. Si vegetalia planta fiet, si sensualia obrutescet, si rationalia caeleste evadet animal, si intellectualia angelus erit et Dei filius.

31. Et si nulla creaturarum sorte contentus in unitatis centrum suae se receperit, unus cum Deo spiritus factus, in solitaria Patris caligine qui est super omnia constitutus omnibus antestabit.

32. Quis hunc nostrum chamaeleonta non admiretur?

33. Aut omnino quis aliud quicquam admiretur magis?

34. Quem non immerito Asclepius Atheniensis versipellis huius et se ipsam transformantis naturae argumento per Protheum in mysteriis significari dixit.

35. Hinc illae apud Hebreos et Pythagoricos methamorphoses celebratae.

36. Nam et Hebreorum theologia secretior nunc Enoch sanctum in angelum divinitatis, quem vocant malakh hasheckinah nunc in alia alios numina reformant.

37. Et Pythagorici scelestos homines in bruta deformant et, si Empedocli creditur, etiam in plantas.

38. Quos imitatus Maumeth illud frequens habebat in ore, qui a divina lege recesserit brutum evadere, et merito quidem.

39. Neque enim plantam cortex, sed stupida et nihil sentiens natura; neque iumenta corium, sed bruta anima et sensualis; nec caelum orbiculatum corpus, sed recta ratio; nec sequestratio corporis, sed spiritalis intelligentia angelum facit.

40. Si quem enim videris deditum ventri, humi serpentem hominem, frutex est, non homo, quem vides; si quem in fantasiae quasi Calipsus vanis praestigiis cecucientem et subscalpenti delinitum illecebra sensibus mancipatum, brutum est, non homo, quem vides.

41. Si recta philosophum ratione omnia discernentem, hunc venereris; caeleste est animal, non terrenum.

42. Si purum contemplatorem corporis nescium, in penetralia mentis relegatum, hic non terrenum, non caeleste animal: hic augustius est numen humana carne circumvestitum.

43. Ecquis hominem non admiretur?

44. Qui non immerito in sacris litteris Mosaicis et Christianis, nunc omnis carnis, nunc omnis creaturae appellatione designatur, quando se ipsum ipse in omnis carnis faciem, in omnis creaturae ingenium effingit, fabricat et tansformat.

45. Idcirco scribit Evantes Persa, ubi Chaldaicam theologiam enarrat, non esse homini suam ullam et nativam imaginem, extrarias multas et adventitias.

46. Hinc illud Chaldeorum Enosh hu shinnuim vekammah tebhaoth baal haj idest homo variae ac multiformis et desultoriae naturae animal.

47. Sed quorsum haec?

48. Ut intelligamus, postquam hac nati sumus conditione, ut id simus quod esse volumus, curare hoc potissimum debere nos, ut illud quidem in nos non dicatur, cum in honore essemus non cognovisse similes factos brutis et iumentis insipientibus.

49. Sed illud potius Asaph prophetae: «Dii estis et filii Excelsi omnes», ne, abutentes indulgentissima Patris liberalitate, quam dedit ille liberam optionem, e salutari noxiam faciamus nobis.

50. Invadat animum sacra quaedam ambitio ut mediocribus non contenti anhelemus ad summa, adque illa (quando possumus si volumus) consequenda totis viribus enitamur.

51. Dedignemur terre/133r/stria, caelestia contemnamus, et quicquid mundi est denique posthabentes, ultramundanam curiam eminentissimae divinitati proximam advolemus.

52. Ibi, ut sacra tradunt mysteria, Seraphin, Cherubin et Throni primas possident; horum nos iam cedere nescii et secundarum impatientes et dignitatem et gloriam emulemur.

53. Erimus illis, cum voluerimus, nihilo inferiores.

54. Sed qua ratione, aut quid tandem agentes?

55. Videamus quid illi agant, quam vivant vitam.

56. Eam si et nos vixerimus (possumus enim) illorum sortem iam equaverimus.

57. Ardet Saraph charitatis igne; fulget Cherub intelligentiae splendore; stat Thronus iudicii firmitate.

58. Igitur si actuosae ad[d]icti vitae inferiorum curam recto examine susceperimus, Thronorum stata soliditate firmabimur.

59. Si ab actionibus feriati, in opificio opificem, in opifice opificium meditantes, in contemplandi ocio negociabimur, luce Cherubica undique corruscabimus.

60. Si charitate ipsum opificem solum ardebimus, illius igne, qui edax est, in Saraphicam effigiem repente flammabimur.

61. Super Throno, idest iusto iudice, sedet Deus iudex seculorum.

62. Super Cherub, idest contemplatore, volat atque eum quasi incubando fovet.

63. Spiritus enim Domini fertur super aquas, has, inquam quae super caelos sunt, quae apud Iob Dominum laudant antelucanis hymnis.

64. Qui Saraph, idest amator est, in Deo est, et Deus in eo, immo et Deus et ipse unum sunt.

65. Magna Thronorum potestas, quam iudicando; summa Saraphinorum sublimitas, quam amando assequimur.

66. Sed quonam pacto vel iudicare quisquam vel amare potest incognita?

67. Amavit Moses Deum quem vidit, et administravit iudex in populo quae vidit prius contemplator in monte.

68. Ergo medius Cherub sua luce et Saraphico igni nos praeparat et ad Thronorum iudicium pariter illuminat.

69. Hic est nodus primarum mentium, ordo Palladicus, philosophiae contemplativae preses; hic nobis et emulandus primo et ambiendus, atque adeo comprehendendus est, unde et ad amoris rapiamur fastigia et ad munera actionum bene instructi paratique descendamus.

70. At vero operae precium, si ad exemplar vitae Cherubicae vita nostra formanda est, quae illa et qualis sit, quae actiones, quae illorum opera, pre oculis et in numerato habere.

71. Quod cum nobis per nos, qui caro sumus et quae humi sunt sapimus, consequi non liceat, adeamus antiquos patres, qui de his rebus utpote sibi domesticis et cognatis locupletissimam nobis et certam fidem facere possunt.

72. Consulamus Paulum apostolum vas electionis, quid ipse cum ad tertium sublimatus est caelum, agentes Cherubinorum exercitus viderit.

73. Respondebit utique Dyonisio interprete: purgari illos, tum illuminari, postremo perfici.

74. Ergo et nos Cherubicam in terris vitam emulantes, per moralem scientiam affectuum impetus cohercentes, per dialecticam rationis caliginem discutientes, quasi ignorantiae et vitiorum eluentes sordes animam purgemus, ne aut affectus temere debac[c]hentur aut ratio imprudens quandoque deliret.

75. Tum bene compositam ac expiatam animam naturalis philosophiae lumine perfundamus, ut postremo divinarum rerum eam cognitione perficiamus.

