Laetitia Ramolino
Maria Laetitia Ramolino (nata Adiacii in Corsica 24 Augusti 1750; mortua Romae 2 Februarii 1836) fuit mater Napoleonis Bonaparte, imperatoris Francorum.
Vitae
recensereLaetitia anno 1764 Carolo Buonaparte nupsit, iurisconsulto ac propugnatori libertatis Corsicae, quocum in saltibus primo contra Rempublicam Genuensem certavit. Anno 1768, Genua Corsicam Franciae vendidit, et tunc patriae amantes contra huius milites pugnaverunt. Anno autem 1769, victi sunt, et Carolus, studio iurisprudentiae finito, et Adiacii iurisprudens laboravit.
Carolo tredecim liberos peperit, quorum quinque mortui sunt infantes. Hi superaverunt:
- Iosephus Bonaparte (1768–1844), rex Neapolis et postea Hispaniae
- Napoleo Bonaparte (1769–1821), imperator Francorum
- Lucianus Bonaparte (1775–1840)
- Eliza Bonaparte (1777–1820)
- Ludovicus Bonaparte, rex Hollandiae (1778–1846)
- Paulina Bonaparte (1780–1825)
- Carolina Bonaparte (1782–1839)
- Hieronymus Bonaparte (1784–1860), rex Westphaliae.
Post finem Imperii Francici, Romae in exilio vixit.
Nexus interni
Nexus externi
recensereLexica biographica: • Deutsche Biographie • Dizionario biografico degli Italiani • Treccani • Store norske leksikon • |