76. Et ne nobis nostri sufficiant consulamus Iacob patriarcham cuius imago in sede gloriae sculpta corruscat.

77. Admonebit nos pater sapientissimus in inferno dormiens, mundo in superno vigilans.

78. Sed admonebit per figuram (ita eis omnia contingebant) esse scalas ab imo solo ad caeli summa protensas multorum graduum serie distinctas; fastigio Dominum insidere, contemplatores angelos per eas vicibus alternantes ascendere et descendere.

79. Quod si hoc idem nobis angelicam /133v/ affectantibus vitam factitandum est, queso, quis Domini scalas vel sordidato pede, vel male mundis manibus attinget?

80. Impuro, ut habent mysteria, purum attingere nephas.

81. Sed qui hi pedes?

82. Quae manus?

83. Profecto pes animae illa est portio despicatissima, qua ipsa materiae tanquam terrae solo innititur, altrix inquam potestas et cibaria, fomes libidinis et voluptariae mollitudinis magistra.

84. Manus animae cur irascentiam non dixerimus, quae appetentiae propugnatrix pro ea decertat et sub pulvere ac sole p[r]edatrix rapit, quae illa sub umbra dormitans helluetur?

85. Has manus, hos pedes, idest totam sensualem partem in qua sedet corporis illecebra quae animam obtorto (ut aiunt) detinet collo, ne a scalis tamquam prophani pollutique reiciamur, morali philosophia quasi vivo flumine abluamus.

86. At nec satis hoc erit, si per Iacob scalam discursantibus angelis comites esse volumus, nisi et a gradu in gradum rite promoveri, et a scalarum tramite deorbitare nusquam, et reciprocos obire excursus bene apti prius instructique fuerimus.

87. Quod cum per artem sermocinalem sive rationariam erimus consequuti, iam Cherubico spiritu animati, per scalarum, idest naturae gradus philosophantes, a centro ad centrum omnia pervadentes, nunc unum quasi Osyrim in multitudinem vi titanica dis[c]erpentes descendemus, nunc multitudinem quasi Osyridis membra in unum vi Phebea colligentes ascendemus, donec in sinu Patris qui super scalas est tandem quiescentes, theologica foelicitate consumabimur.

88. Percontemur et iustum Iob, qui fedus iniit cum Deo vitae prius quam ipse ederetur in vitam quid summus Deus in decem illis centenis millibus qui assistunt ei, potissimum desideret: pacem utique respondebit, iuxta id quod apud eum legitur: «Qui facit pacem in excelsis».

89. Et quoniam supremi ordinis monita medius ordo inferioribus interpretatur, interpretetur nobis Iob theologi verba Empedocles philosophus.

90. Hic duplicem naturam in nostris animis sitam, quarum altera sursum tollimur ad celestia, altera deorsum trudimur ad inferna, per litem et amicitiam, sive bellum et pacem, ut sua testantur carmina, nobis significat.

91. In quibus se lite et discordia actum, furenti similem profugum a diis, in altum iactari conqueritur.

92. Multiplex profecto, Patres, in nobis discordia; gravia et intestina domi habemus et plusquam civilia bella.

93. Quae si noluerimus, si illam affectaverimus pacem, quae in sublime ita nos tollat ut inter excelsos Domini statuamur, sola in nobis compescet prorsus et sedabit philosophia: moralis primum, si noster homo ab hostibus indutias tantum quesierit, multiplicis bruti effrenes excursiones et leonis iurgia, iras animosque contundet.

94. Tum si rectius consulentes nobis perpetuae pacis securitatem desideraverimus, aderit illa et vota nostra liberaliter implebit, quippe quae cesa utraque bestia, quasi icta porca, inviolabile inter carnem et spiritum foedus sanctissimae pacis sanciet.

95. Sedabit dyalectica rationis turbas inter orationum pugnantias et sillogismo captiones anxie tumultuantis.

96. Sedabit naturalis philosophia opinionis lites et dis[s]idia, quae inquietam hinc inde animam vexant, distrahunt et lacerant.

97. Sed ita sedabit, ut meminisse nos iubeat esse naturam iuxta Heraclytum ex bello genitam, ob id ab Homero contentionem vocitatam.

98. Idcirco in ea veram quietem et solidam pacem se nobis prestare non posse, esse hoc dominae suae, idest sanctissimae th[e]ologiae, munus et privilegium.

99. Ad illam ipsa et viam monstrabit et comes ducet, quae procul nos videns properantes: «Venite, inclamabit, ad me qui laborastis; venite et ego reficiam vos; venite ad /134r/ me et dabo vobis pacem quam mundus et natura vobis dare non possunt».

100. Tam blande vocati, tam benigniter invitati, alatis pedibus quasi terrestres Mercurii, in beatissimae amplexus matris evolantes, optata pace perfruemur: pace sanctissima, individua copula, unianimi amicitia, qua omnes animi in una mente, quae est super omnem mentem, non concordent adeo, sed ineffabili quodammodo unum penitus evadant.

101. Haec est illa amicitia quam totius philosophiae finem esse Pythagorici dicunt, haec illa pax quam facit Deus in excelsis suis, quam angeli in terram descendentes annuntiarunt hominibus bonae voluntatis, ut per eam ipsi homines ascendentes in caelum angeli fierent.

102. Hanc pacem amicis, hanc nostro optemus seculo, optemus unicuique domui quam ingredimur, optemus animae nostrae, ut per eam ipsa Dei domus fiat; ut, postquam per moralem et dyalecticam suas sordes excusserit, multiplici philosophia quasi aulico apparatu se exornarit, portarum fastigia theologicis sertis coronarit, descendat Rex gloriae et cum Patre veniens mansionem faciat apud eam.

103. Quo tanto hospite si se dignam praestiterit, qua est illius immensa clementia, deaurato vestitu quasi toga nuptiali multiplici scientiarum circumdata varietate, speciosum hospitem, non ut hospitem iam, sed ut sponsum excipiet, a quo ne unquam dissolvatur dissolvi cupiet a populo suo et domum patris sui, immo se ipsam oblita, in se ipsa cupiet mori ut vivat in sponso, in cuius conspectu preciosa profecto mors sanctorum eius, mors, inquam, illa, si dici mors debet plenitudo vitae cuius meditationem esse studium philosophiae dixerunt sapientes.

104. Citemus et Mosem ipsum a sacrosanctae et ineffabilis intelligentiae fontana plenitudine, unde angeli suo nectare inebriantur, paulo deminutum.

105. Audiemus venerandum iudicem nobis in deserta huius corporis solitudine habitantibus leges sic edicentem: «Qui polluti adhuc morali indigent, cum plebe habitent extra tabernaculum sub divo, quasi Thessali sacerdotes interim se expiantes.

106. Qui mores iam composuerunt, in sanctuarium recepti, nondum quidem sacra attractent, sed prius dyaletico famulatu seduli levitae philosophiae sacris ministrent.

107. Tum ad ea et ipsi admissi, nunc superioris Dei regiae multicolorem, idest sydereum aulicum ornatum, nunc caeleste candelabrum septem luminibus distinctum, nunc pellicea elementa, in philosophiae sacerdotio contemplentur, ut postremo per theologicae sublimitatis merita in templi adita recepti, nullo imaginis intercedente velo, divinitatis gloria perfruantur».

108. Haec nobis profecto Moses et imperat et imperando admonet, excitat, inhortatur, ut per philosophiam ad futuram caelestem gloriam, dum possumus iter paremus nobis.

109. Verum enimvero, nec Mosayca tantum aut Christiana mysteria, sed priscorum quoque theologia harum, de quibus disputaturus accessi, liberalium artium et emolumenta nobis et dignitatem ostendit.

110. Quid enim aliud sibi volunt in Graecorum archanis observati initiatorum gradus, quibus primo per illas quas diximus quasi februales artes, moralem et dialeticam, purificatis, contingebat mysteriorum susceptio?

111. Quae quid aliud esse potest quam secretioris per philosophiam naturae interpretatio?

112. Tum demum ita dispositis illa adveniebat epopteia, idest rerum divinarum per theologiae lumen inspectio.

113. Quis talibus sacris initiari non appetat?

114. Quis humana /134v/ omnia posthabens, fortunae contemnens bona, corporis negligens, deorum conviva adhuc degens in terris fieri non cupiat, et aeternitatis nectare madidus mortale animal immortalitatis munere donari?

115. Quis non Socraticis illis furoribus, a Platone in Fedro decantatis, sic afflari non velit ut alarum pedumque remigio hinc, idest ex mundo, qui est positus in maligno, propere aufugiens, ad caelestem Hierusalem concitatissimo cursu feratur?

116. Agemur, Patres, agemur Socraticis furoribus, qui extra mentem ita nos ponant, ut mentem nostram et nos ponant in Deo.

117. Agemur ab illis utique, si quid est in nobis ipsi prius egerimus; nam si et per moralem affectuum vires ita per debitas competentias ad modulos fuerint intentae, ut immota invicem consonent concinentia, et per dyalecticam ratio ad numerum se progrediendo moverit, Musarum perciti furore celestem armoniam intimis auribus combibemus.

118. Tum Musarum dux Bacchus in suis mysteriis, idest visibilius naturae signis invisibilia Dei philosophantibus nobis ostendens, inebriabit nos ab ubertate domus Dei, in qua tota si uti Moses erimus fideles, accedens sacratissima theologia duplici furore nos animabit.

119. Nam in illius eminentissimam sublimati speculam, inde et quae sunt, quae erunt quaeque fuerint insectili metientes evo, et primevam pulchritudinem suspicientes, illorum Phebei vates, huius alati erimus amatores et ineffabili demum charitate, quasi aestro perciti, quasi Saraphini ardentes extra nos positi, numine pleni, iam non ipsi nos, sed ille erimus ipse qui fecit nos.

120. Sacra Apollinis nomina, si quis eorum significantias et latitantia perscrutetur misteria, satis ostendunt esse Deum illum non minus philosophum quam vatem.

121. Quod cum Ammonius satis sit exequutus, non est cur ego nunc aliter pertractem; sed subeant animum, Patres, tria Delphica precepta oppido his necessaria, qui non ficti sed veri Apollinis, qui illuminat omnem animam venientem in hunc mundum, sacrosanctum et augustissimum templum ingressuri sunt; videbitis nihil aliud illa nos admonere, quam ut tripartitam hanc, de qua est presens disputatio, philosophiam totis viribus amplectamur.

122. Illud enim meden agan, idest nequid nimis, virtutum omnium normam et regulam per mediocritatis rationem, de qua moralis agit, recte praescribit.

123. Tum illud gnothi seauton, idest cognosce te ipsum, ad totius naturae nos cognitionem, cuius et interstitium et quasi cynnus natura est hominis, excitat et inhortatur.

124. Qui enim se cognoscit, in se omnia cognoscit, ut Zoroaster prius, deinde Plato in Alcibiade scripserunt.

125. Postremo hac cognitione per naturalem philosophiam illuminati iam Deo proximi, ei, idest es dicentes, theologica salutatione verum Apollinem familiariter proindeque foeliciter appellabimus.

126. Consulamus et Pythagoram sapientissimum, ob id praecipue sapientem, quod sapientis se dignum nomine nunquam existimavit.

127. Precipiet primo ne super modium sedeamus, idest rationalem partem, qua anima omnia metitur, iudicat et examinat, ociosa desidia ne remitentes amittamus, sed dyaletica exercitatione ac regula et dirigamus assidue et excitemus.

128. Tum cavenda in primis duo nobis significabit ne, aut adversus solem emingamus, aut inter sacrificandum ungues resecemus.

129. Sed postquam per moralem et superfluentium voluptatum fluxas eminxerimus appetentias, et unguium presegmina, quasi acutas irae prominentias et animorum aculeos resecuerimus, tum demum sacris, idest de quibus mentionem fecimus Bacchi mysteriis, interesse, et cuius pater ac dux merito sol dicitur nostrae contempla/135r/tioni vacare incipiamus.

130. Postremo ut gallum nutriamus nos admonebit, idest ut divinam animae nostrae partem divinarum rerum cognitione quasi solido cibo et caelesti ambrosia pascamus.

131. Hic est gallus cuius aspectum leo, idest omnis terrena potestas formidat et reveretur.

132. Hic ille gallus, cui datam esse intelligentiam apud Iob legimus.

133. Hoc gallo canente aberrans homo resipiscit.

134. Hic gallus in matutino crepusculo, matutinis astris Deum laudantibus, quotidie commodulatur.

135. Hunc gallum moriens Socrates, cum divinitatem animi sui divinitati maioris mundi copulaturum se speraret, Sculapio, idest animarum medico, iam extra omne morbi discrimen positus, debere se dixit.

136. Recenseamus et Chaldeorum monumenta, videbimus (si illis creditur) per easdem artes patere viam mortalibus ad felicitatem.

137. Scribunt interpretes Chaldei verbum fuisse Zoroastris alatam esse animam, cumque alae exciderent ferri illam praeceps in corpus, tum illis subcrescentibus ad superos revolare.

138. Percunctantibus eum discipulis quo pacto alis bene plumantibus volucres animos sortirentur: «Irrigetis, dixit, alas aquis vitae».

139. Iterum sciscitantibus unde has aquas peterent, sic per parabolam (qui erat hominis mos) illis respondit: «Quatuor amnibus paradisus Dei abluitur et irrigatur.

140. Indidem vobis salutares aquas hauriatis.

141. Nomen ei qui ab aquilone [Pischon], quod rectum denotat, ei qui ab occasu [Gichon], quod expiationem significat, ei qui ab ortu [Chiddekel], quod lumen sonat, ei qui a meridie [Perath], quod nos pietatem interpretari possumus».

142. Advertite animum et diligenter considerate, Patres, quid haec sibi velint Zoroastris dogmata: profecto nihil aliud nisi ut morali scientia, quasi undis Hibericis, oculorum sordes expiemus; dialetica, quasi boreali amussi, illorum aciem lineemus ad rectum.

143. Tum in naturali contemplatione debile adhuc veritatis lumen, quasi nascentis solis incunabula, pati assuescamus, ut tandem per theologicam pietatem et sacratissimum Dei cultum, quasi caelestes aquilae, meridiantis solis fulgidissimum iubar fortiter perferamus.

144. Hae illae forsan et a Davide decantatae primum, et ab Augustino explicatae latius, matutinae, meridianae et vespertinae cognitiones.

145. Haec est illa lux meridialis, quae Saraphinos ad lineam inflammat et Cherubinos pariter illuminat.

146. Haec illa regio, quam versus semper antiquus pater Abraam proficiscebatur.

147. Hic ille locus, ubi immundis spiritibus locum non esse et Cabalistarum et Maurorum dogmata tradiderunt.

148. Et si secretiorum aliquid misteriorum fas est vel sub enigmate in publicum proferre, postquam et repens e caelo casus nostri hominis caput vertigine damnavit et iuxta Hieremiam, ingressa per fenestras mors iecur pectusque male affecit, Raphaelem coelestem medicum advocemus, qui nos morali et dialetica uti pharmacis salutaribus liberet.

149. Tum ad valitudinem bonam restitutos, iam Dei robur Gabriel inhabitabit, qui nos per naturae ducens miracula, ubique Dei virtutem potestatemque indicans, tandem sacerdoti summo Michaeli nos tradet qui, sub stipendiis philosophiae emeritos, theologiae sacerdotio quasi corona preciosi lapidis insignet.

150. Haec sunt, Patres colendissimi, quae me ad philosophiae studium non animarunt modo sed compulerunt.

151. Quae dicturus certe non eram, nisi his responderem qui philosophiae studium in pricipibus praesertim viris, aut his omnino qui mediocri fortuna vivunt, damnare solent.

152. Est enim iam hoc totum philosophari (quae est nostrae etatis infoelicitas) in contemptum potius et contumeliam, quam in honorem et gloriam.

153. Ita invasit fere omnium mentes exitialis haec et monstrosa persuasio, aut nihil aut paucis philosophandum.

154. Quasi rerum causas, naturae vias, universi rationem,/135v/Dei consilia, caelorum, terraeque mysteria, pre oculis, pre manibus exploratissima habere nihil sit prorsus, nisi vel gratiam inde aucupari aliquam, vel lucrum sibi quis comparare possit.

155. Quin eo deventum est ut iam (proh dolor!) non existimentur sapientes nisi qui mercennarium faciunt studium sapientiae, ut sit videre pudicam Palladem, deorum munere inter homines diversantem, eiici, explodi, exsibilari, non habere qui amet, qui faveat, nisi ipsa, quasi prostans et praefloratae virginitatis accepta mercedula, male paratum aes in amatoris arculam referat.

156. Quae omnia ego non sine summo dolore et indignatione in huius temporis, non principes, sed philosophos dico, qui ideo non esse philosophandum et credunt et praedicant, quod philosophis nulla merces, nulla sint praemia constituta, quasi non ostendant ipsi, hoc uno nomine, se non esse philosophos.

157. Quod cum tota eorum vita sit vel in questu, vel in ambitione posita, ipsam per se veritatis cognitionem non amplectuntur.

158. Dabo hoc mihi, et me ipsum hac ex parte laudare nihil erubescam, me numquam alia de causa philosophatum nisi ut philosopharer, nec ex studiis meis, ex meis lucubrationibus, mercedem ullam aut fructum vel sperasse alium vel quesiisse, quam animi cultum et a me semper plurimum desideratae veritatis cognitionem.

159. Cuius ita cupidus semper et amantissimus fui ut, relicta omni privatarum et publicarum rerum cura, contemplandi ocio totum me tradiderim; a quo nullae invidiorum obtrectationes, nulla hostium sapientiae maledicta, vel potuerunt ante hac, vel in posterum me deterrere poterunt.

160. Docuit me ipsa philosophia a propria potius conscientia quam ab externis pendere iuditiis, cogitareque semper, non tam ne male audiam, quam ne quid male vel dicam ipse vel agam.

161. Equidem non eram nescius, Patres colendissimi, futuram hanc ipsam meam disputationem quam vobis omnibus qui bonis artibus favetis et augustissima vestra praesentia illam honestare voluistis, gratam atque iocundam, tam multis aliis gravem atque molestam; et scio non deesse qui inceptum meum et damnarint ante hac et in praesentia multis nominibus damnent.

162. Ita consueverunt non pauciores, ne dicam plures, habere oblatratores quae bene sancteque aguntur ad virtutem, quam quae inique et perperam ad vitium.

163. Sunt autem qui totum hoc disputandi genus et hanc de litteris publice disceptandi institutionem non approbent, ad pompam potius ingenii et doctrinae, ostentationem quam ad comparandam eruditionem esse illam asseverantes.

164. Sunt qui hoc quidem exercitationis genus non improbent, sed in me nullo modo probent, quod ego hac aetate, quartum scilicet et vigesimum modo natus annum, de sublimibus Christianae theologiae mysteriis, de altissimis philosophiae locis, de incognitis disciplinis, in celebratissima urbe, in amplissimo doctissimorum hominum consessu, in apostolico senatu, disputationem proponere sim ausus.

165. Alii, hoc mihi dantes quod disputem, id dare nolunt quod de nongentis disputem questionibus, tam superfluo et ambitiose quam supra vires id factum calumniantes.

166. Horum ego obiectamentis et manus illico dedissem, si ita quam profiteor philosophia me edocuisset et nunc, illa ita me docente, non responderem, si rixandi iurgandique proposito constitutam hanc inter nos disceptationem crederem.

167. Quare, obtrectandi omne lacessendique propositum, et quem scribit Plato a divino semper abesse choro, a nostris quoque mentibus facessat livor, et an disputandum a me, an de tot etiam questionibus, amice incognoscamus.

168. Primum quidem ad eos, qui hunc publice disputandi morem calumniantur, multa non sum dicturus, quando haec culpa, si culpa censetur, non solum vobis omnibus, doctores exce[l]lentissimi, qui sepius hoc munere, non sine summa et laude et gloria, functi/136r/ estis, sed Platoni, sed Aristoteli, sed probatissimis omnium etatum philosophis mecum est communis.

169. Quibus erat certissimum nihil ad consequendam quam querebant veritatis cognitionem sibi esse, potius quam ut essent in disputandi exercitatione frequentissimi.

170. Sicut enim per gymnasticam corporis vires firmiores fiunt, ita dubio procul, in hac quasi litteraria palestra, animi vires et fortiores longe et vegetiores evadunt.

171. Nec crediderim ego aut poetas aliud per decantata Palladis arma, aut Hebreos, cum [barzel], ferrum, sapientum symbolum esse dicunt, significasse nobis quam honestissima hoc genus certamina, adipiscendae sapientiae oppido quam necessaria.

172. Quo forte fit ut et Caldei in eius genesi qui philosophus sit futurus, illud desiderent, ut Mars et Mercurium triquetro aspectu conspiciat, quasi, si hos congressus, haec bella substuleris, somniculosa et dormitans futura sit omnis philosophia.

173. At vero cum his qui me huic provintiae imparem dicunt, difficilior est mihi ratio defensionis: nam si parem me dixero, forsitan inmodesti et de se nimia sentientis, si imparem fatebor, temerarii et inconsulti notam videor subiturus.

174. Videte quas incidi angustias, quo loco sim constitutus, dum non possum sine culpa de me promittere quod non possum mox sine culpa non praestare.

175. Forte et illud Iob afferre possem spiritum esse, spiritum esse in omnibus, et cum Timotheo audire: «Nemo contemnat adolescientiam tuam».

176. Sed ex mea verius hoc conscientia dixero, nihil esse in nobis magnum vel singulare; studiosum me forte et cupidum bonarum artium non inficiatus, docti tamen nomen mihi nec sumo nec arrogo.

177. Quare et quod tam grande humeris onus imposuerim, non fuit propterea quod mihi conscius nostrae infirmitatis non essem, sed quod sciebam hoc genus pugnis, idest litterariis, esse peculiare quod in eis lucrum est vinci.

178. Quo fit ut imbecillissimus quisque non detrectare modo, sed appetere ultro eas iure possit et debeat.

179. Quandoquidem qui succumbit beneficium a victore accipit, non iniuriam, quippe qui per eum et locupletior domum, idest doctior et ad futuras pugnas redit instructior.

180. Hac spe animatus, ego infirmus miles cum fortissimis omnium strenuisssimisque tam gravem pugnam decernere nihil sum veritus.

181. Quod tamen temere sit factum nec ne, rectius utique de eventu pugnae quam de nostra aetate potest quis iudicare.

182. Restat ut tertio loco his respondeam, qui numerosa propositarum rerum multitudine offenduntur, quasi hoc eorum humeris sederet onus, et non potius hic mihi soli quantuscumque est labor, esset exanclandus.

183. Indecens profecto hoc et morosum nimis, velle alienae industriae modum ponere, et, ut inquit Cicero in ea re quae eo melior quo maior, mediocritatem desiderare.

184. Omnino tam grandibus ausis erat necesse me vel succumbere vel satisfacere; si satisfacerem, non video cur quod in decem praestare questionibus est laudabile, in nongentis etiam praestitisse culpabile existimetur.

185. Si succumberem, habebunt ipsi, si me oderunt, unde accusarent, si amant unde excusent.

186. Quoniam in re tam gravi, tam magna, tenui ingenio, exiguaque doctrina, adolescentem hominem defecisse, venia potius dignum erit quam accusatione.

187. Quin et iuxta poetam: «Si deficiunt vires, audacia certe laus erit: in magnis et voluisse sat est».

188. Quod si nostra aetate multi, Gorgiam Leontinum imitati, non modo de nongentis sed de omnibus etiam omnium artium questionibus soliti sunt, non sine laude, proponere disputationem, cur mihi non liceat, vel sine culpa, de multis quidem, sed tamen certis et determinatis disputare?

189. At superfluum inquiunt hoc et ambitiosum.

190. Ego vero non superfluo modo, sed necessario factum hoc a me contendo, quod et si ipsi mecum philo/136v/sophandi rationem considerarent, inviti etiam fateantur plane necesse est.

191. Qui enim se cuipiam ex philosophorum familiis addixerunt, Thomae videlicet aut Scoto, qui nunc plurimum in manibus, faventes, possunt illi quidem vel in paucarum questionum discussione suae doctrinae periculum facere.

192. At ego ita me institui, ut in nullius verba iuratus, me per omnes philosophiae magistros funderem, omnes scedas excuterem, omnes familias agnoscerem.

193. Quare, cum mihi de illis omnibus esset dicendum, ne, si privati dogmatis defensor reliqua posthabuissem, illi viderer obstrictus, non potuerunt, etiam si pauca de singulis proponerentur, non esse plurima quae simul de omnibus afferebantur.

194. Nec id in me quisquam damnet, quod me quocumque ferat tempestas deferar hospes.

195. Fuit enim cum ab antiquis omnibus hoc observatum, ut omne scriptorum genus evolventes, nullas quas possent commentationes illectas preterirent, tum maxime ab Aristotele, qui eam ob causam anagnostes, idest lector, a Platone nuncupabatur, et profecto angustae est mentis intra unam se Porticum aut Achademiam continuisse.

196. Nec potest ex omnibus sibi recte propriam selegisse, qui omnes prius familiariter non agnoverit.

197. Adde quod in una quaque familia est aliquid insigne, quod non sit ei commune cum caeteris.

198. Atque ut a nostris, ad quos postremo philosophia pervenit, nunc exordiar, est in Ioanne Scoto vegetum quiddam atque discussum, in Thoma solidum et equabile, in Egidio tersum et exactum, in Francisco acre et acutum, in Alberto priscum, amplum et grande, in Henrico, ut mihi visum est, semper sublime et venerandum.

199. Est apud Arabes, in Averroe firmum et inconcusum, in Avempace, in Alpharabio grave et meditatum, in Avicenna divinum atque Platonicum.

200. Est apud Graecos in universum quidem nitida, in primis et casta philosophia; apud Simplicium locuplex et copiosa, apud Themistium elegans et compendiaria, apud Alexandrum constans et docta, apud Theophrastum gravite elaborata, apud Ammonium enodis et gratiosa.

201. Et si ad Platonicos te converteris, ut paucos percenseam, in Porphirio rerum copia et multiiuga religione delectaberis, in Iamblico secretiorem philosophiam et barbarorum mysteria veneraberis, in Plotino privum quicquam non est quod admireris, qui se undique prebet admirandum, quem de divinis divine, de humanis longe supra hominem docta sermonis obliquitate loquentem, sudantes Platonici vix intelligunt.

202. Pretereo magis novitios, Proculum Asiatica fertilitate luxuriantem et qui ab eo fluxerunt Hermiam, Damascum, Olympiodorum et complures alios, in quibus omnibus illud to Theion, idest divinum peculiare Platonicorum simbolum elucet semper.

203. Accedit quod, si qua est secta quae veriora incessat dogmata et bonas causas ingenii calumnia ludificetur, ea veritatem firmat, non infirmat, et, velut motu quassatam flammam, excitat, non extinguit.

204. Hac ego ratione motus, non unius modo (ut quibusdam placebat), sed omnigenae doctrinae placita in medium afferre volui, ut hac complurium sectarum collatione ac multifariae discussione philosophiae, ille veritatis fulgor, cuius Plato meminit in Epistolis, animis nostris quasi sol oriens ex alto clarius illucesceret.

205. Quid erat, si Latinorum tantum, Alberti scilicet, Thomae, Scoti, Egidii, Francisci, Henricique philosophia, obmissis/137r/ Graecorum Arabumque philosophis, tractabatur?

206. Quando omnis sapientia a Barbaris ad Graecos, a Graecis ad nos manavit.

207. Ita nostrates semper in philosophandi ratione peregrinis inventis stare, et aliena excoluisse sibi duxerunt satis.

208. Quid erat cum Peripateticis egisse de naturalibus nisi et Platonicorum accersebatur Achademia, quorum doctrina et de divinis semper inter omnes philosophias, teste Augustino, habita est sancitissima et a me nunc primum, quod sciam, (verbo absit invidia) post multa secula sub disputandi examen est in publicum allata.

209. Quid erat et aliorum quot quot erant tractasse opiniones, si quasi ad sapientum symposium asymboli accedentes, nihil nos quod esset nostrum, nostro partum et elaboratum ingenio, afferebamus?

210. Profecto ingenerosum est (ut ait Seneca) sapere solum ex commentario et quasi maiorum inventa nostrae industriae viam praecluserint, quasi in nobis effaeta sit vis naturae, nihil ex se parere, quod veritatem, si non demonstret, saltem innuat vel de longinquo.

211. Quod si in agro colonus, in uxore maritus odit sterilitatem, certe tanto magis infecundam animam oderit illi complicita et associata divina mens, quanto inde nobilior longe proles desideratur.

212. Propterea non contentus ego, praeter comunes doctrinas multa de Mercurii Trismegisti prisca theologia, multa de Caldeorum, de Pythagorae disciplinis, multa de secretioribus Hebreorum addidisse mysteriis, plurima quoque per nos inventa et meditata, de naturalibus et divinis rebus disputanda proposuimus.

213. Proposuimus primo Platonis Aristotelisque concordiam a multis ante hac creditam, a nemine satis probatam. Boetius, apud Latinos id se facturum pollicitus, non invenitur fecisse unquam quod semper facere voluit.

214. Simplicius, apud Graecos idem professus, utinam id tam praestaret quam pollicetur.

215. Scribit et Augustinus in Achademicis non defuisse plures qui subtilissimis suis disputationibus idem probare conati sint, Platonis scilicet et Aristotelis eandem esse philosophiam.

216. Ioannes item Grammaticus cum dicat apud eos tantum dissidere Platonem ab Aristotele, qui Platonis dicta non intelligunt probandum tamen posteris hoc reliquit.

217. Addidimus autem et plures locos in quibus Scoti et Thomae, plures in quibus Averrois et Avicennae sententias, quae discordes existimantur, concordes esse nos asseveramus.

218. Secundo loco quae in philosophia cum Aristotelica tum Platonica excogitavimus nos, tum duo et septuaginta nova dogmata physica et methaphisica collocavimus, quae si quis teneat, poterit, nisi fallor, quod mihi erit mox manifestum, quamcumque de rebus naturalibus divinisque propositam questionem longe alia dissolvere ratione quam per eam edoceamur quae et legitur in scolis et ab huius evi doctoribus colitur philosophiam.

219. Nec tam admirari quis debet, Patres, me in primis annis, in tenera etate, per quam vix licuit (ut iactant quidam) aliorum legere commentationes, novam afferre velle philosophiam, quam vel laudare illam, si defenditur, vel damnare, si reprobatur et denique, cum nostra inventa haec nostrasque sint litteras iudicaturi, non auctoris annos, sed illorum merita potius vel demerita numerare.

220. Est autem, et praeter illam, alia, quam nos attulimus, nova per numeros philosophandi institutio antiqua, illa quidem et a priscis theologis, a Pythagora presertim, ab Aglaopheno, a Philolao, a Platone prioribusque Platonicis observata.

221. Sed quae hac tempestate, ut preclara alia, posteriorum incuria sic exolevit, ut vix vestigia ipsius ulla reperiantur.

222. Scribit Plato in Epinomide, inter omnes liberales artes et scientias contemplatrices praecipuam maximeque divinam/137v/esse scientiam numerandi.

223. Querens item, cur homo animal sapientissimum? Respondet: «Quia numerare novit».

224. Cuius sententiae et Aristoteles meminit in Problematis.

225. Scribit Abumasar verbum fuisse Avenzoar Babilonii, eum omnia nosse qui noverat numerare.

226. Quae vera esse nullo modo possunt, si per numerandi artem eam artem intellexerunt cuius nunc mercatores in primis sunt peritissimi, quod et Plato testatur, exerta nos admonens voce ne divinam hanc arithmeticam mercatoriam esse arithmeticam intelligamus.

227. Illam ergo arithmeticam, quae ita extollitur, cum mihi videar post multas lucubrationes exploratam habere, huiusce rei periculum facturus, ad quator et LXX questiones, quae inter physicas et divinas principales existimantur, responsurum per numeros publice me sum pollicitus.

228. Proposuimus et magica theoremata, in quibus duplicem esse magiam significavimus, quarum altera demonum tota opere et auctoritate constat, res medius fidius execranda et portentosa.

229. Altera nihil est aliud, cum bene exploratur, quam naturalis philosophiae absoluta consumatio.

230. Utriusque cum meminerint Greci, illam magiae nullo modo nomine dignantes goeteian nuncupant, hanc propria peculiarique appellatione mageian, quasi perfectam summamque sapientiam vocant.

231. Idem enim, ut ait Porphyrius, Persarum lingua magus sonat quod apud nos divinorum interpres et cultor.

232. Magna autem, immo maxima, Patres, inter has artes disparilitas et dissimilitudo.

233. Illam non modo Christiana religio, sed omnes leges, omnis bene instituta respublica damnat et execratur.

234. Hanc omnes sapientes, omnes caelestium et divinarum rerum studiosae nationes, approbant et amplectuntur.

235. Illa artium fraudulentissima, haec altior sanctiorque philosophia, illa irrita et vana, haec firma fidelis et solida.

236. Illam quisquis coluit semper dissimulavit, quod in auctoris esset ignominiam et contumeliam, ex hac summa litterarum claritas gloriaque antiquitus et pene semper petita.

237. Illius nemo unquam studiosus fuit vir philosophus et cupidus discendi bonas artes; ad hanc Pythagoras, Empedocles, Democritus, Plato, discendam navigavere, hanc predicarunt reversi, et in archanis precipuam habuerunt.

238. Illa, ut nullis rationibus, ita nec certis probatur auctoribus; haec, clarissimis quasi parentibus honestata, duos precipue habet auctores: Xamolsidem, quem imitatus est Abbaris Hyperboreus, et Zoroastrem, non quem forte creditis, sed illum Oromasi filium.

239. Utriusque magia quid sit, Platonem si percontemur, respondebit in Alcibiade: Zoroastris magiam non esse aliud quam divinorum scientiam, qua filios Persarum reges erudiebant, ut ad exemplar mundanae reipublicae suam ipsi regere rempublicam edocerentur.

240. Respondebit in Carmide, magiam Xalmosidis esse animi medicinam, per quam scilicet animo temperantia, ut per illam corpori sanitas comparatur.

241. Horum vestigiis postea perstiterunt Carondas, Damigeron, Apollonius, Hostanes et Dardanus.

242. Perstitit Homerus, quem ut omnes alias sapientias, ita hanc quoque sub sui Ulixis erroribus dissimulasse in poetica nostra theologia aliquando probabimus.

243. Perstiterunt Eudoxus et Hermippus.

244. Perstiterunt fere omnes qui Pythagorica Platonicaque mysteria sunt perscrutati.

245. Ex iunioribus autem, qui eam olfecerint tres reperio, Alchindum Arabem, Rogerium Baconem et Guilielmum Parisiensem.

246. Meminit et Plotinus, ubi naturae ministrum esse et non artificiem magum demonstrat: hanc magiam probat /138r/ asseveratque vir sapientissimus, alteram ita abhorrens ut, cum ad malorum demonum sacra vocaretur, rectius esse, dixerit, ad se illos quam se ad illos accedere, et merito quidem.

247. Ut enim illa obnoxium mancipatumque improbis potestantibus hominem reddit, ita haec illarum principem et dominum.

248. Illa denique nec artis nec scientiae sibi potest nomen vendicare; haec altissimis plena misteriis, profundissimam rerum secretissimarum contemplationem, et demum totius naturae cognitionem complectitur.

249. Haec, inter sparsas Dei beneficio et inter seminatas mundo virtutes, quasi de latebris evocans in lucem, non tam facit miranda quam facienti naturae sedula famulatur.

250. Haec universi consensum, quem significantius Graeci sumpatheian dicunt, introrsum perscrutatius rimata et mutuam naturarum cognitionem habens perspectatam, nativas adibens unicuique rei et suas illecebras, quae magorum iunges nominantur, in mundi recessibus, in naturae gremio, in promptuariis arcanisque Dei latitantia miracula, quasi ipsa sit artifex, promit in publicum, et sicut agricola ulmos vitibus, ita magus terram caelo, idest inferiora superiorum dotibus virtutibusque maritat.

251. Quo fit ut quam illa prodigiosa et noxia, tam haec divina et salutaris appareat.

252. Ob hoc praecipue quod illa hominem, Dei hostibus mancipans, avocat a Deo, haec in eam operum Dei admirationem excitat, quam propensa charitas, fides ac spes, certissime consequuntur.

253. Neque enim ad religionem, ad Dei cultum quicquam promovet magis quam assidua contemplatio mirabilium Dei, quae ut per hanc de qua agimus naturalem magiam bene exploraverimus, in opificis cultum amoremque ardentius animati illud canere compellemur: «Pleni sunt caeli, plena est omnis terra maiestate gloriae tuae».

254. Et haec satis de magia, de qua haec diximus, quod s[c]io esse plures qui, sicut canes ignotos semper adlatrant, ita et ipsi saepe damnant oderuntque quae non intelligunt.

255. Venio nunc ad ea quae ex antiquis Hebreorum mysteriis eruta, ad sacrosantam et catholicam fidem confirmandam attuli, quae ne forte ab his, quibus sunt ignota, commentitiae nugae aut fabulae circumlatorum existimentur, volo intelligant omnes quae et qualia sint, unde petita, quibus et quam claris auctoribus confirmata et quam reposita, quam divina, quam nostris hominibus ad propugnandam religionem contra Hebreorum importunas calumnias sint necessaria.

256. Scribunt non modo celebres Hebreorum doctores, sed ex nostris quoque Hesdras, Hilarius et Origenes, Mosen non legem modo, quam quinque exaratam libris posteris reliquit, sed secretionem quoque et veram legis enarrationem in monte divinitius accepisse; preceptum autem ei a Deo ut legem quidem populo publicaret, legis interpretationem nec traderet litteris, nec invulgaret, sed ipse Iesu Nave tantum, tum ille aliis deinceps succedentibus sacerdotum primoribus, magna silentii religione, revelaret.

257. Satis erat per simplicem historiam nunc Dei potentiam, nunc in improbos iram, in bonos clementiam, in omnes iustitiam agnoscere, et per divina salutariaque precepta ad bene beateque vivendum et cultum verae religionis institui.

258. At mysteria secretiora et sub cortice legis rudique verborum pretestu latitantia, altissimae divinitatis archana, plebi palam facere, quid erat aliud quam dare sanctum canibus et inter porcos spargere margaritas?

259. Ergo haec clam vulgo habere, perfectis communicanda, inter quos tantum sapientiam loqui se ait Paulus, non humani consilii sed divini precepti fuit.

260. Quem morem antiqui philosophi sanctissime ob/138v/ servarunt.

261. Pythagoras nihil scripsit nisi paucula quaedam, quae Damae filiae moriens commendavit.

262. Egiptiorum templis insculptae Sphinges, hoc admonebant ut mistica dogmata per enigmatum nodos a prophana multitudine inviolata custodirentur.

263. Plato Dionisio quaedam de supremis scribens substantiis: «Per enigmata, inquit, dicendum est, ne si epistola forte ad aliorum pervenerit manus, quae tibi scribimus ab aliis intelligantur».

264. Aristoteles libros Methaphisicae in quibus agit de divinis editos esse et non editos dicebat.

265. Quid plura? Iesum Christum vitae magistrum asserit Origenes multa revelasse discipulis, quae illi, ne vulgo fierent comunia, scribere noluerunt.

266. Quod maxime confirmat Dyonisius Areopagita, qui secretiora mysteria a nostrae religionis auctoribus ek nou eis noun dia meson logon, idest ex animo in animum, sine litteris, medio intercedente verbo, ait fuisse transfusa.

267. Hoc eodem penitus modo cum ex Dei praecepto vera illa legis interpretatio Moisi deitus tradita revelaretur, dicta est Cabala, quod idem est apud Hebreos quod apud nos «receptio»; ob id scilicet quod illam doctrinam, non per litterarum monumenta, sed ordinariis revelationum successionibus alter ab altero quasi H[e]reditario iure reciperet.

268. Verum postquam Hebrei a Babilonica captivitate restituti per Cyrum et sub Zorobabel instaurato templo ad reparandam legem animum appulerunt, Esdras, tunc ecclesiae praefectus, post emendatum Moseos librum, cum plane cognosceret per exilia, cedes, fugas, captivitatem gentis Israeliticae institutum a maioribus morem tradendae per manus doctrinae servari non posse, futurumque ut sibi divinitus indulta celestis doctrinae arcana perirent, quorum commentariis non intercedentibus durare diu memoria non poterat, constituit ut, convocatis qui tunc supererant sapientibus, afferret unusquisque in medium quae de mysteriis legis memoriter tenebat, adhibitisque notariis in LXX volumina (tot enim fere in sinedrio sapientes) redigerentur.

269. Qua de re ne mihi soli credatis, Patres, audite Esdram ipsum sic loquentem: «Exactis XL diebus loquutus est Altissimus dicens. Priora quae scripsisti in palam pone, legant digni et indigni, novissimos autem LXX libros conservabis ut tradas eos sapientibus de populo tuo.

270. In his enim est vena intellectus et sapientiae fons et scientiae flumen.

271. Atque ita feci».

272. Haec Esdras ad verbum.

273. Hi sunt libri scientiae Cabalae, in his libris merito Esdras venam intellectus, idest ineffabilem de supersubstantiali deitate theologiam, sapientiae fontem, idest de intelligibilibus angelicisque formis exactam methaphisicam, et scientiae flumen, idest de rebus naturalibus firmissimam philosophiam esse, clara in primis voce pronuntiavit.

274. Hi libri Sixtus quartus Pontifex Maximus, qui hunc sub quo vivimus foeliciter Innocentium VIII proxime antecessit, maxima cura studioque curavit ut in publicam fidei nostrae utilitatem Latinis litteris mandarentur.

275. Iamque cum ille decessit, tres ex illis pervenerant ad Latinos.

276. Hi libri apud Hebreos hac tempestate tanta religione coluntur, ut neminem liceat nisi annos XL natum illos attingere.

277. Hos ego libros non mediocri impensa mihi cum comparassem, summa diligentia indefessis laboribus cum perlegissem, vidi in illis (testis est Deus) religionem non tam Mosaicam quam Christianam.

278. Ibi Trinitatis mysterium, ibi Verbi incarnatio, ibi Messiae divinitas, ibi de peccato originali, de illius per Christum expiatione, de caelesti Hyerusalem de casu demonum, de ordinibus angelorum, de purgatoriis, de inferorum paenis, eadem legi quae apud Paulum et Dyonisium/139r/ apud Hieronymum et Augustinum quotidie legimus.

279. In his vero quae spectant ad philosophiam, Pythagoram prorsus audias et Platonem, quorum decreta ita sunt fidei Christianae affinia, ut Augustinus noster immensas Deo gratias agat quod ad eius manus pervenerint libri Platonicorum.

280. In plenum nulla est ferme de re nobis cum Hebreis controversia de qua ex libris Cabalistarum ita redargui convincique non possint, ut ne angulus quidem reliquus sit in quem se condant.

281. Cuius rei testem gravissimum habeo Antonium Cronicum, virum eruditissimum, qui suis auribus cum apud eum essem in convivio, audivit Dactylum Hebreum peritum huius scientiae in Christianorum prorsus de Trinitate sententiam pedibus manibusque descendere.

282. Sed ut ad meae redeam disputationis capita percensenda, attulimus et nostram de interpretandis Orphei Zoroastrisque carminibus sententiam.

283. Orpheus apud Graecos ferme integer; Zoroaster apud eos mancus, apud Caldeos absolutior legitur: ambo priscae sapientiae crediti patres et auctores.

284. Nam ut taceam de Zoroastre, cuius frequens apud Platonicos non sine summa semper veneratione est mentio, scribit Iamblicus Calcideus habuisse Pythagoram Orphycam theologiam tamquam exemplar ad quam ipse suam fingeret formaretque philosophiam.

285. Quin idcirco tantum dicta Pythagorae sacra nuncupari dicunt, quod ab Orphei fluxerint institutis; inde secreta de numeris doctrina et quicquid magnum sublimeque habuit Graeca philosophia ut a primo fonte manavit.

286. Sed (qui erat veterum mos theologorum) ita Orpheus suorum dogmatum mysteria fabularum intexit involucris et poetico velamento dissimulavit, ut si quis legat illius hymnos, nihil subesse credat praeter fabellas nugasque meracissimas.

287. Quod volui dixisse ut cognoscatur quis mihi labor quae fuerit difficultas, ex affectatis enigmatum syrpis, ex fabularum latebris latitantes eruere secretae philosophiae sensus, nulla praesertim in re tam gravi tam abscondita inexplorataque adiuto aliorum interpretum opera et diligentia.

288. Et tamen oblatrarunt canes mei minutula quaedam et levia ad numeri ostentationem me accumulasse, quasi non omnes quae ambiguae maxime controversaeque sunt questiones, in quibus principales digladiantur achademiae, quasi non multa attulerim his ipsis, qui et mea carpunt et se credunt philosophorum principes, et incognita prorsus et intentata.

289. Quin ego tantum absum ab ea culpa, ut curaverim in quam paucissima potui capita cogere disputationem.

290. Quam si (ut consueverunt alii) partiri ipse in sua membra et lancinare voluissem, in innumerum profecto numerum excrevisset.

291. Et, ut taceam de caeteris, quis est qui nesciat unum dogma ex nongentis, quod scilicet de concilianda est Platonis Aristotelisque philosophia, potuisse me citra omnem affectatae numerositatis suspitionem in sexcenta ne dicam plura capita deduxisse, locos scilicet omnes in quibus dissidere alii, convenire ego illos existimo particulatim enumerantem?

292. Sed certe (dicam enim quamquam neque modeste neque ex ingenio meo) dicam tamen, quia dicere me invidi cogunt, cogunt obtrectatores, volui hoc meo congressu fidem facere non tam quod multa scirem, quam quod scirem quae multi nesciunt.


293. Quod ut vobis re ipsa, Patres colendissimi, iam palam fiat, ut desiderium vestrum, doctores exce[l]lentissimi, quos paratos accintosque expectare pugnam non sine magna voluptate conspicio, mea longius oratio non remoretur, quod foelix faustumque sit quasi citante classico iam conseramus manus.